|   
 |   De Bello Constantinopolitano 
 
 Liber  primus    
      ENETI, post Gotthicum, atque   Hunnicum tumul-tum, sub ipsum Longobardorum in Italiam adventum, ut   primum in Insulas se collegerunt et classem aliquam, ut tum eius saeculi   opes erant, comparare potuerunt; ex eo tempore ad hoc fere pugnis   navalibus et terrestribus, fato quodam iactari, vel cum propinquis, vel   cum longinquis gentibus vario eventu rem gessere. Hoc primum Histrico  et  Dalmatico, ut minora omittam, hoc etiam Pipini Regis bello patuit,  qui  Chlodiae poticus, civitate tum prope nascente, necdum Ducali sede  in  Rivoaltum translata, Venetis Medoacum incolentibus, oblatus simul,  et  classe devictus est. Hinc animi candore, pietate et perpetua vitae   innocentia, summa virtute coniuncta, per honestas artes in eas opes et   potentiam, quam hodie omnes summopere admirantur, pervenerunt; non enim   luxu, non voluptate, non desidia, quibus vitiis nationes et regna multa   concidisse scimus, sed labore, patientia, vigilantia ab [2] initiis non admodum magnis, ad summam   amplitudinem Rempublicam extulerunt. Quid ego hic bellum Normannicum   apud Dyrachium adversus Guiscardum, Croaticum, Syriacum ad Tyrum; tum   pro focis et finibus, Hunnicum ad Albiolam, Taruifiense adversus   Ludovicum Hungarorum Regem; tum vero Proavorum nostrorum memoria   Ligusticum ad Fossam Clodiam, omnium calamitosissimum, milies antea   concertatum; Insubricum, Cameracense, cum postremo, dum haec   commentaremur, Turcium commemorem? Ad Constantinopolitanum festinat   animus, quo sane mihi nullum, vel nova intuenti, vel vetera repetenti,   aut apparatu magnificentius et firmius, aut re ipsa difficilius ac   periculosius, aut omnino admirabilius administrasse Venetorum Respub.   Videtur. Quis enim singulis Venetis et Gallis ducenos Graecos hostes   oppositos, ne proelio quidem, sed oculorum acie disiectos et dissipatos   sine divino numine existimet? Nunc quemadmodum res gesta sit, et quam   dilucide fieri poterit, exponam. Henricus Dandullus, Venetiarum   Princeps, anno salutis ducentesimo secundo supra Millesimum, Equites   Francos, qui votivae in Syriam militiae nomina dederunt, Venetiis   excipit, quos non modo fama, sed ipsorum quoque promisso, ac fide   pauciores, quod plerique Crucigerorum militum (vulgo Cruciatos   appellant) diversi alios, atque alios portus per causam commodioris   navigationis petierant, cum videret nec satis a pecuniae paratos   intellegeret, una tamen vir maxime pius ad sacrosancti CHRISTI summi   Regis sepulchri recuperationem, maiorem exemplo, simul ad bellum in   Noradinum Sarracenosque coniurat. Syriae tum Noradinus universae et   Palestinae dominabatur. Pater eius Saladinus Aegypti Sulthanus,   amplitudine Imperii et claritate rerum gestarum, maxime memorabilis   omnium Imperatorum ac Ducum callidissimus audacissimusque, et quod est   in re militari potissimum, felicissimus, Guidonem Luscinianum, postremum   Hierosolymorum Regem non multos annos vivum cepit, omni Christianorum   exercitu sub iugum misso. Dandulus igitur cum multi Europae populi   regesque finitimi Reip. Venetae amplitudini et gloriae inviderent,   omnibus tamen quiescentibus et nemine iis, qui pro religione pugnarent,   negotium facessente, primo quoque tempore summis viribus diurna   nocturnaque cura bellum parat. Classem omnium ad eam diem ex omni   memoria et numero hominum et virtute maximam, rebusque omnibus, quae   bellorum usui essent, ornatissimam, veteribus navigiis refectis, novis   compactis, educit. Ne[3]mo profecto   Venetiis fuit, qui per aetatem arma ferre posset, qui non libentissimus   eo bello se in Crucigerorum classe censeri vellet, aut stipem  conferret.  Id quidem consilio longe optimo: cum Dandulus summae  prudentiae  Princeps fore prospiceret, ut, nisi Aegyptio Sulthano fracto  et  Sarracenorum rebus afflictis, Veneta Civitas (quae rebus Syria  atque  Aegypto invectis, magis quam reliquo terrarum orbe ditesceret)  magnis  afficeretur incommodis. Sic exquisito apparatu, nescio quis  casus in  itinere, Venetorum et Francorum pium animum non tam mutavit,  quam  deflexit paululum, ac distulit vel pietati potius successit  pietas.  Utrique enim votivo Exercitui, impietas Alexii Angeli Comneni,  in  Isaacium fratrem Constantinopolitanum Imperatorem et iuniorem  Alexium  Isaacii filium Caesarem, vindicanda, per Legatos Philippi Sueui   Theutonum Regis offertur. Deinde vero, piae causae suasor, Innocentius   Tertius, Pontifex Max. Pios milites hortabatur, ut Ecclesiam Graecam   eiusque Patriarcham Constantinopolitanum, de sanctiore patrum curriculo   deflectentem, in viam reducerent. Itaque bellum Constantinopolitanum,   quod sine summa impietate repudiari non poterat, a Veneto et Gallo et   summis opibus et summa pariter alacritate susceptum. Et quamquam omnes,   ea, quae in praesenti bella geruntur, semper maxima ducunt, quod eos   animi pendentes Mars communis tamdiu teneat, dum alterutram partem   pigneraverit, quod tamen difficillimum, periculosissimum et maxime   admirabile fuerit, nisi re confecta liquido iudicari non potest.   Difficillimum certe bellum et periculosissimum, aut caedes et vulnera   cuiusque fortissimi Equitis et classiarii, aut res nulla militaris   arguit, quod si ullo in bello, in Constntinopolitano maxime usu venisse   constat. Nam debellatis Graecis et Imperio ad Latinos translato, hinc  in  Mysos et Triballos, homines barbarie ipsa barbariores; inde cum   Theodoro Lascare, qui perditis Graecorum rebus, Pontum et Bithyniam   tenebat, bellum opinione exitiosius et crudelius terra marique commoveri   necesse fuit, cuius exitus plane diri et miserabiles fuerunt. Deinde  id  sane quidem tanto maioribus animis, quam ullum antea gestum, quanto   maior, ac praestantior victori merces proposita fuit: Nempe Constantini   Magni atque Orientis Imperium; tum, quod pro aris et religione   vehementius quam pro finibus dimicatur, quod haec in Deum pietas, primus   est piae et iustae fortitudinis gradus. Pulsi finibus, alias fedes   quaerere possumus, erepta religione, ne horam quidem spiritum ducere [4] velimus. Postremo, fama satis fidem fecerit,   ad hunc usque diem constans, a qua illud bellum maiorem in dies   admirationem habet. Haec nisi veritate niteretur,vetustate profecto, aut   evanesceret, aut sensim extenuaretur. An non praeter caetera  admirabile  videtur, quod multis ante saeculis vates praedixerunt; quod  prodigiis  insignite notatum? cui denique conficiendo nemo homo Dux, sed  Deus  aliquis opus fuit? Superiora bella ludi Martis, hoc, merae  aerumnae et  labores. At Constantinopolis, octavo, quam oppugnata est,  mense, post  iuniorem Alexium restitutum, expugnata. Concedo, et verum  est. Sed  nimirum hoc belli periculum gravius ostendit; nam, quo citius  bello  finis imponeretur, eo magis navibus et equis connitendum erat.  Praetereo  Gallum proelio magis, quam bello studentem (quod aliquando  evenisse  audivimus) semel omnia in aleam iacere, ipsi, Reiq; pub.  Venetae  periculosissimum; nec vero, quia urbis obsidio vel oppugnatio  longior et  diuturnior est, idcirco periculosior existimanda atque  operosior. Sed  rei difficultatem, pugnae, caedes, detrimenta utrinque  accepta,  declarant, nisi vero, bellum Gallicum, quam Hispaniense populo  Romano  minus asperum fuit, quod Galli decem annis victi et in  Provinciam  redacti sunt, Hispani ne centum quidem annis domiti,  stipendium, aut  tributum populo Romano dependerunt. Sed aliter se res  habet. Bellum id  periculosissimm, erumnosissimum et difficillimum  existimare debemus,  quod strenuissimos quosque fatigaverit, aut  extinxerit; quod victori  Veneto post tot saecula, Maritimi Principatus  nomen laudemque pepererit.  At titulum maris Imperii, Sebastianus Zianus  Reipub. Princeps, Othone  Caesare Frederici Aenobarbi filio ad  Salborium Histriae promontorium  classe superato, ac memorabili illa  parte victoria, adeptus est. Fateor  et speciosus sane hic titulus fuit,  sed nihil ad Danduli appellationem,  quam eius virtus, quarta cum  dimidia Imperii Constantinopolitani parte  Reipub. Adiecta, armis  expressit. Ea demum solida Imperii appellatio et  iusto marte quaesita  fuit. Quid amplius argumentis utor, qui  Gotthofredum Villharduinum,  Campaniae Mareschallum, ob eximiam virtutem  summae apud Gallos  existimationis, testem in primis verum et religiosum  atque huius  historiae et scriptorem et actorem affero? Nec enim ei bello  solum  interfuit, sed etiam praefuit. Quamobrem, quae tum Venetorum et   Francorum virtus fuerit, quae animi praestantia, ex eiusdem Gallicis   Commentariis licet agnoscere. In quo equidem vereor, hoc nostro labore,   ne huius saeculi hominibus ignaviam et imbecillitatem [5] exprobrare videar. Has tamen ego partes mihi   nunquam sumpsi, sed patrii splendoris desiderio incensus, ut gloriam ex   rebus ad Constantinopolim gestis optime partam, ad perenne Veneti   nominis decus, etiam post tot saecula extra omnem invidiam obvenientem,   cum exteris hominibus communicarem; hoc unum studui, ut nostri aevi   morales, sese a Villharduino moneri et fortasse dormientes ad maiorum   virtutem et gloriam excitari, aequo animo ferant; cum praesertim magni   numinis praeclaro instinctu a Christianis fracta superioribus annis ad   Echinadas et ad internecionem deleta Selymi Turcarum Imperatoris classe,   ipsoque Selymo omni maritimo honore spoliato, Christiana Reip. Fata   viam aperuint, eundemque Deum mox aspiraturum procul dubio speremus, ut a   Christianis capta iterum nostro aevo Constantinopoli, subacta Graecia   et Macedonia, Asiae, Africaeque maiore parte, sed ipso potissimum   CHRISTI, summi Regis Sepulchro et Hierosolymorum Regno, qui verus erit   pii belli fructus, in Christianorum potestatem redacto, Christiana gens,   deleto hoste communi, parta per summam victoriam pace, perfruatur. Sed   hoc Deus Opt. Max. Pro nostra in se pietate praestabit. Nos vero, ne   longiore lectorem oratione teneamus, his paucis contenti, iam hinc ab   ipsa Hierosolymitani Regni inclinatione, qua sacrum bellum instauratum   est, Constantinopolitanam ordiemur Historiam.
Cum multa  singularia sunt nostrae religionis decreta, tum illud  divinitus de iure  belli institutum, nullam Christianis inter se, nisi,  ut sua tueantur,  bellandi iustam causam esse posse; esse autem aliquod  bellum pium, quo  fit, ut id solum iustum existimetur, quod pium sit.  Pium vero, quod in  impios religionis nostrae hostes, praecipue pro  CHRISTI Sepulchri  repetitione in amplificationem Ecclesiae, Pontifice  Max. Tanquam  feciali, authore gereremus. Romanus enim Pontifex, ex una  hac re,  pietatis laudem maximam capere studet, si Ecclesiae hostes, qui  sanari  non possunt, in ultimas terras exterminat, si religionem  amplificat et,  quod caput est, si sacrum CHRISTI Sepulchrum vindicat.  Nam Deus, ex  toto orbe terrarum unam Solymorum regionem, vel ipsius Dei  voce, lacte  et melle fluentem, et patribus millies promisit et  testamento sui  cultoribus reliquit; quam ab impiis Christiani nominis  hostibus  detineri turpissimum est. Ad haec, quo Dei cultorum numerus  maior est,  eo hominum in ipsum pietas Illustrior et proinde Pontificia  dignitas  auctior. Pontifici vero in primis facile est, piorum in impios  mentes  colligare atque arma [6] coniungere,  quod  sacerdotes soli ius ea de re concionis ad populum habeant; quodque  apud  eos cuncti fidem, quam Deo habent, stato anni tempore  profiteantur.  Nam, praeter belli praemia, votivis militibus ab scelere  expiationem  indulgeri, mortuis quidem in pugna a Deo certum locum in  caelo  assignari, superstitibus autem in diem fati servari, publica ad  hanc  usque diem persuasio est. Sic Urbanus II. Pontifex omni laude  beatus,  Christianae salutis anno Millesimo nonagesimo quinto, ad  Claromontem  Avernorum Galliae oppidum, Petro Ambiano Eremita in primis  pio, populum  gravissimis concionibus adhortante, Hugonem Magnum,  Philippi Francorum  Regis fratrem, Robertum Flandriae Comitem, Robertum  item Normannum,  Guilielmi Anglorum Regis filium, Stephanum Carnutum, et  Blesentium  Comitem, senioris Theobaldi Comitis Patrem, Ademarum  Podiensem,  Guilielmum Arausiensem Episcopos, Raymundum Tholosatium, et  Sancti  Aegidii Comitem, Gotthofredum Bullionem, Eustachii Bononiae  Belgicae  Comitis filium, Lotharingiae Ducem, complures Regulos, et  Barones,  peditesque ad ducenta millia, equites, tum cataphractos, tum  galeatos,  ad centum millia, qui votivae militiae, ad recuperanda  Hierosolyma,  nomina darent, honoris Dei causa, Europa in Asiam elicuit.  Sic Lucius  II. Sic Eugenius, sic Gregorius, sic Clemens, et quisquis  deinceps  iusti Pontificis nomine dignus fuit, ad Hierosolymitani Regni  tutelam  et praesidium, non modo Equites, Barones, Regulos, sed Reges  etiam  summos et Imperatores pietatis causa excitarunt, tanta omnium  populorum  approbatione et plausu, tanto omnium concursu, ut omissis  liberis,  uxoribus et quae ipsis charissima erant, ad CHRISTI Sepulchrum   recuperandum exirent. Regnaverant Hierosolymis duos de nonaginta annos   post receptam Urbem, et Christianorum Regnum a Gotthofredo Bullione in   Syria constitutum, novem pii continuata serie Reges, Balduini, Falcones,   Almarici, reliquique post Almaricum, Balduini, ex his, Guido   Luscinianus, novissimus Hierosolymorum Rex, Urbano III. Pontifice Max. A   Saladino Aegypti Syriaeque Sulthano, Christiani nominis in Syria et   Iudaea extinctore, non multos ante fatalio proelio ad Tiberiadem, captus   est; hinc iuniore Raymundo Tripolitano Comite, turpiter se dedente,   inde Bohemundo Antiocheno, omni principatu exuto; Ptolemaide etiam,   Biblio, Gaza, Beritho, Alcalona Ioppeque oppidis non sine Christiani   nominis ignominia et clade direptis et dirutis. Et malo quodam   Christianorum fato evenit, ut [7]   quemadmodum ab Urbano II. Pontifice Max. Auspicia Hierosolymitani Regni   coeperant, sic anno salutis Millesimo centesimo octagesimo septimo,   Urbano III. Pontifice sedente conciderent. Nunquam postea Sacrosancta   Civitate ( ut sunt dira inter se nostrorum hominum dissidia) a   Christianis recepta. Iam tum Aenobarbus Imperator et secundum eum   Philippus Augustus Galliae et Richardus Angliae Reges in Syriam   traiecerant, cum eodem Veneti, Ligures, Pisani, ingentes copias et   classes parabant, accisis nostrorum rebus opem laudi. Sed diro insanoque   Richardi et Philippi Regum in Syria dissidio, piorum conatus in  nihilum  reciderunt, adeo ut re infecta, Regibus in Europam, aliisque  alio  dilabentibus, Guido Hierosolymorum Rex carcere elapsus, Palaestina  et  Syria discedens, Ptolemaidis, Regnique recuperandi desperatione,  quam de  Equitibus qui Templarii nominabantur, paulo ante emerat, Cyprum  se  recipere cogeretur. Quae Innocentius III. Pontifex Max. Suo animo   sollicitius reputans, simul et Christianae Religioni atque Europae   metuens, quod eo Saladini et Sulthanorum Aegyptiorum classis de   improviso involare consuesceret (quandoquidem Sarraceni inopinatam   Siciliam et eam Italiae partem, quae inter Locros finusque Scyllacaeum   et Tarentinum interiecta est, a veteribus magna Graecia dicta,   invaserant) maximam vim pecuniae undecumque gentium cogere indeque   votivum Exercitum per disertissimos Concionatores (qua Christianae   religionis initia caperentur) quam copiosissimum facere constituit.   Siquidem Europa, non modo veteris ac diuturnae pietatis studio, sed   etiam recentis ita flagrabat, ut maiorum suorum gloriam superatura   videtur, si ducem et signiferum haberet. Ille, ex omnibus populis, unos   primum Gallos, ut natura bellicosissimos, ita religioni deditissimos   etsi sponte currentes, legationibus incitat et eo celerius quod certior   esset factus, ea tempestate Fulconem, Virum qui se in hominum   admirationem et gratiam antiqua illa religione insinuasset, Francis iam   bellicum in Syriam canere.ANNO  igitur a natali die CHRISTI Millesimo centesimo nonagesimo  octavo,  eodem Innocentio III. Pontifice Max. Et Philippo Augusto in  Francia, in  Britannia autem Richardo, qui cor Leoninum dictus est,  regnante,  Fulco, cognomento Nuyllianus, vir singulari sanctitate et idem  Nuyllii  Paroeciae Curio (id oppidum inter Latiniacum ad Matronam et  Lutetiam  Parisiorum interiectum) non in Francia modo, sed apud finitimos  de  cultu Dei et religione [8] asserenda  fere  quotidie conciones habebat; aiunt, hominem pertotam ferme Galliam,   instinctu divino afflatuque concitatum, mirifica divinitatis exempla   edere solitum, ita ut hominis fama Innocentius incredibiliter commotus,   ei, Crucis signum, singulare ad bellum sacrum incitamentum (Cruciatam   appellant) omnibus denuntiandum mandaret. Id, quod vir sanctus et   religionis colens passim per urbes habitis concionibus, pure et caste   Dei numini facile tribuit, nec ita multo post, eo Pontifex Petrum   Capuanum Cardinalem, dextro humero Crucis rubrae insigne auspicato   gestantem, legavit, qui diploma delictorum gratie a Sede Apostolica   proponeret et concionatores selectos tota Gallia promulgare iuberet. In   eo diserte perscriptum erat, qui annum in votivo Exercitu militaverit,   eum, modo criminum humana fragilitate praeter instituta legis impie   commissorum, poenitentiam ageret, Christiano ritu confitentem, omnibus   delictis exolui. Hic, complures tanta Pontificis indulgentissimi gratia   illecti et Fulconis persuasionibus excitati, rubram crucem amiculo, quo   dexter humerus tegitur, certatim consuere. Anno vero proxime  insequente,  nonagesimo nono supra millesimum atque centesimum ludi  equestres  indicti sunt, in Circo spacioso Agrii (quod Castellum in  Campania Briae  apposita situm) constituto, circiter Kal. Decembris,  quod tempus,  Adventum Natalis, Pontifices in fastis nominant, maximo  Equitum conventu  divinitus evenit, ut Theobaldus Campaniae et Briae  Comes Palatinus (hic  Comitatus in fide Regum Franciae positus hodie,  quem definiunt Bria,  Remi, Lingones) viginti duos annos natus,  Ludovicusque Blesensium,  Carnutum et Claromontanorum Comes, viginti  septem, ambo regiae prosapiae  iuvenes, cruce egregia voluntate  insignirentur. Hos insequuti sunt  permulti Franciae Barones, veterani  omnes et bellica laude et studio  erga Campanum et Blesensem admodum  illustres. In his, Symon Monfortensis  et Reginaldus Monmirallus,  inclyti inter Principes nominis: iidemque  cum nobilitate tum virtute  supra caeteros commendabiles. Illico de  talibus et tantis Viris fama in  finitimos dissipatur. Qui, quod rubrae  crucis insigne in humero  affixum gestarent, Crucigeri appellabantur. In  Campania Theobaldi  Principis exemplum secuti, Garnerius Tricassium  Episcopus, Gualterius  Comes Brennae, Gotthefredus Ionuilla Campaniae  Seneschallus, cum  Roberto fratre; Gualterius Guignorus, Gualterius  Montis Beliardi,  Eustachius Confluentinus Rhenanus, Guido Plesseius cum  fratre; Henricus  Ardilierius, Odgerus Sancleron, Villa[9]nus  Nuylliacus Eques in primis bellicosus, cum  Guilielmo fratre;  GOTTHOFREDVS VILLHARDINVS Campaniae Mareschallus, qui  huius belli  Commentarios, illos quidem veros, sed nudos, nec omnia  complexos  conscripsit, eiusdemque ex fratre nepos Gotthofredus;  Gualterius  Fuilimesus, Conradus Montiniacus, qui nulla lucri cupiditate,  sed  caelestis tantum vitae praemio ferebantur, arma cupiunt et aequata   pietate vestibus rubram crucem miscent. Mox Manasses Insulanus, Macarius   Sanmanechaus, Milo Brabantius, Guido Chappiacus, Clarambaldus eius   nepos; Reginaldus Dampetra, Ioannes Fifnones aliique quamplurimi ex   finitimis gentibus nobiles, viri forti ac bellicosi et qui per adversos   simul et prosperos vitae successus singulari virtute arma tractarunt,   citatis animis devotisque corporibus in Crucigeris habentur. Lodovici   Blesensis et Carnutum Comitis clientes et familiares, neque animi   magnitudine, neque Christianae pietatis studio Campanis Equitibus   inferiores, ad accipiendam belli tesseram conveniunt, quum sacrum bellum   unum omnium et iuste susceptum et certis Innocentii Pontificis Max.   auspiciis in Syriam ad victoriam proficisci universis persuasum esset.   Hos, quod virtutis opinionem, aut generis commendationem haberent,   silentio Villharduinus praetereundos non putavit. Crucigerorum igitur ex   Blesensi parte principes censent, Geruasium Castellanum, Heruillum  eius  filium, Ioannem Virsinum, Oliverium Rochefortem, Henricum  Montrolianum,  Paganum Aurelium, Petrum Braiaquellum, Hugonem eius  fratrem; Guilielmum  Sanioannem Striasenum, Gualterium Gandeuillanum,  Hugonem Bellouisum,  Robertum Froeuillanum, Petrum eius fratrem; Aurium  Insularum Equitem  praestantissimum, Robertum Quadrigarium. Magna  praeterea Nobilium  multitudo, qui admirabili virtute praestabant  indumentis rubra cruce  obsignatis, ad pium bellum conspirant et  consentiunt, quorum nomina, ut  conticescat Villharduinus (erant enim  Crucigeri ex Bellouacis, Rhemis,  Carnutibus et omnibus fere partibus  Comitatus Blesensis innumerabiles)  lex Commentarioli admonet, vel  potius iubet. Tantum omnium ad bellum  studium fuit, ut omnes undique  populi, voto suscepto, arreptis armis  rubras cruces nulla spe  stipendii, sed ne praedae quidem, pro sua  quisque pietate, caperent.  Quinimo qui votivae militiae, ultro nomen non  daret, apud omnes uti  deses et parum pius, quod sacro bello minime  interesse vellet,  ignominia notaretur. In Francia peninsula, ad  transmari[10]nam militiam nomen dantes,  Cruce signati  voluntarii confluunt: Nubilonus Suessionum Episcopus,  Matthaeus  Monmorentiacus, Guido Castellanus, Cocyacus eius fratruelis,  qui  Equitum alas nobilitate ac cultu omnium lectissimas atque  ornatissimas  ducebant. Hos praeter, Robertus Maluicinus, Drusius  Cressonessarus,  Bernardus Montroliensis ad confluentes Sequanae et  Ionae; Enquerardus  Bonnensis, cum Roberto germano fratre, splendide  armis atque equis  instructi, subsequuntur. Hic multi Franci homines  magni animi, si  Villharduinum Annalium legi morigeratum intelligent,  sese non iniquo  animo, hac recensitione exclusos ferent. Caeterum  appetentibus  quadragenis verni ieiuni diebus, anno post CHRISTVM natum  millesimo  ducentesimo secundo, eo die qui Cineralia sequitur, VI. Kalen.   Intercal. Prior. et Divi Matthiae honori addictum diem praecedit;   Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes, una cum Maria Vxore, quae   Henrici Largi, Campaniae et Briae Comitis Palatini filia fuerat,   Theobaldi Campani Comitis soror, pari pietate, sed feliciori, quam   quisquam fato, Brugis in Belgii finibus notam Crucigerorum accipiunt.   Mox, Henricus Balduini frater, deinceps Theodoricus ipsorum fratruelis,   qui Philippi Namurcensis et Louaniensis Comitis filius fuerat, maxima   piorum laetitia, in Votivorum numeris censentur. Balduinus insignitum se   nota illa ut indicavit, omnibus ad bene de votivo bello sperandum,   certum signum sustulisse visus est. Itaque eius partes cupidissimis   animis ultro sequuti, ex Arthesio, Guilielmus Advocatus Bethuniensis (is   Bethuniae magistratus est amplissimus, sic dictus, quia tenuibus  contra  potentiores ad opem ferendam advocaretur) cum germano fratre  Conone  Viro eloquentissimo; Ioannes Nigellanus Brugarum Castellanus,  Balduini  Comitis cliens, quod ab eodem Brugensem Castellaniam, Feudum  Flandriae,  homagio, ut loquuntur, cliens fiduciarius tenebat; Raynerius   Traiectensis ex Aduaticis, qui Brabantes sunt ad Traiectum Mosae,   Raynerius eius filius; Matthaeus Valencurius ex Namurcis, Iacobus   Auennes, Balduinus Bellouisus, Hugo Bellinensis, Gerhardus Machortius,   Odo Hamus, Hami Castelli in Veromanduis Toparchus; Guilielmus Gominius,   Drufius Belramus, Rogerius a Marchia, Eustachius Sambruicus, Franciscus   Colomensis Agrippinas, Gualterius Busierus, Raynerius de Monte, in   Hannonia ad Castrilocum; Gualterius Strombenus, Bernardus   Soubrenchenius, plurimique alii familiares, beneficiarii et clientes   Balduini, qui cum ingentibus armatorum copiis ad repentinum Comitis   Edictum conve[11]niunt, quorum nomina in   tanta multorum fortium Virorum copia, in silentiuo iacere necesse est.   Omnes tamen Crucem rubram, pii animi signum et notam, sibi aptare; qui   non idem faceret, is sibi sacer, et alia quam votiva militaria   inexpiabilis, videbatur. Sic, in civitate Principum virtus, non ipsis   solum ornamento est, sed exemplo etiam reliquos cives ad pii belli   studium cohortatur. Comes enim suis civibus, tanquam exemplar antiquae   pietatis, ad imitandum proponitur. Sic mirabiliter Flandriae et   Hannoniae universa nobilitas ad Hierosolyma et Palaestinam Noradini   servitute liberandam pietate exarsit, ut caeptam simul et conflatam   belli transmarini coniurationem diceres. Postea Crucem amplectuntur Hugo   Comes Sancti Pauli, in finibus Attrebatum et Morinorum, Petrus  Ambianus  ad Somonam eius nepos, Eques ditissimus, optimus, fortissimus.   Eustachius Canthellus, Nicolaus Mayllius, Anselmus Leodiensis, Guido   Aesdinensis, Gualterius Nigellanns, Petrus eius frater germanus et   complures alii, quorum nomina memoria non tenentur. Subinde Gotthofredus   Comes Perticensis (is autem Comitatus, qui apud antiquos in Vnellis   fuit, pene undique confines habet populos Carnutes, Coenomanos, Andes)   eiusque frater Stephanus Crucigeri, tanquam familiam ducunt. Robertus   Monfortensis, Iuo Vallensis, Antimericus Villaregius, Gotthofredus   Bellomontanus, super Isaram in Belgis; necnon plerique, quos nominatim   appellare, ne, si cupiam, quidem possim, in numeros referentur. Tantus   denique universa in Gallia omnium ad pium bellum ardor erat, ut qui   novissimus militiae votivae nomen dedisset, tanquam Christiana   proditione infamis, nunquam sibi posthac lucem aspicere fas putaret.   Horum vero nomina potissimum Villharduinus edidit, quod omnes fere ipsi   ex Baronum ambactis, familiaribus, clientibus, suaeque factionis   hominibus, equestres pedestresque copias ad Crucem rescriptas cogerent;   quos idem non ita nominibus notos, tacitos relinquit. Nec vero quenquam   fastidiendum duxit, cuius nomen in memoria haereret, quod omnes pro eo   ac dignum ordinibus militem decet, animatos iudicabat. Barones igitur   Conventum Suessiones indicunt, ut de die profectionis, quaque iter   commodum facerent, de communi sententia constitueretur. Verum multis   diebus dicendo consumptis, Conventus producunt, eosque Compendium (id   oppidum in finibus peninsulae Franciae situm est) reiiciunt; ut quae ad   eos retulissent, deliberatius concoquerentur. Comperiebant etiam,  eorum,  qui nomina dedissent, recensu habito, numerum opinione pauciorem  esse. [12] Ita, necessario coniurati  Comites, Barones,  Equites, singulis bimestribus totius anni, Compendium  conveniunt. Ibi,  Legatos, qui ex omnibus ei rei maxime idonei  viderentur, quosque singuli  Comites de suis proferrent, creandos  censent; ut quibus domi fidem  maximam haberent, ita his, foris summam  rerum omnium potestatem  facerent. Quo factum est, ut Theobaldus  Campanus, Gotthofredum  Villharduinum, Campaniae Mareschallum, virum  solertem et maxime cautum,  cuius ingenio magnopere confidebat, et  Milonem Brabantium delegerit.  Balduinus porro Flandriae et Hannoniae  Comes, Cononem Bethunium et  Alardum Macharellum. Ludouicus Comes  Blesensis, Ioannem Frisaeum et  Gualterium Gandeuillam edunt, quos  ubique suo loco esse iubent. Iam tum  sex Legati Comitum litteras quibus  videretur auferunt. Sed cum nusquam  Exercitui traiiciendo  opportuniores portus, nusquam maiorem navium  numerum, quam Venetiis  esse cognovissent, consensu communi Massilia  Genuaque omissa, quam  maxime possunt itineribus per Alpes Cottias et  Cinesium montem Venetias  petere contendunt. Eoque circiter idus  Februarii prima Quadragesimalis  ieiunii hebdomade perveniunt. Ea  tempestate Henricus Dandulus usu  rerum et patriae charitate  praestantissimus Venetae Reipub. praeerat.  Vir in senectute supra quam  dici potest pro annis viridi et vivida,  fortitudine vero iuxta ac  sapientia magnus ita, ut sapientia quae  propria senum est, animum aleret  atque augeret. Is cum suis Civibus  advenientes Legatos perdiu admiratus  humaniter ac liberaliter suscepit  et in genua procumbentes hilari  osculo excepit atque allevavit. De his  percunctati quae causa tam  longinquae ex Belgio ad Senatum Venetum  peregrinationis esset.  Villharduinus Legationis princeps litteras a  Comitibus Dominis suis  tradit, quae ipsum rerum omnium certiorem  facerent. Litterae autem erant  fide publica munitae, ut quicquid Legati  cum Veneto paciscerentur et  transigerent, Barones amplecterentur,  quarum sententia haec fuit.  Quamcunque fidem nuncii quos mittimus  cuique dederint, quaecunque  egerint, gesserint, fecerint, ea ipsa nos  Comites pro ratis et sanctis  omnia inviolabili fide habiturus Deum Opt.  Max. peierantium Vindicem  hominesque testamur. Dandulus ad haec  respondet se lectis Comitum  litteris plane intelligere Comites quum a  Regibus discederetur, omnium  esse fortissimis ac praestantissimis  animis, illos quidem mittere, ut  quicquid eorum verbis sibi referrent  integram fidem adhiberet et stabile  firmumque agerent existimaret. Ad  haec Villhar[13]duinus  suppliciter petere,  ut sibi Senatum in crastinum dare velit apud quem  suorum Comitum  mandata bona fide perorent. Ab eo die, quartus a Dandulo  dictus est,  quo frequenti Senatu audirentur: ad constitutum Legati  adsunt et in  Principis Palatium magnificentissimum (quae tum Vrbis  opulentia fuit)  omni rerum copia, quae hominis, arte et ingenio ad  ornatum comparari  possunt, ingressi. Principem una cum Concilio  offendunt et prae  caeteris Villharduinus stans ita mandata exposuit. Nos  ad te Dux  Dandule, Barones Galli, genere quidem omnium nobilissimi, sed  animi  magnitudine multo nobiliores, verae pietatis atque immortalis  gloriae  stimulis excitati, ad CHRISTI iniurias vindicandas, ad  Hierosolyma et  Palaestinam, in quibus ipsius Dei et Incunabula et  Sepulchrum sine  cultu et honore, quem tamen divinum certe ei haberi  oportebat, ex  Sulthani Aegyptii et Sarracenorum manibus, pio marte  recuperanda,  allegarunt. Quandoquidem Vos navali scientia  praestantissimi rebus bene  gnaviterque gestis. Frederici Aenobarbi  Caesaris classe susa fugataque  Othone filio cum Illustribus Viris  captivo Venetias adducto, maris  Imperium, ad perennem Veneti nominis  gloriam, vobis iampridem  peperistis. Oppudeat vero nos eius testamento  haeredes scriptos,  Hierosolyma ac Palaestinae maximam partem,  haereditatem paternam, per  Sarracenum hostem, non tam sua virtute, quam  nostra oscitantia atque  ignavia potentem, non cernere. Et quoniam  Venetus et Gallus pari  pietate inflammati ex superioris saeculi memoria,  virtutis opinionem  terra marique (quod utrique Deum bene fortunare  velim) praeter caeteras  nationes, maximo merito vel soli habent,  perfacile factu esse in  patrum vestigiis insistentes, cum Tyro ac  Ptolemaide maritimis Urbibus  bene munitis et copiosis, recens captis  potiamur, Palaestinam recipere  nec dubium esse, Aegyptos et Sarracenos  homines molles magisque  tumultibus quam bellis exercitos; magisque  scientia et artificio quam  virtute pugnare assuetos, non acie  fortissimorum ordinum, sed oculorum;  non materum intentione, sed clamore  ipso militum aut instructione  aspectuque signorum pellamus et fundamus.  Quandoquidem cunctis Galliae  viribus in unum collatis, totius Europae  accessura sint non modo  equitatus et peditatus perampla auxilia, sed  suos etiam magni roboris  Equites ipse Templariorum Magister religionis  atque virtutuis nomine  contra Sarracenos pugnare solitus atque item  Americus Luscinianus Cypri  Rex nulla interposita cunctatione sint  adducti, ut de explorata iam  prope victoria minime sit dubitandum. [14]  Gallico vero robori, semel Veneta prudentia  condito et directo, quae  tandem gens non concedat? Ad id huc opem  navesque ad traiiciendum a te  petitum venimus. Haec summa est cuius spem  si nobis praecidis periimus.  Naves transportandis ex Adria in Syriam  copiis eisdemque alendis  commeatum ut suppedites rogamus. Princeps  collaudata  Baronum virtute,  quod domesticam Bullionis pietatem  aemularetur, quonam (inquit) mox  pacto Barones res tantas petunt? Eo,  per Deum immortalem, Legatus  Villharduinus respondit, quod tu pro tua  sapientia, pro rei navalis usu  et scientia pro tua et Venetae Civitatis,  quae erga Christianam  Rempub. insignis admodum semper fuit, pietate,  huic sanctissimae  coniunctioni et amicitiae propones, Veneto nomine  dignum et Galli  viribus non impar. Rem certe magnam (ait Dandulus) a  nobis petunt, ac  nescio quid ingens moliri mihi videntur, de vestris  postulationibus  Legati amplius considerandum est. Neque enim solus  suscipere neque  terminare consilium posse reor, quum in re longe  gravissima Senatum  omnino consulendum putem. Idcirco vos octava post  die, bono animo  adesse cupio, responsum accepturos, quod nimirum commodo  Reipub. fieri  potest, nos id vobis indulturos sperate. Ad diem  revertuntur suisque  postulatis responsum petunt. Qua de re multis verbis  ultro citroque  habitis, quae ne si placeat quidem et si id operam  demus, omnia  memoriae mandari possunt, hoc tantum Dandulus respondit,  quid sibi et  VIV iris pro re visum esset relaturum. Is VIV iratus ex  domesticis  Ducis Consiliariis, ut nunc quoque constabat et hi tunc  Legationes  primum audiebant et postula expendebant et considerabant. Tum  quid sibi  videretur exponebant, horum omnium calculis vel certe  complurium  Senatus consulta fiebant. Itaque suam et VIV irum sententiam  esse, si  ita magno Concilio XLV irum Populoque Veneto placeret, Gallis   hippagogas ad quatuor millium et quingentum equorum numerum mare   traducendum ministrare, ad scutatos pedites novem millia. Naves   praeterea equitibus ad quatuor millia et quingentos transportandis, ad   haec denique viginti peditum millibus devehendis. In equites autem et   armatos frumentum commeatusque reliquos, quantum in annum sufficiat   comportare, ab eo die quo soluturi essent e portu Veneto, Hierosolymarum   recipiendorum causa quemcunque in locum delati essent. At vero, ut   emptionis labore levarentur, in singulos equos, quaterna Agrippina   talenta, idest marchas argenti puri puti et viritim bina, hoc enim   argenti commutationis genus eo saecu[15]lo a   Colonia Agrippina ad Rhenum, Venetiis in usu erat. Idque ex die quo ad   bellum votivum Veneto portu solvent in annum ipsum dependere. Ita in   classem argenti marcharum octoginta quinque millia insumpta. Hoc amplius   religionis propagandae studio, idque maiorum exemplo, libentibus   animis, quinquaginta biremes pugnae navali idoneas, quamdiu belli   transmarini societas tenebit, gratuito subministrare, ea conditione, si   praedae manubiaeque terra marique partae, aequis portionibus  dividantur.  Rem considerare Legatos iubet et qui sensus ipsorum sit  renuntiare.  Illi, ne quid temporis ad maturandum deperiret, re  diligenter tota nocte  deliberata, nec ulla quidem conditione reiecta,  protinus on societatis  conditiones inclinant. Postridie igitur omnes  Senatum adire, Principi  dicere, se conditiones non recusare seque in  eas iurare de illorum  sententia paratos, ipsius nomine Dei per quem  iurent cuiusque Religionis  causam tota mente totoque animo tuendam  suscipiant dignissimas. Ad ea  Dandulus, ut in re permagni momenti  suorum animos triduo pertentaret  respondere, se ad Senatum primo quoque  tempore relaturum et quod Patres  conscripti caeterique Civitatis  ordines censuissent iussissentve  continuo ea de re Legatos certiores  facturum. Ita tertio post die summo  diluculo XLV iros convocat qui  Senatorum erat consessus consilio,  iudicio, sententia, authoritate  praecellentium. Ii hodie capitales  causas cognoscunt, ad eos inquam Dux  de summa rei refert, ii  postulationes ratas habere. Deinde centum  alios Patres seorsum sevocat.  Mox ducentos, exinde mille. Cuncti eius  consilium laudare et probare.  Postremo universos ad decem millia, ad  Divi Marci cogit, iubet ut Missae  sacrificio intersint, quod Spiritui  sancto numcupatum est. Deumque  precarentur ut mentem eis immittat  consilii in praesens capiendi. Haec  Aedes operibus omnium, quas  Venetiae Deo Divisque dicatas celebrant,  magnificentissima et  ornatissima Ducum sumptu exaedificata est, ex quo  Ducum Sacellum vulgo  nominatur. Non tamen quod in Urbis umbilico recens  constituta sit,  utpote Ducum usui destinata, Metropolitana est, quando  Urbis Antistes  Olivolensi in regione extrema Venetiarum parte (quam  Castellum vulgo  appellant) ad Episcopalem Divi Petri Aedem quae Nicolai  V. Pont. Max.  beneficio annis centum viginti amplius nunc Patriarchalis  sedes est,  atque eadem Metropolitana Dalmatiae Venetaeque ditionis,  Marciana Aede  longe vetustior, cum collegio Canonicorum resideat. Missa  sancti  Spiritus Marciano in Templo celebrata, quae more nostro  sanctissima  rerum auspicandarum ceremonia est, eo Le[16]gati,  Ducis mandato admisi, a Venetis  admirationi inspectati omnium ora  oculosque in se convertebant. Primum  capite leviter inflexo concionem  supplices consalutant. Loquutus est  sociorum voluntate Legationis  Princeps Gotthofredus Villharduinus,  Campaniae Mareschallus. Barones  Franciae, Viri Veneti, animi altitudine  et virtute antiquis Heroibus  proximi, sed pietate qui omnium rerum  honestarum fons est priores, nos  huc opem vestram et fidem suppliciter  imploratum et obsecratum  miserunt, ut parietum Hierosolymorum  miserescatis, ut memoria Sepulchri  in quo divinae Religionis parens et  conditor CHRISTUS Dominus situs  fuit, cui nunc Aegyptius Sulthanus  hostis importunissimus tota fere  Iudaea et Palaestina de nostris capta  insultat, Vos ut par est moveat,  simul et omnibus precibus a Vobis  contendunt, ut per vos votivae omnium  Christianorum peregrinationi tutae  esse liceat. Sepulchrorum iure  nihil, neque sanctius aut magis  religiosum mortales habent. Quanti  momentum in quo divinae religionis  conditor situs fuit faciemus? Agite  dum Recuperatores fortissimi et eius  numinis contumeliae tam diuturnae  vindices esse velitis, neve belli sic  pii, socii esse recusetis. Erit  enim Vobis et ad Veneti nominis  immortalitatem expectandam maxime  decorum, si religionis causam, ut  maiorum vestrorum mos fuit, piis  animis respiciatis et ad caelestis  quoque vitae praemia promerenda  incomparabile facinus, si Aegyptium  Sulthanum ac Sarracenos Christiani  nominis hostes, iterum armis sociis  Palaestina et Syria exterminetis.  Persuasum omnes habent solos Venetos  mari, Gallos terra praepotentes  esse. Id quod superiori saeculo  Bullionis auspiciis res a Venetis et  Gallis in Syria et Palaestine  fortiter ac feliciter gestae declarant.  Idcirco Barones, ut pie inita  consilia suscipiatis et iustae gloriae  atque victoriae spem votis rite  nuncupatis complectis velitis, nos ad  vestros pedes iacere supplices  iubent, id quod flentes nunc facimus,  nec ante exurgere, quam id a vobis  impetravimus, simul et societatis  post hominum memoriam honestissimae  et iustissimae spem feceritis, ut  coniunctis animis atque coniunctis  armis atque nervis, pietatis  certamen longe pulcherrimum concertemus.  Continuo integra tota concio  plausu, nec eo exili et raro excitato,  flens etiam et manibus passis  gratias agens et prae gaudio lachrymans  benevolentiam in Gallos et  misericordiam declarare, simul et acclamare:  Volumus, iubemus. Atque  ita, ut senes, neque prae laetitia clamores, nec  prae misericordia  fletus maiores unquam meminerint. Simulac Vil[17]lharduinus  Legatus peroravit, Dandulus  priscae virtutis et probitatis Princeps,  suggestum ex quo festis diebus  Evangelica historia recitatur, ascendit  atque in hanc ferme sententiam  gravi constantique facundia locutus est.  Dei erga Vos benignitatem  (Veneti) quaeso agnoscite, nec enim sine  numine Gallum gloria belli  praestantem, nunc iterum vestram societatem  appetiisse auguror, ut cum  Barones Franciae solo nominis terrore, rebus  praeclare gestis toti Asiae  atque Orienti formidabiles sint, cum  socios (ut videtis) aut  Massilienses, aut Pisanos, aut Genuates sibi  nullo negotio asciscere  possent. Vos tamen ex omnibus praecipue Europae  partibus unos in  societatem tam gloriosi facinoris appetunt. Vos  eosdem per nobilissimos  Legatos orant, quod si  acciderit non dubitant  quin brevi Hierosolymorum  et ipsius Sepulchri (unde pii mortales in  aerumnis positi et  cruciatibus in angore et doloribus singulare  solatium capiunt) sint  potituri. Quare gratias Deo Opt. Max. universi  agamus, quod vobis  hodierno die mentem atque animum adversus pios  benignum dederit,  eundemque precemur ut qua mentis sagacitate Gallum in  optima causa  iuvandum et ornandum decrevistis pari animi fortitudine  decreta vestra  confirmetis. Postero die iubet pactorum conventorum  tabulas confieri,  cumque de Sacro bello ac militum Votivorum in  Palaestinam transmissione  agitum esset, in Aegyptum recta Cayrum quam  rudis saeculi vocabulo  Babylonem appellant, movendum in sermonibus  dictitare ut Memphim  expugnarent; Babylonem petendam ut Sarracenos et  Aegypti Sulthanum in  angustiis haberent ne in Syriam Damasci Sulthano  atque Iconiensibus  Turcis Palaestinam maxime infestantibus opitulatum  descenderent. Hac una  ratione Turcam hostem Hierosolymis depelli posse,  perfacile esse ea  parte res Sulthanicas infestare. Sulthano vero  Babylonis debellato,  Turcicum bellum in Syria facilius tradi. Legati  unum instare de  pactionibus perscribendis. Is omnium consensus fuit ut  Barones, Equites,  simul et votivi milites ad VIII. Kalend. Iulii, qui  dies natalis Divi  Ioannis Baptistae festus est, sequenti anno, qui  millesimus ducentesimus  secundus a partu Virginis foret, Venetias  appellerent, ad quem diem,  navigia transmissioni idonea, Classemque  Venetam instructam offenderent.  Itaque Dandulus Dux Concilium duplex  (maius et minus vocant, XL. Viris,  et VI. Consiliariis constabat)  cogit, inque omnium oculis supplex et  flens Evangeliorum libris manus  admovens, iurat pacta conventa omnia,  litteris in medium prolatis  descripta, bona fide [18]  servare. Idem  facit utrunque XL. VI Virum Senatorum Collegium. Deinceps  Legati  conditionibus a Veneto in membrana Baronum Franciae cereis  signis  impressa, descriptis alacriter subscribunt et suos Barones pacta  omnia  in eorum albo comprehensa, servaturos, iureiurando confirmant.  Extemplo  Dandulus et Legati de communi consilio Oratores Romam ad  Innocentium  III. Pont. Max. rogatum mittunt, ut pactorum author esse  velit. Id quod  ab eo libentissimo exorant. Inde Legati Venetiis duobus  millibus  marcharum argenti de mensa Rivoltina sumptis, eisdemque Duci ad  classem  construendam et ornandam representatis et amicorum  salutatinobus more  peractis, in reditum ad suos accinguntur. Paucis  diebus una omnes per  Insubres Placentiam, Aemiliae Urbem, superato Pado,  perveniunt. Exinde  Gotthofredus Villharduinus Campaniae Mareschallus et  Alardus  Macharellus per Subalpinos recta in Franciam commeant.  Collegarum  partim per Apenninum Pisas, litoralis Hetruriae ad Liburnum  Portum  deflectentes, partim Genuam petierunt. Rescitum quid opis sibi   transmarina petentibus ferrent. Villharduinus Cottias Alpes ad montem   quem Cinesium vel Cinerium, a terrae cineratiae colore nominant, tum   pedibus tum equis transmittens, Gualterium Brenensem Comitem offendit,   qui in Apuliam cum magno armatorum equitum numero dotalem Siciliam   receptum ibat. Nam is postquam se Cruciatum professus esset, Regis   Siciliae Tancredi, qui post Guilielmum bonum regnavit et Sybillae   filiam, opulentissimo Regno Siciliae eius doti dicto, uxorem duxerat.   Comitis auspicia Gualterius Mombeliardus Confluentinus Rhenanus,   Robertus Ioenuilla amicitiae et fidei causa sequuntur, atque una non   pauci valentes et strenui  Campaniae milites in Crucigeros relati.   Mareschallus Comiti obiter quae Venetiis egisset et transegisset quoque   in statu res communis esset nunciat. Ille, re feliciter gesta, ut erat   maxime pius vehementer animo gaudere manusque in caelum tollere. Quando   iam (inquit) Patriae Barrorum finibus excesimus cum in tempore  Venetias  conveneritis, nos in Apulia non ita longo intervallo disiecta  praesentes  et ab omni re quae ex usu militiae sit, ad navigandum  paratos  offenditis, exin Villharduinum dimittit. Sed cum nemo Dei  solidum  favorem certo sibi spondere queat, saepe hominum spes vel  luculentae  parvuo temporis momento conteruntur. Quod cum alias  cognitum, tum hoc  maxime tempore palam factum est, facto enim nescio  quo, misero certe et  funesto tot talesque viri [19]  et viribus  et rei militaris usu, post homines natos praestantissimi  universi  nunquam postea sese nostris coniungere potuerunt. Mareschallus  tandem  eadem qua antea Venetias venerat celeritate paucis diebus per  Allobroges  et Sequanos Tricasium Campaniae Metropolim ad Theobaldum  revertitur,  qui tametsi aegra valetudine iaceret, quod cibi potusque  fastidio gravem  stomacho languorem contraxerat, reditu tamen  Mareschalli vehementer  gaudere sed vehementiusrei Venetae ex animi  sententia transactae, nuncio  laetari, ita ut nimia voluptate gestiens  ad suos clamitaret equum cito  scutati, equum cum iam multo tempore in  equo non sedisset, grabato tamen  puerorum et familiarium adminiculo  surrexit atque in equum ab iisdem  vel invitis sublatus quasi esset  repente Venetias moturus et in hostes  traiecturus aliquantulum itineris  decurrit. Ita Baronem optimum Equitem  in equum tollere ut nunquam  posthac adequitaret, nam ut dies Theobaldo  omnium laetissimus, ita  supremus fuit. Morbo in dies ingravescere,  testamentum facit. Eo  pecuniam quam bello transmarino destinatam, secum  Venetias importare  constituerat, ambactis, clientibus, amicis, ducibus,  centurionibus,  equitibus, peditibus, quorum numerum maiorem, nec minus  strenuum, quam  quisquam Baronum habuit, partim legat, ut quos in vita  mirifice amasset  eisdem supremis vitae diebus amicitiae fructus, quam  maximos posset,  dispertiret: partim ad castra perferri et usui  Christianae Reipub.  insumi iubet. Egregia sane voluntas et stemmate  Francico atque  Britannico (unde illi genus) dignissima. Ille fortunas  suas quas divino  cultui ac votivae militiae vivens iampridem dixerat,  amicis idem iter  tenentibus pari felicitate distribuit. Eodem testamento  vetuerat  quenquam legata ante capere quam manibus Evangelia capiens,  quod  Sacramentum apud Christianos augustissimum et religiosissimum  habetur,  expromitteret se Venetiis ad diem Venetorum sexque Legatorum  voluntate  delectam sub insignis praesto fore, multi dicto minus  audientes atque  adversus Testatoris sententiam indevoti vulgo equitum  peditumque male  audire. Non multo post testamentum conditum Theobaldus  excessit.  Iuvenis omnibus corporis atque animi quae conferri a natura  possunt  muneribus totius Galliae Procerum ornatissimus, quo nemo inter  sui  saeculi mortales felicius ritu Christiano de vita exiit. Certe  quidem  Comitis morte Religionis causa incommodum opinione luculentius  accepit,  amplissimo funere effertur, tota fere Campana nobilitate  exequias  prosequen[20]te, ad quas  decorandas statim  ut nuncius mortis allatus est convenerat et Tricasii  in Divi Stephani  iuxta Patrem in Maiorum monumento conditur. Cum vero in  vita morum  suavitate magnificentia, praecipue bella virtute, omnium  generum atque  ordinum amicos sibi parasset, mortuus summo luctui et  acerbitati  omnibus fuerit necesse est. Ut vero corporis species  totiusque oris  dignitas hominum blanda conciliatrix praetermittatur,  ecquis regios  iuvenis ad domesticam atque haereditariam gloriam spiritus  cum ex  plurimis rebus quae Francis Equitibus notae sunt, tum vero ex  una hac  de Sacrosancto CHRISTI summi Regis Sepulchro deque Hierosolymis   Religioni Christianae recipiendis cogitatione singulari et cura plane   divina non agnoscit atque aestimat? Quem omnes exterae nationes quae   Orientem Occidentemque incolunt animis et linguis celebrant eum quo   tandem ore Galli silentio atque oblivioni mandent et tradant? Hoc debet   praesertim Gallia Theobaldi Campani manibus, ut cum etiamnum illius   memoriam mente teneat, hanc immortalem si possit reddat. Sic vita fuit   liberalitate et iustitia erga omnes, virtute in hostem unde Viri nomen,   unde praecipue Franci Equites decus sibi quaerunt et fide iuvenes   senesque antestetit. Is tamen unicus suorum amor hostiumque terror fuit   et quod maximi faciendum pene adolescens votivorum militum Imperator   longe dignissimus. Egregiam vero spem quam de eo itam puero, Barones et   Equites coeperant, continuo singulari sapientia et eo magis admiranda   quod senectutis propria esse putatur incredibiliter superavit. Qui   Imperium non ambiit factus est tamen et id aetatis Baro, Cruciati   Exercitus plane caelestis Dux et auspex. Theobaldo utraque origo ab   Regibus fuit. Paternum enim genus a Gerlone Dania Principe et Victore   Neustriae veteris (quae hodie Normannia dicitur) ortum. Hinc Henricus   pater, Campaniae Comes, Largi nomen ob summam in omnes liberalitatem   adeptus. Indidem Comes Palatinus idemque Campanae et Briae Comes Regis   Ludovici iunioris auspiciis, Divo Bernardo Viro morum sanctimonia   commendabili, velut classicum Gallis canente militatum adiit. Exin   Henricus Theobaldi maximus natu frater germanus, Campaniae Comes, in   Asiam votivo bello profectus, Philippo Augusto et Richardo Anglo   Imperatoribus eius Avunculis virtutis ergo Hierosolymorum Regnum Deo   hominibusque approbantibus coepit, neve ab Avi Theobaldi latere Regii   stemmatis virtutem abfuisse homines ignorent, Stephanus Comes Bononiae [21] nostri Magnus Patruus, Henrico Avunculo   Rege mortuo, Rex Angliae fuit. Stephanus quoque eiusdem Proavus   paternus, primum votivum bellum ut erat maxime pius religionis causa cum   Petro Eremita in Syriam suscepit, ubi campis Ramulanis fato   haereditario, sed eo plus satis glorioso pro CHRISTI sepulchro pugnans   cecidit. Materno porro Theobaldi origo a Francorum Regibus ducta, cum   Ludovicus VII. Francorum Rex, Mariae Theobaldi Matris pater fuerit.   Mortuum luxit Blanca Uxor, femina bene morata atque in primis venusta,   Sanctii Regis Navarrorum Filia, quae cum Theobaldo filiam peperisset,   etiamnum utero marem posthumum gestabat, qui patris nomine III.   Theobaldus Campanus, postea nominatus est et in Campaniae ac Briae   Comitatu Patri, in Regno autem Navarrorum Avunculo successit. Iustis   igitur mortuo persolutis, Matthaeus Monmorentiacus, Symon Monfortis,   Gotthofredus Ioenuilla Campaniae Seneschallus, et Villharduinus   Campaniae Mareschallus, homines providi et prudentes ad causam piorum   curam convertunt, atque in primis ad Odonem tertium Burgundionum Ducem   in Sequanis adeunt. Erat is Campani nepos, Hugone Burgundiae Duce   Theobaldi Amitino fratre genitus, quo cupidius omnes hominem expetebant,   eique ostendunt quanta calamitas Cruciatis omnibus morte Campani   acciderit. Per Deum cuius religio ageretur orant atque obsecrant   transmarinae Cruciatorum Classis Imperium ut suscipiat quod eo tanti   nominis Imperatore, totius Austriae atque adeo Franciae Barones ac   Equites libenter militaturi sint. Idcirco ipsum uno omnium ore expetitum   et delectum. Ad haec Oratores dicere se curaturos quae Theobaldus   testamento in eo usum legarat omnia illi primo quoque tempore   repraesentari, simul omnem operam daturos ut Cruciati ad unum omnes ipsi   sacramentum dicerent parique fide navarent et parerent, sperare   quamplurimos cum horum exemplo tum praesertim Burgundionis authoritate   quae summa est et familiae nomine quam gente Capeti Franciae Regis   amplissimam duceret excitatos, Ducis nutum non modo Imperium facile   sequuturos, ut qui in ore mnium cum summa spe vigeret et ingenium quod   in ipso plane regium elucebat, hominum opinione responderet. Ille pudore   vel ignavia incertum, negat se tantum munis obire posse, eaque de  causa  adirent qui oneri pares essent. Verum tantae rei tam necessario  tempore  repudiatio multum Burgundionis honori derogavit. Ioenuilla Vir  acri  ingenio et singulari rerum usu praeditus, Legatis author est, [22] Imperii Theobaldo Comiti Barleducio  (Barrhos  veteres dixerunt) qui Theobaldi Campani frater amitinus erat  demandandi  ut iussi faciunt. Homini exponunt quam lubrico in loco res  Devotorum  militum versetur, opem imploratum venisse ac ipsum obnixe  rogatum,  summae rei praeesse vellet. Sed maiorum imaginibus pasceret  sive metu  periculosi muneris sive imbecillitatis conscientia, Legatorum  precibus  nullum reliquit locum, ita ut omnium sermonibus nomen  degeneris facile  inveniret. Sed eheu, mores, ingenium, ut dicitur in  suam potestatem non  difficulter perducunt. Ita enim tanti honoris  contemptu otii quam  negotii cupidior habetur. Unde effeminati atque  avari suspitione vix  caruit. Quod unum erat remedium luctus Devotorum  et moeroris quem de  morte Campani coeperant, vel tollendi vel  attenuandi. Concilium in  Suessiones de more in mensis sequentis exitum  pronunciant. Eo conveniunt  Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes,  Ludovicus Comes Blesensis, et  Gotthofredus Comes Perticensis, una Hugo  Comes Sancti Pauli necnon  maxima Cruciatorum Equitum multitudo  frequntissimo conventu.  Villharduinus Legationes ad Burgundionem et  Theobaldum Barleducium  Comitem renunciat et quid pro tempore sui sit  consilii ostendit.  Bonifacium Marchionem Monferratensem in Insubribus  et Transpadanis virum  in re ex tempore explicanda virtutis spectatae  atque in dando consilio  sapientiae et fidei praedicabilis et quod maius  est res transmarinas non  modo dcotum, verum etiam nobilibus factis  expertum, accersendum esse.  Non dubitare se quin is cum pro  necessitudine quae ipsi cum Baronibus  intercedit et fraternae mortis  ulciscendae desiderio tum pro sua in Deum  pietate, Crucem libenter  sumpturus sit, atque onus militaris Imperii  Subiturus. Multi multa de  re dicere sed ead paulo altius ponderata  Villharduini Mareschalli  sententiae assentiuntur. Bonifacius Baronum et  Equitum vocatu traiectis  Alpibus quos Cottias appellant per Novalesiam  atque Ferreriam,  Franciam et Campaniam in equis emetitus, a Philippo  Augusto Francorum  Rege, ad quem diverterat, prout Marchionis et  Consobrini honor atque  amor postulabat acceptus est. Inde Suessiones ad  diem pervenit. Eodem  Comites magnaque Baronum et nobilium multitudo  itemque gregariorum qui  Crucem insigni humero professi essent, fama  Bonifacii excitata  coierant. Universi portis urbis effusi adventanti  obviam ire et  salutare. Postridie mane omnes in Divae Mariae Suessionen[23]sis hortos conveniunt. Hic Proceres hominem   per Dei numen, quo Franci afflati Crucem rubram humeris consuissent,   orare ut idem faceret ac Cruciatorum Reip. Gubernacula eo iure   capesseret, quo Theobaldus Campanus ante tenuisset et idem pro sua   prudentia et aequitate tractaret. Tum eius pecuniam omnem caperet, tum   denique clientes, equites, pedites transmarinae peregrinationis socios   duceret. Hunc multitudo maxima supplex et flens obtestari, honorem si   sua religiosos merita recordaretur iure optimo debitum sin eorundem   desiderium respiceret, ultro delatum ne recusaret, neve se quod in ipso   esset, desertos, terras et maria sine duce et auspice palantes emetiri   sineret. Ille generoso quodam pudore se tanto muneri imparem aliqundiu   professus pro sua mox pietate magnitudineque animi tanti Exercitus   indignam fortem miseratus, contra omnibus pene supplex et flens se   submittere, sed pro tempore Imperium suscipere profitetur. Nec   commissurum Deo iuvante ut Cruciatorum Procerum ac piorum de se   mortalium opinionem fallat. Ita utrinque lachrymis verius quam verbis   peroratum, quod omen mature accipientes Nubilonus Episcopus Suessionum   et Fulco ille pietatis omnis Antistes, una et duo Cistercienses Abbates,   ut vocant, candidis Syndonibus amicti, alter Lucedii alter   Clarevallensis Caenobiarcha iidem Marchionis ab Italia et Transpadanis   in Galliam comites, ipsum in sacratarum Virginum Divae Mariae   Suessionensis Templum deducunt et ad Aram maximam consistentes, Crucem   rubram transmarinae navigationis insigne eius humero assuunt. Sic   Bonifacius Monferratensis Marchio summae authoritatis atque peritiae Dux   supta cruce copiarum Cruciatarum Imperator deligitur, vir prudentia   certe Imperatoriisque artibus nemini suae aetatis secundus, sed privato   et quidem pernobili voto omnibus anteferendus, quando ingenti pietate  de  Sarracenorum manibus Christiano nomini Hierosolymis receptis,  Conradi  Fratris mortem ulturus esse diceretur. Hunc enim Tyri in foro  agentem  Arsacidae ( genus Sicariorum sunt) paucis ante annis crudeliter   obtruncasse dicebantur. Ibi de summa rerum consultatur, diesque  dicitur  ad quem omnes praesto essent. Concilium dimittitur et Marchio  postridie  salutatis Baronibus per Sequanos domum ad res necessaris  explicandas  redit. Inde Venetias ad Exercitum in tempore profecturus.  Idem omnes  facere iubet. Ex itinere domum, Conventus Cistercianos quos  eius ordinis  Archimandritae (Abbates vuldo dicunt) XVIII. Kal. Octob.  qui dies  Crucis exaltationi dicatus est, sub Autumni initium, Comi[24]tiorum causa agebant, votivae militiae   cogendae gratia Cistercium invisit, ut adeundis interim Lugdunensis   Galliae Urbibus appellandisque Regulis ac Praesulibus et Sacratis Viris,   Cruciatorum copias et magnum auri pondus ad sacrum bellum eliceret.   Cistercium monasterium est in finibus Cabillonensium Galliae Lugdunensis   sylvis et his in magna planitie aquis irrigua sed solitudine maxime   devia undique circumseptum. Sicuti post eodem omnes eius ordinis sodales   ab hominum coetibus rerumque omnium quae prima mortales ducunt   cupiditate atque ambitione instituto suo remoti precibus adversus Deum   castius dies noctesque vacant. Id Robertus quondam Coenobiarcha   Molismensis in Lingonibus odio vitiorum sui ordinis hominum pietatis   ergo condidit, Odone primo Burgundiorum Duce liberaliter suffragante.   Hinc Regula sodalitatis Cisterciensis fluxit, quam reliqua eius ordinis   Coenobia sequuntur. Ibi Bonifacius magnum numerum Abbatum ac Baronum,   qui ad generalia Cistercianorum Comitia convenerant, Crucibus insignum   videt et in his Fulconem illum Nuylliacum summe pium qui eo religionis   causa Bonifacium anteverterat, ut ad Crucem populum cohortaretur, nec   eum fefellit opinio. Fulcone enim vehementissime concionante, Odetus   Campanus Chiamlites, magni nominis Eques, Guilielmus eius frater,   Ricardus Dampetra Burgundus, Odetus eius frater, Guido Lesinensis ad   Tenaram in Hannonia, Anselmus eius frater, Guido Confluentinus Rhenanus   multique alii Viri fortes, ex Sequanis et inferioribus Germanis rei   militaris peritia, magnitudine animi et rerum gestarum gloria insignes,   quorum nomina memoriae prodita non sunt, Cistercii facile persuadentur   ut Crucem gestent et se cum caeteris coniungant. Nec ita post eadem   ibidem rubrae Crucis nota tandem sacris initiantur, Episcopus   Augustoduni in Heduis, Guido item Comes Foresti, Hugo Coloniensis, Urbe   Agrippina ad Rhenum ortus, Valemius Narbonensis, vir egregie fortis,   Petrus Bromontius, consimiliterque alii innumeri quos nominatim   Villharduinus non recenset. Interea dum plerique Devoti tota Gallia   equos et arma parant, sublatis dum vexillis in agmen coguntur,   Gotthofredus Comes Perticensis malo quodam Reipub. Christianae fato in   lethalem morbum Martio mense primis ieiuniorum diebus incidit. Is   testamento Stephanum fratrem fortunarum magis quam virtutis aut pietatis   haeredem instituit, iussum copias ipsius Venetias ad Exercitum ducere.   Ut de eius morte ad Devotos alla[25]tum   est, statim luctus et dolor tantus cepit ut Ducis commutationem haud   aegre laturi viderentur, si Deus Comitem adeo dilectum superesse   voluisset, hominem virtute in armis spectata imprimisque equestrium   pugnarum scientia memorabilem. Ita morte eius res Cruciatorum valde   afflictatur. Quam autem Gotthofredus charus fuisset universus   Perticensis Comitatus vestibus generatim mutatis abunde indicavit. Idem   Devoti in Exercitu maximam partem facere. Caeterum CHRISTI Dei   Resurrectionis solennibus peractis, circiter Pentecostes festos dies   Kalend. Iunii appetente aestate, omnes viatica, equos, arma comparare,   sublatisque signis abitum Venetias adornare. Sedibus autem abeuntes   tantus dolor, clamor eiulatuque uxorum parvulos liberos gestantium,   liberorum, parentum, tantus etiam luctus prosequebatur amicorum, ut   eorum de patria discessu ipsi iam iamque hostibus prodi sibi viderentur.   Homines nec ii ferrei quanquam dolorem vultu simularent sic tamen   afficiebantur ut solent qui caput pro religione vovent, quibusque omnem   ad Penates reditus spem, transmarino navigatio et ea omnium   periculosissima tollebat. Ergo itinere quamvis difficili et impedito per   Sequanos atque Allobroges superatis Alpibus Cottiis ad montes et   Iuniperum dictum quod ea arbor inibi uberrime succresceret et quem   Cinesium accolae vocant per Taurinos in Insubres penetrant. Qua mollius   pedibus et equis Venetiam emensi hodie Marchiam Taruisinam appellant in   Venetorum insulam portumque qui ad Orientem Urbi accubat, Divi Nicolai   nomine dictum quod eo loco Fanum religione sanctissimum sub ipsius  Urbis  primordiis ei dedicatum est, adnavigant. Eius Divi reliquias  corporis a  Graeca olim avectas Vitalis Michael eius nominis primus,  Venetiarum  Princeps ad amici numinis honorem quod a navigantibus  frequens vocaretur  condidisse dicitur, quae aedes sodalium Cassinensium  Coenobio hodie  inseruit. Per idem tempus Flandrorum maxima multitudo  qui sese  transmarino bello devoverant in naves imposita ex Belgarum  litoribus  Flandro quidem Imperatore traducitur. Ducibus autem Ioanne  Nigellano  Brugarum Castelli custode (Castellanum vulgo nominant)  Theodorico,  Philippi Comitis Namurcensis filio et Nicolao Mayllio  iterque secundum  Iccium portum quem hodie Caletum dicimus, et Armoricum  civitates litoris  Oceani Gallici facientes per Oceanum vela dant. Ii  Balduino fidem et  iusiurandum dederant se Gaditano freto nostroque mari  enavigato recto  cursu Venetias petituros et [26]  quocunque  ipsum delatum resciscerent eodem sine mora velificaturos. Ea  ipse spe  BalduinusComes itemque Henricus eius frater suas naves veste  commeatu  caeterisque rebus bello necessariis onustas ventis permittit.  Copiae  revera ab armis et divitiis militarique instrumento bene  habitae, ita ut  Comes Flandriae una et Devoti Equites admodum siderent,  quod sui  Flandri qui rerum maritimarum usu et virtute pollerent  maximam partem  navibus illis deveherentur. Verum duces Imperatoris spem  fefellerunt  veriti diuturnae Venetias navigationis pericula. Sic  Augustoduni in  Heduis Episcopus Guido Foresti Comes, Petrus Bromontius,  quos summo  studio Crucem Cistercii paulo ante suscepisse memoravimus,  compluresque  alii a fide discedentes et foedam proditionis notam  subeuntes dum  Venetias condicto die non adsunt in Baronum tamen  sermones atque in  omnium magnam vituperationem veniunt. Alio enim  turpem fugam ut suspitio  fuit sibi consciverant. Sed fluctibus  vehementer conflictati nec ubi  portu consisterent, nacti debitas  postmodum perfidiae poenas dederunt.  Franci nominis Equites et hi  perfidiosi cum his desiderati sunt,  Bernardus Moruillus, Hugo  Calvomontius, Henricus Arramaeus, Ioannes  Villarius, Gualterius  Sandionysianus, Hugo eius frater, multique alii  qui sinum Adriaticum  periclitari refugerent ad Narbonensem oram,  Massiliam appellunt, nec hi  dedecus fugerunt cum ab omnibus fugerentur.  Siquidem vulgo  Massiliensium transfugae digito ad insignem contumeliam  designabantur  simul et devotorum Exercitui malos sermones dabant,  posthac in publico  non conspectos dicunt magna deinde perpessos  detrimenta. Sed eos  mittamus. Devoti sive Peregrini Milites (sic enim ex  professo militiae  instituto nominabantur, quod Christianae Religionis  cultores et milites  Hierosolyma ad Dei Sepulchrum recipiendum et  invisendum domo peregre  proficiscerentur) magnam partem Venetos portus  iam tenebant. Iam  Balduinus Belgio recens Venetias venerat. Ad eos  nuncius adfertur  magnas copias Peregrinorum militum postquam essent  Cottias Alpes  transgressi, variis itineribus aliorsum portus petere et  partim recta  per Apenninum ad Ligurum et Hetruscorum maritimam oram iter  extendisse.  Partim ad Cisapenninos Ligures et Galliam togatam  deflectentes per  Umbros, Senones, Samnites et Praecutinos in Apuliam  descendisse, ut  inde Syriam peterent. Quae res Barones ac devotos  milites vehementer  (ut par erat) angebat, quod suorum paucitate nec  fidem de mili[27]tum numero Venetis datam  liberare, nec mutui  solvendi nummaria paucorum corrogatione aut tributo  facile possent  rationem inire. Quibus malis ut obviam irent Barones  publico consulto  confestim delecti Oratores, Hugo Sancti Pauli Comes,  Vir eximio rerum  usu ac ipsius senectutis honore venerabilis et  Gotthofredus  Villharduinus Campaniae Mareschallus ad Peregrinos,  Ludovicumque  Blesensem et Carnutum Comitem, qui nondum Venetias venerat,  in Taurinas  et Subalpinas gentes cum his fere mandatis legantur;  monerent,  orarent, cohortarentur, ad pietatem, ad Hierosolyma et in ea  urbe Dei  Sepulchrum recuperandum, nominatim denique docerent nusquam  ullos  opportuniores portus esse, quam Venetiis. Legati, Ludovico  Blesensi,  Equitibusque non paucis, virtutis profecto suscipiendae viris  Papiae ad  Ticinum in Insubribus obviam fiunt, mandata exponunt, de  votivo bello  suscipiendo identidem actum esse ac coniuratum. Quod bellum  a maioribus  affectum esset id nunc conficere per Deum ne refugerent.  Terram non  modo natalem CHRISTI summi Regis, sed eius sepulturam sanctam  repeti.  Scirent praeterea se Innocentium III. Pont. Max. authorem  inceptis  rebus propensum habere eumque ipsum omnibus bene precari ac  victoriae  vota facere. Quinimo ex Cardinalibus Legatum destinare, qui  ipsius  exemplo probe ad Dei cultum admonitus praeclarum innocentiae,   fortitudinis, constantiae atque omnium virtutum specimen daret. Cumque   haec navigatio ad laudem et memoriam pietatis maxime insignis esset, ne   recusarent via a maioribus trita, ad maiorem ingredi, inconstantiae, ne   dicam periurii, famam fugientes. Et si hoc Francorum proprium semper   fuit vincere non victoriae quaestum sectari, Venetum qui nos accipiat,   nostri nominis amicissimum et foederum quae semel fecerit tenacissimum,   disciplinaeque navalis peritissimum, se nobis coniungere qui in Italia   instructissimum hoc saeculo atque ornatissimum navale habeat. Proelio   sacro mortuos et superstites rite expiatos iuxta omnes post mortem in   caelo beatas sedes adepturos. Horum bonorum sponsorem eundem Innocentium   Pontificem Max. habere. Oratione Legatorum adducti recta Venetias   contendunt non modo qui id unum pervellent sed etiam nonnulli qui iter   alio in animo habebant. Nec enim tantum dicendo efficere potuerunt quin   plerique vilis animi homines vagi dispalatique per Aemiliam etiam et   Flaminiam in Apuliam adproperarent inde in Syriam traiecturi. In his   Villanus Nuylliacus, eximiae virtutis, sed incertae fidei Eques, Hen[28]ricus Argillerius, Raynaldus Dampetra,   Campani quodam clientes; Henricus Longocampus, Egidius Trafidius, Eques   Hannonius, Balduini Flandriae et Hannoniae Comitis Ligius (quae vox   Gallice clientem exprimit) eiusdem quoque Balduini oboeratus; ducentos   enim et quinquaginta solidos nomine viatici acceperat, ita desertores   Christianos plurimi quoque Equites et Centuriones comitantur, quorum   nomina tollendi vel attenuandi studio a Villharduino memoriae data non   sunt. Ii magnas in Syria clades perpessi a Turcis partim caesi partim   capti ut paulo post dicemus, Deo Divisque et Campani sui domini manibus,   cuius auspicis notam Crucigerorum acceperant, debitas perfidiae poenas   dederunt. Ita horum aliorsum dilapsu copiae ceterae quae se Venetiis  ad  Exercitum aggregare volebant valde attenuatae sunt, quae res Barones  non  mediocriter solicitos reddebat quod ea fidei honorisque sui ac  summae  rei iacturam allatura esset. Ita ab his pene desertus Blesensis  cum  reliquis Venetias ad litus insulae unde Divo Nicolao litoreo nomen  est  (ut diximus) applicat. Exceptus est clamore militari, tubarum  clangore  et quibus aliis castrensis laetitia significatur. Hoc sane in  confesso  est hunc Exercitum invictissimum fuisse collectum ex  fortissimis  equitibus et peditibus, omnibus fere veteranis et multorum  bellorum usu  iactatis. Caeterum Veneti qui in Divi Nicolai insula casas  palustri  calamo ac caementitias innumerabiles mansionum ac hybernorum  loco, Galli  quo equites peditesque diverterent, mira celeritate  construxerant,  continentiaque equilia perpetuis contignationibus  protecta, universo  litore excitarant. Scaphis quoque et lintribus  diligenter ad suburbanum  litus convehere ingentem commeatus copiam et  promercalis tritici in usum  tum equorum tum equitum cataphractorum. Sic  ut Cruciatos Barones  nullius rei satagere oporteret quando urbano  esculenta et vini dolia  innumerabilia abunde advecta Exercitum  luculenter recrearent. Naves  praeterea biremes hyppagogas educere  armamentis atque ornamentis sic  instructas ut tutiores ornatioresque  usquam portuum visas in omni  memoria fuerit inauditum. Quarum tanta  copia fuit ut trium Exercituum  Gallico parium traiectioni sufficeret.  Ea de causa incommodius cum  Devotis actum qui transvectionis causa non  minore de via lassitudine  quam periculo portum Massiliae aut Genua aut  Labronis petierunt. Si quo  Galliae meliore fato Venetias convenissent  nec Barones fidei datae  puderet, deinde quanto res Christiana auctior  et florentior in Syria et  Palaestina tanto Turcica deterior [29]  atque abiectior foret. Ita Venetum ipsum  pactis stetisse res ipsa  loquebatur. Is subinde Francos Barones ut  discessum admaturarent rogare,  quandoquidem ineunte iam Autumno matura  hyems subesset quae procelloso  mare omnium gerendarum rerum occasionem  intercideret. Testari denique ac  naulum condicere, seque de repente e  vestigio soluturum dicere, simul  ac sibi mercedes numerarentur. Barones  quorum aures quorundam voces  perculserant qui vecturas exolui Veneto  non posse iactabant nisi Comites  Baronesque de suo sumptus insumerent,  vulgo militum mercedulas rogare  unde voluntate solverentur eas  accipere. Hanc pecuniam de paucis  collectam cum nec pro omnibus satis  pro paucis parum solvendo esse  intelligerent, Comites, Barones, Equites  ad colloquium vocantur.  Ostenditur Venetum qui per integrum ferme  annum navalem apparatum  nunquam intermiserat et onerarias naves  pluraque alia in bellicos usus  fabricata navigia exaedificavit ac iam  quinquaginta rostrata armaverat,  pactiones bona fide servasse.  Exercitum autem in ordinibus eo numero non  esse (quod incommodum ab his  datum esset qui seorsum sibi navigationis  consilium ceperunt) unde  solidum exactum Venetis solveretur. Praestare  ipsos omnibus se fortunis  nudare quam Veneto praesertim fideli datam  fidem frangere unde etiam  quae iam impedissent magna totius Exercitus  iactura pacti lege non  servata committerentur. Ipseque adeo Exercitus  soluti repetundi spem  amitteret simul in recuperationis Hierosolymorum  et Syriae  desperationem veniret. Nec illi iam opinione falsi, ingens  enim omnium  animos desperatio occupavit, quae Barones cum reliquis  Cruciatis  militibus prope committeret. Nec mirum, naviculariis enim  mercede minus  persoluta et cuiusque viatico et facultatibus longa mora  consumptis  quid aliud quam fames morte ipsa miserior sperandum erat? Aut  (quod  nostris ominari nolim) sociorum importunissima violatio? Nonnulli  summa  quidem arrogantiae dicere, se mercedulas quas pacti essent  solvisse,  si se Veneti navibus tollere velint naves libenter  conscensuros, sin  abnuant se sibi consulturos portusque Ligurum,  Pisanorum,  Hydruntinorum, Brundusinorum in Italia reperturos, unde velis  in altum  datis Syriam et Palaestinam tenerent. Quod eo in medium ab  adversa  Baronibus parte iactatum est, ne res a desperatione ad spem   revocaretur, quin potius semel Exercitus dissiparetur. Aliis et quidem   plus providis qui fide et virtute praestabant, nullo pacto committendum   videbatur ut Exercitus dissociaretur. Qui [30]   posthac vix divina ope in unum locum cogi posset, potiusque omnes   omnium fortunas atque opes in transvectionem effundendas esse, sperare   Deum Opt. Max. sub cuius signis verissima spe militarent, abunde   stipendia suppeditaturum et expensas cumulatione mensura redditurum.   Horum vicit sententia, nec infeliciter, protinus enim fieri quaedam ad   meliorem spem inclinatio visa est. Ille ipse Comes Flandriae et   Hannoniae Balduinus mente veluti fatorum praescia ac gnara quae sibi   nihil tale expectanti totius Orientis Imperium portenderent, vasa,   vestes, aurum, argentum, factum infectum, margaritas, gemmas, gazam   denique omnem; item quae fide sua aliunde corrogare potuit in medium   prolixe profert. Consimile faciunt Comes Blesensis, Bonifacius Marchio,   Hugo Sancti Pauli Comes, ac reliqui Barones et Equites qui illorum   partes sequebantur, tanto studio ut nihil iam veteris argentae   supellectilis apud eos usquam repereretur. Quod ipsum non tantum boni   est Principis recta et honesta facere quantum illud permultos sui   imitatores voluntarios habere. Tum vasa preciose et affabre caelata,   aurea, argentea, quibus nobilitas abacos ornare solita est, ad Dandulum   Ducem in Palatium Marcianum summo studio comportari videres unde  redacta  pecunia Venetis exolveretur. Aeris tamen alieni reliquum  triginta  quatuor millia marcarum fuit. Qui solvere detractarant sibique  pecuniam  comparserant Christianae militiae et Patrii decoris eversores  gaudere,  quod proculdubio motum in castris futurum suspicarentur. Immo  ipsi  reliquatores brevi sperarent Cruciati Exercitus a sociis  disiunctionem  qua demum exoptatam discedendi occasionem arriperent. Sed  Deus quem par  est credere piorum voluntate et facto placatum optimae  causae in ipso  articulo citius voto favisse, Veneti cum Gallo  societatem se teste  initam, idem ille praesenti numine confirmavit.  Quis enim sperasset aut  Gallos Barones procul domo in extremam Italiam  suas omnes pecunias,  divitias, opes fuisse provecturos, aut Venetos  suum alieno condonaturos?  Quod consilio humano explicari non potuit, id  certe Dei immortalis vi,  mente, numine perfectum esse merito credendum  est. Dandulus enim  confestim in Concilium coactis Patribus dixit,  intelligere se Francum ne  nummum quidem amplius solutioni addere posse  atque Reipub. solutum, ex  pacto iam esse commissum, se tamen censere  cum supremae nobilitatis et  virtutis Baronibus summo iure non agendum,  immo exactione acerbiore se  ipsoque Venetos male audituros. In memoriam  Civibus redigit, Tergesti[31]nos et  Muglenses, veteres tributarios, cum  tota fere maritimae Histriae ora  usque ad Liburnos rebellasse.  Iadertinos postea Histrorum exemplum  sequutos non multis ante annis  contra ac fides et fas postulant ad  Belam III Hungariae Regem quarto  defecisse, propterea quod ipsi Veneto  Magistratui parere, Ecclesiam vero  Iadertinam atque una Archiepiscopum  in iis quae ad sacra attinent ex  Lucii III. Pontificis Max. decreto,  Patriarchae Gradensis authoritatem  respicere nollent. Horum urbem  munitissimam ab ipsis saepe omnibus  viribus oppugnatam necdum tamen  receptam, paulo ante Dominicum Michaelem  Reipub. Legatum cum ingentibus  copiis in terram expositis obsessum  missum re infecta rediisse, quum  valida Pannoniae Regis praesidia Urbem  tenerent. Se quoque prospicere  ab una Gallorum gente bellicosissima  recuperari facile posse. Idcirco  rogandos ut communi Marte Iaderam,  Tergestinos reliquamque Histriae  oram oppugnatum adeant, Rempub. ipsis  gratia referenda solutionem  reliquorum triginta quatuor millium  talentorum (tantum enim erat aes  alienum Francorum) in diem  expugnationis Iaderae reliquorumque  oppidorum rebellium libenter  prorogaturam. Ad haec Barones Venetorum in  se voluntate cognita qui  honoris ne minimam quidem iacturam facere  vellent, utilitatum autem vel  maximarum nullam recusarent conditionem  accipiunt. Quod eos opinione  aegrius habuit qui Exercitum dissipatum et  Christianae militiae tempus  impletum mire concupiscebant. Itaque  continuo ad VI. Idus Sept. qui  Deiparae Virginis dies natalis est atque  idem festus civitas in Divi in  Divi Marci convocatur. Eodem Barones ac  caeteri Cruciati concurrunt.  Dandulus Princeps ante sacra cum egregio  consilio ut Venetos  alloqueretur suggestum ascendisset ex quo  Evangelica historia recitatur  in hanc fere sententiam locutus est.  Foedus Viri Veneti et belli  transmarini societas vobis est, cum gente  orbis terrae ut maxime aperta  et simplici ita pugnacissima, ea ne  solvatur danda est opera. Et  quanquam ego id aetatis qua videtis  obsitus annis debilis ac pene  membris captus qui ne huius quidem lucis  usuram capio, a vobis quietem  et tanquam rudem emerita aetate impetrare  merito possim statui tamen  Patriae quae me genuit, educavit, aluit et  ad amplissimum honorem  evexit, vitae reliquum spiritum dependere, ut ei  Potissimum quae dedit  reservatus videatur. Nunc igitur quod summae  Reipub. conducere arbitror,  ut libere dicam, in animum induxi, qui  navis clavo hoc tempore  admoveatur utiliorem me (quod tamen nulla  arrogantia [32] dictum existimari velim)  certe puto neminem.  Nam mei Civis domi in pace regendi et continendi,  scientiam plurimis  senibus concedens quod est Praetoris classis  proprium nihil quod maris  acerbitate atque tempestatibus accidere  possit aequitatis communis  cogitare, propria pericula, citius quam  publica subire classem in  tempore committere. Verbum denique illud  nimium quam odiosum non  putaram, declinare, quoniam in eo Reip. causa  tota vita iactatus sum, id  si mihi, tam duris temporibus quibus invidia  conticescit sumo, videor  certe meo iure quodammodo vendicare. Quare,  si permittitis ut Crucis  notam mihi accipiam, classique praesim et  imperem simul et Raynerium  filium meo loco esse iubetis omnia domi et  militiae felicia vobis et  auspicata polliceor. Nec enim fas est putare  qui patris auspiciis  Civitatis tanquam clavum coeperit, eum aliis quam  paternis gubernaturum.  Hoc inquam si mihi pro hoc meo erga vos studio  ne dicam merito  indulgetis iam iamque gubernacula accipio. Idem  vobiscum una cum omnibus  Devotis apud Hierosolymas et Sacrosanctum  CHRISTI Sepulchrum victoriae  aut mortis decus petiturus et in patriam  reportaturus. In Dandule voce  universa Civitatis acclamare nunc ades,  ades ad Imperandum, oramus.  Spectaculum pietate in Deum ac Patriam  insigne Principis et senis et  caeci simul atque Civium vim lachrymarum  effundentium egregia voluntate.  Dandulo vulnus in capite acceptum  oculorum aciem imminuerat, sicuti  Villharduinus tradit, annalibus tamen  Venetis proditum est eundem  Reipub. ad Emanuelem Constantinopolitanum  Imperatorem Legatum eiusdem  iussu contrarius gentium candenti ferro  oculis ad moto luminibus  privatum. Sed animi tanta vis inerat ut ipse  non senectute fretus sed  magnitudine animi et gravitate sed pietatis  studio, mortis, dolorisque  contemtionem maiorem indueret et ita ut in  periculis in reflantis  fortunae minis, hoc Duce nihil quidquam  despondendum esset eoque nostros  suorum pudebat et miserescebat qui ut  scopulum Adriam et infestum  vitarent, turpiter aliorsum diverterant. E  vestigio Dux cum concione  descendisset ad Aram maximam lachrymans in  genua procumbit. Huic praesto  assuere primarii Templi Sacerdotes  linteati qui de vetere consuetudine  ex sacratis Pontificiarum  ceremoniarum libris in ipsius summo pileo (id  erat xilinum) nullo tum  Venetis Ducibus holoserici, purpurae et auri  usu, ita optimi et frugi  mores ferebant, Crucem rubram insuunt ut in  vertice toti civitati esset  conspectior. Veneti maximo [33] numero ea  die Dandulum sequuti rubra Cruce  humeros honesto certamine insignibant.  Et quanquam nulla diei pars  Crucis acceptione vacua esset, tamen  pauciores Ducis voluntate  videbantur. Ea re Galli flere simul et  gaudere atque eo vehementius quod  Principem tanta sapientia atque animi  robore praeditum insigni Crucis  nota praeter caeteros conspicuum nacti  essent. Quodque tum demum Venetos  quod maxime cupiebant Cruciatos ad  pium bellum sibi coniunctos videre  viderentur. Iam ferme Autumno  appropinquante Veneti qui per integrum  annum et amplius navalem  apparatum nunquam intermiserant classem ad  navigandum paratam atque  omnibus rebus instructam educere et Baronibus  tradere. Habuit autem  classis universa ut Annales Veneti tradunt naves  CCCCLXXX. Nam praeter  Biremes numero quinquaginta Venetis classiariis  militibus remigibusque  refertas quas ab initio Dandulus Gallis  liberaliter, pietatis studio,  pollicitus fuerat, CCCX. onerariae  instructae dicuntur in quarum CCXL.  quae sine remigiis quadratis velis  agebantur, externus miles est  impositus, reliquis septuaginta commeatus  et caetera impedimenta  deportabantur quum hyppagogis centum et viginti  omnis Cataphractorum  equitatus deveheretur. Interim sub ipsam Classis in  Syriam solutionem  Constantinopoli res nova plane et luctuosa et in hac  memoria inaudita  ad misericordiam et calamitatem notabilis accidit.  Isaacius Angelus  Comnenus Constantinopolitanus Imperator, Alexium  Germanum natu  grandiorem habuit, quem a Turcis captum redemerat et  amplissimis  quibusque honoribus ornatum, Seuastocratorem creaverat,  cuius prima  secundum Isaacium fratrem in Imperio erat authoritas. Is ut  par erat  perverso ingenio Regni flagrans per summum scelus Imperatorem  fratrem  qui nondum decem annos regnaverat luminibus orbavit eumque in  carcerem  coniecit, una etiam eius filium Alexium Porphyrogenitum  Adolescentem  custodiebat quod Patris successor esset destinatus. Is  aliquot post  annos maiores spiritus gerens quam commutata fortuna  pateretur, Tyranno  erepta pene divinitus mente, Patris et amicorum  consilio atque ope  carcere evasit. Animo agitans quibus consiliis ac  viribus pulso Patruo  Patrem in Regnum restitueret. Dum vero fugam animo  volutaret non defuit  Fortuna extremis mortalium casibus succurrere  solita. Oblatus est enim  Pisanus quidam onerariae navis Dominus qui  forte instructis duabus  navibus in Italiam navigabat. Ab eo siquidem  magnis promisis et  precibus impetravit ut in Italiam traiiceretur.  Athyrae igitur quae [34] ad Propontidem  Urbs est infra  Constantinopolim latina veste clanculum induta et coma in  orbem rasa ut  in turba magna obversans Tyranni inquisitores et  satellites lateret,  navigium quod ex condicto puerum expectabat  conscendit et Aegeo  Ionioque emensis miserrimus Adolescens Anconam in  Picenum defertur.  Inde ad Philippum Suevum Germanorum Regem fratrem  sororium, nam ei  Isaacius Irenem filiam nuptum collocarat, quae defuncto  Rogerio  Tancredi filio Siciliae Rege, qui Patre inauguratus fuerat,  vidua erat,  cum paucis necessariis atque amicis pergit. In itinere  Veronae quae  Gallorum Caenomanorum vetus Clonia fuit aliquot dies  commoratus,  consilium Tridenti Rhaeticis Alpibus petendi coepit quo  commodius et  tutius in Germaniam adiret. Ibi comites Adolescentis fugae  quotidie  aliquot Devotorum turmas qui ex Alpibus per Insubriam Venetias  ad  Exercitum concurrebant conveniunt. Ab his Alexio Caesari refertur   maximas equestres pedestresque copias Gallia profectas Venetias coisse   atque ibi reliquas manus operiri dum bona fortuna aggregati vela in   Syriam et Palaestinam faciant. Illi eidem Adolescenti Caesari consilium   dant ut eo ad Bonifacium Marchionem Monferratensem propinquum penes  quem  concessu Procerum sacro bello militaris Imperii potestas esset et   Barones ad Exercitum mittat (quod inde Venetias spatium millium passuum   circiter sexaginta esset) qui ipsi Barones concilient si calamitate   Adolescentis et atrocitate iniuriae Patri atque Filio per summam   impietatem factae commovere queant. Sin minus res precibus procedat   quacunque ratione ad opem ferendam incitent et sua obsequentia illorum   condiciones superent, se magnam spem de Gallo concipere quem natura   omnium maxime exorabilem esse praedicant. Deliguntur confestim qui cum   Baronibus de Adolescentis conditionibus agerent. Cum in Urbem venissent   consiliis Alexii detectis Barones obsecrant obtestanturque per   sanctissimae amicitiae foedera et propinquitatis atque affinitatis iura   quae Alexio Adolescenti cum Monferratensi Marchione intercedunt ne in   summa rerum occasione deesse velint. Docentque demum quanta ipsis   Baronibus, quanta Christianae Reip. et Hierosolymitanae expeditioni   emolumenta, Isaacio Patre in Imperium restituto emanatura sint.   Crucigeris porro copiis in Graeciam transmittere atque adversus Alexium   Tyrannum fatale bellum Barones suscipere non dubitarent quando non   homines solum sed ipsi propemodum Tyranno infesti sacrosancti Caelites   faverent. Approperarent mo[35]do atque   omnem spem in celeritate ponerent. Siquidem ab amicis et paternis   clientibus adipiscendi Imperii summa spes Adolescenti esset proposita,   si armata classe et terrestribus copiis nusquam interposita navigatione   Constantinopolim accedat, prius quam Tyrannus patruus imparatus nihil   tale veritus Graecos mercenarios milites conscribere ac propositis   praemiis contracta finitimorum auxilia ex Asia in Graeciam traiicere   possit. Ad ea pro Bonifacio Marchione qui nondum Venetias adventarat,   Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes, coram Dandulo, Legatis   respondit: et postulata ipsorum audisse atque imis sensibus mandasse;   caeterum se ad Philippum Suevum Germanorum Regem Adolescentis fratrem,   certos homines, qui restitutionis conditiones dicerent cum ipso   allegaturos, si Alexius authore Suevo in recipienda Syria et Palaestina,   Gallis auxilia polliceatur, se quoque pro viribus Caesarem in Regnum   restituturos. Scire enim Isaacium Angelum Patrem contra iura Divina   atque humana, Imperio spoliatum et luminibus orbatum, squalore ac   sordibus teterrimo in carcere vitam traducere. Ipsum porro miserrimum   Adolescentem vagum, exulem, luctuosam ac maxime miserabilem vitam agere,   quum interim immitis atque atrox Tyrannus solus regnet et dominetur.   Caeterum Alexius si Hierosolymitanae expeditionis iuvandae desiderio   perscriptis conditionibus integra constantique fide Baronibus   Palaestinam euntibus studium suum atque opem praestaret, non laturos   Barones quod Christiana pietate dignissimum existimatur, Isaacium erepto   Imperio ac libertate divitius torqueri. Ipsos enim terrestribus et   maritimis prolatis auxiliis Byzantium petituros atque Isaacium ab Alexii   fratricidae manibus vendicaturos, qui nec Deum scelerum ultorem   timeret, nec patricidii nomen apud homines vereretur. Interim Baronibus   ac sociis ingens calamitas incidit, acerbissimum fatum Fulconis   Nuylliaci, sanctissimi ac integerrimi viri, ut quod in prima laude   ponendum est huius militiae inceptoris et si tanti progressus spem prope   exploratam faciunt (sicuti certe faciunt) etiam perfectoris Venetias   allatum. Id enim vero dicunt Virum bonum et castum facile Deum populo   propitium impetrare, quem contra impii suppliciis ac precibus insensum   atque infestum reddant. Is in re tenui natus unius cohortis Sacerdotum   Episcopo Parisiorum facientum fuit. Quae res nonnullorum historicorum   errori causam praebuit ut eum Parisium fuisse memoriae traderent. Hoc   etiam est quod ille semper in ore habuit. Nihil numi[36]ni Divino ac menti acceptius esse quam eius   cultum factis ac sermonibus retinere atque eundem ubique gentium vel   persuadendo vel cogendo propagare. Ex quo ille habitare in concionibus   dictus. Ita Franciae mirabiles pietatis amores excitabat ut nihil ei   longius esset quam ut Ducem videret belli signum sustollentem. Duo antea   viri sanctitate inprimis celebres, Petrus Eremita Ambianus et  Bernardus  Clarevallensis Coenobiarcha, Europa quieta et in maxima pacis   tranquillitate hanc viam inierunt. Sed Fulco Nuylliacus in intestina   Christianorum omnium Regum discordia, belli Syriaci Concionator et   instigator, arma civilia atque odia in Impios vertere ausus est. Quae   mysteria qui initiati sunt, eos religionem pure et caste Dei numini   tribuere populoque aperire decet. Qui etiam satis profecisse videantur   si concionibus ad eam populum cohortati commoverint. Tanta autem   Fulconem in sermonibus eo rudi saeculo eloquentia fuisse constat ut   vulgo in concionibus vitiorum securis diceretur ac iure id quidem.   Permultas enim mulieres infames quaeque Parisiis corpore quaestum   fecerant a voluptate ad religionem facile retraxerat ac revocarat.   Quarum is numerus fuit ut eis alendis hospitia publice constituerentur   quod eae sese vulgo reliquarum separare vellent ne contagione   inficerentur. Ea de causa Fulco stipe publice emendicata Coenobium   exaedificat Divoque Antonio Campestri non procul Lutetia Parisiorum   dicatum mulieribus utendum fruendum dedit. Nostros tamen in hac fortuna   mala certe et afflicta positos complurium fortissimorum Theutonum in   Urbem Venetam adventus recreavit atque refecit. Hi admirandae virtutis   nomine inter Germanici Imperii Proceres apud Caesarem in honore habiti,   Germanorum Baronum superioris aevi exemplo, auxiliares Cruciatorum   equitum copias vel robore vel militari usu praestantes Venetias   adduxerant. Gallo equitatu minime inferiores si Equitum nobilitatem ac   famam assiduis quaesitam bellis et privatae virtutis decora animo   reputemus. Siquidem Fulcone concionante superioribus annis Occidentales   Germani qui dextram et sinistram Rheni ripam incolunt ad sacri belli   famam, Pontificii Diplomatis indulgentia excitati rubra Cruce humeros   Gallorum aemulatione religiose obsignarant, tanto animi ardore dum omnes   ferme Reguli liberaeque Civitates et earum Antistites opibus et   authoritate praecellentes de Palaestinae recuperatione vehementer   soliciti, certatim religione ac pietate contendunt, ut paucorum mensium   spacio innumerabiles equestres pedestresque copias arma[37]rent. Itaque una expediti consilii   celeritate, non Cisrhena modo Germania, sed et Transrhena et ea quae   intra Albim et Visurgim amnes incolitur, ingentes fortissimorum Equitum   turmas sub Crucis vexillum incredibili alacritate conflarant.  Nobiliores  vero fuere Conradus Episcopus Halberstadtensis ex inferiore  Saxonia qui  cum supra amplissimi Sacerdotii opes plurimorum Clientum  praesidio  validissimus esset, maximas equitum copias et ingentem ad  bellicos  sumptus pecuniam, Venetias attulerat. Eodem etiam ex veteribus  Cattis  Bertoldus Catzenellenbogensis Comes in Hassia ad Rhenum  descendit,  exemplo Hermanni Hassiae Comitis et Thuringiae Landgravii,  proximi in  Syriam profecti, Ludovici IIII. Landgravii Thuringiae filii  Conradique  Imperatoris ex filia nepotis et Caroli Magni ex Lotharii  filia paterna  Avia sanguine progeniti, cuius Hermanni alter frater  Ludovicus sine  prole non ita pridem sacro bello ad Hierosolyma gloriose  occiderat.  Bertholdum sequuti sunt. Garnerius Borlandus Brabantius,  Theodoricus  Losius, Henricus Aramaeus, Theodoricus Dietzensis ex  Dietza, Rogerius  Suicrensis, Alexander Villaregius, Oldovicus Thonaeus.  Viri eximie bello  fortes et qui Christianae pietatis minime obliti pro  antiquo invictae  gentis decore maiorum exemplo ad mature in Syria  Christianis rebus opem  ferendam undique cum Cruciatis auxiliis  convolarant, non inanibus omnino  votis, quum secum plerique ex tota  Germania nobiles strenuique equites  qui antea in Syria turmales  praefecturas obierant, spectarentur.  Existimabant enim se ignominia  coopertos iri si uti desides et parum pii  sacram militiam  subterfugissent. Hic e vestigio Veneti educta classe in  quam nautici  panis et commeatus prout ex foedere debebant ingentem  copiam  attulerant, Baronibus navigia atque hyppagogas tradunt quas  iisdem  Equitibus ac Centurionibus seorsum attribuunt, rebus omnibus  summo  studio administratis. Igitur viris et equis ac Centurionibus in  naves  impositis, navicularii scutis quae antiquae ac ob id summae  nobilitatis  insignia ingenuarum gentium propalam habentur, ipsas naves  earumque  castella praetexere, signis Comitum et Baronum expansis  vexillis atque  affixis. Postremo denique tormentorum omnis generis  numero amplius CCC.  magno quoque numero Scorpionum, Catapultarum ac  caeterorum quae ad  defendendum ac ostendendum ex catastromatis seu  navium tabulatis parari  solent, magna copia omnique armamenta nautico et  instrumento  debellationi atque expugnationi Urbis necessario in naves  illato. Nam  tantus [38] erat Arietum,  ingentium  Balistarum, Tollenonum et Onagrorum qui rudi saeculo in usu  reant,  bellicarum machinarum et muralium tormentorum apparatus, Mangana   appellabant, quibus grandiora saxa et lapides fulminis in morem   longissime iaciebantur, quantus antea nusquam belli fuerat. Bombardarum   artificio (quibus a sonitu nomen est inditum) quod apud Germanos a   Chymista Monacho casu quodam centum quinquaginta post annis innotuit   nondum reperto. Hic classis ornatus atque praeclara instructio ut militi   gratissima sic spectatori iucundissima fuit et quod Gotthofredus   Villharduinus suis Commentariis affirmat, tam opulentissima atque   firmissima quam specie praeclarissima. Caeterum VIII. Idus Octob.ex die   Divo Remigio dicatae memoria festus est, Christianae salutis anno supra   millesimum et ducentesimum secundo navigationis Illyricae signum   datur.dux Venetus Henricus Dandulus, toti navali negotio Praefectus,   Praetoriam conscendit remigibus lanea veste et epibatis omnibus vestibus   ac armaturae cultu plurimum exornatis, quum reliquae Biremes veterano   expertoque remige ac magnopere peritis gubernatoribus uterentur. Eo   saeculo nondum classis Triremium usu quae ternis aguntur remis comperto.   Hamiralis classis Vitalis Dandulus, Eques magna virtute et idem   regendae classis et in acies instruendae, pugnarum praeterea navalium   nulli fere secundus, is cum praesentiendi tempestates naturamque maris   et caeli, nubiumque esset peritissimus atque omnes nostri mari oras,   stationes, insulas, portus, egregie doctus munus Hamiralis supra   caeteros suae aetatis Venetos constantissime tuebatur. Navigiorum vero   et onerariarum navium quae carchesia in malis ferrent et velis tamen   agerentur in quibus equestres pedestresque copiae commeatus omnis,   machinae, machinationesque et bellica tormenta deportabantur, Navarchus   Gabriel Superantius: Vir aetatis suae summis honoribus navalis militiae   gestis longe clarissimus. Trierarchi autem Duces rostratarum Biremium   (nam cum Danduli Praetoria L. numerum complebant) quae Venetis  militibus  classiarisque refertae, gratuito propagandae religionis  studio  Baronibus attributae erant, a Dandulo ob eximiam rei bellicae  peritiam  et navalis militiae usum delecti: Iacobus Iustinianus,  Dominicus  Maurocenus, Vitalis Michael, Andreas Iacobaeus, Petrus  Delphinus,  Andreas Barocius, Ioannes Contarenus, Petrus Zianus,  Dominicus Bonaldus,  Nicolaus Nauaiosus, Thomas Faledrus, Petrus  Superantius,[39] Bertucius Contarenus,  Alexander Bracadenus,  Petrus Zopolus, Hieronymus Zanae, Bartholomaeus  Maurocenus, Ioannes  Basilius, Otho Quirinus, Petrus Salamonius,  Antonius Orius, Marinus  Dandulus, Dominicus Syluius, Constantinus  Faledrus, Matthaeus  Iustinianus, Ioannes Iulaeus, Bernardus Sanutus,  Raynerius Permarensus,  Rogerium quidam volunt, Ioannes Michael,  Dominicus Pantalaeus,  Laurentius Theupulus, Ioannes Zenus, Panthaleon  Barbus, Andreas  Dandulus, Vitalis Istricus, Nicolaus Maistropetrus,  Leonardus Fradellus,  Dominicus Memmius, Raynerius Polanus, Iacobus  Baduarius, Ioannes  Gradonicus, Petrus Celsus, Franciscus Vionus,  Ordelaphus Faledrus,  Franciscus Georgius, Ioannes Bolzanius, Aurius  Gatulus, Blasius Casulus,  Petrus Cornelius. Itaque cum in anchoris ad  Divi Nicolai Litorii  insulam per multos dies fuissent, idoneum solvendi  tempus expectantes  quoad procellosum mare defervesceret, traiecto  Illyrico (Tergestinum  sinum appellant) ut antea constituerant in Istros  et Tergestinos veteres  Reipub. tributarios laesae Maiestatis rebelles  movent. Classe Tergestum  versus adnavigante Tergestini et Muglenses  numerosae classis adventu  terrentur. Naves enim, Biremes, Hyppagogae,  Celoces praeter ingentem  navigiorum copiam frequentibus exornatae  vexillis conspiciebantur quae  speciem aequo maiorem et terribiliorem  hostium oculis praebebant. Verum  id rebellium animos magnopere  perturbavit quod alii atque alii minoribus  navigiis praecurrentes  renunciabant, pro certo Dandulum ipsum  Venetiarum Ducem tantae classis  Imperatorem adnavigare tantasque secum  Gallorum equitum et peditum in  Palaestinam euntium copias auxiliares  ducere, ut nemo qui arma ferre  posset in Gallia relictus esse videretur.  His copiis Histrorum  Piratarum qui fidem fefellerant defectionem ultum  Dandulum venisse.  Quam ob rem Tergestini et Muglenses, ut plerunque  accidit, ex timore  deteriora quaeque expectantes ad primum Classis in  terram appulsum  missis ad Ducem Legatis sine ulla mora deditionem  faciunt. Dandulus  autem venientes ad se Legatos, tanquam indignatione  vehementer  commotus, ita turbido infestoque supercilio excepit, ut  fractam fidem  et Venetae Reip. laesam Maiestatem armis vindicandam  exprobraret.  Aliquot dies post deditionis leges dixit his conditionibus  ut Muglenses  quinquaginta vini dolia, urnas vocabant, Tergestini totidem  annua  Veneto Duci pensitarent. Missi igitur ea gratia Venetias qui suos  in  perpetua fide mansuros iurarent et quotannis pacta tributa solu[40]turos. His rebus confectis ac sine vulnere   Histrorum defectione vindicata, Dandulus una et Barones praemissis   navibus Hyppagonibusque ex Illyrico Flanaticum sinum praetervecti   (Quarnerium dicunt) Iaderam versus cursum intendunt et Iadertinum fretum   ingrediuntur. Pridie eius diei, quem Martinalia appellamus, diem Divo   Martino sacrum classe Iaderam appulsa, IV. Id. Novembris, recognoscunt   Urbem cui aliquot in tempore ab Hungariae Rege Equitum auxilia   supervenerant, muris et turribus, opinione munitiorem. Centuriones et ii   in usu militari bene versati inter se colloqui, eam nulla vi, nulla   ope, nisi divina, capi posse. Haec Urbs in Illyrico dives, virisque et   equis potens, olim populi Romani Colonia, decem et octo passuum   millibus, veteri Iadera procul sita est, cuius urbis vestigia adhuc   inter se rudera ad litus cernuntur, ab Urbe Veneta ducenta passuum   millia abest. Adriatico navigantibus Ionium ad laevam constituta, ad   Septentriones portu reliqua mari scopuloso circundata nisi qua ad   hybernum ortum in continentem via est. Itaque Classiarii ad Urbem   anchoras iaciunt reliquam classem praestolaturi, quibus postera dies   luce prope peculiari serena, ad socios prosperum cursum fecit. Coniuncti   catena effracta quae aditum intercludebat, propugnantibus acriter   Iadertinis e superioribus turribus et pinarum coronam, sagittas,   lapides, missilemque ignem in ollis testaciis immittendo, Veneti et   Galli portum occupant. Dein sedulo exeunt et ad veterem Divorum Philippi   et Iacobi Aedem quam munitionis loco haberent, castra ponunt. Haec   inter et Urbem qua sol meridiem obit portus erat interiectus. Hic   innumerabiles Equites festinare itemque Centuriones in terram emicare,   equi Hyppagogis celeriter produci, arma proferri, vasis, instrumentoque   omni castrensi et supellectile pellibus ad tentoria naves omnes   exhauriri. Exitus adeo felix omnium anims mira voluptate (ut par erat)   suffudit.Veneti igitur simul et Galli die quem de more poculis   genialiter ad mensam confidentes domi celebrare consuessent, nunc in   maxima rerum perturbatione omnibus copiis Iaderam obsidentes, iaculis ac   machinis petunt. Ex Transpadanis et Cisalpina Gallia nondum Bonifacius   Marchio Monferratensis, ad quem bellicarum rerum summa respiciebat,  suos  consequi potuerat necessario negotio retardatus et hic nonnulli  Barones  desiderabantur. Stephanum quoque Perticensem et Matthaeum   Monmorentiacum, duos eius aetatis Duces longe clarissimos, morbus   Venetiis desidere cogebat, quo recreati Monmorentiacus navi cursum [41] Iaderam versus celeriter intendit. Sed   Perticensis ad fallendum colligendi sui causa (ut dicebat) prima   navigatione, quae appetente vere Martiomense in Syriam adsolet in   Apuliam proficiscitur, sibique complures adiungit. In his Rodericum   Monfortensem, Iuonem Insulanum ac nonnullos.Unde rumorem non satis bonum   collegerunt. Postridie Martinalium Prid. Id. Novemb. Iadertini   continenti duorum dierum oppugnatione in summas difficultates coniecti,   cum nulla Hungariae Regis auxilia propediem ad se ventura prospicerent   neque Croatiorum equitum turmas secus ac maturare intelligerent et   adversus tantos Venetorum et Gallorum conatus infirmissimas Civitatis   vires etiam conspicerent animum despondent. Itaque ab Urbe divisis   nostrorum copiis circumsessa nec tam rerum suarum quam vitae trepida,   per maritimam Divi Chrysogoni portam, superato portu mittuntur ad   Dandulum qui deditionem Urbis agri fortunarumque omnium facerent,   salutem corporibus suis tantum orantes. Ille respondit se nihil   Baronibus inconsultis salva fide agere posse. Mox itaque cum Baronibus   colloquitur. Rem Iadertinorum sui arbitrii esse noluisse sed pro suo in   eos amore illis integram servasse quid ipsis placeret rogare. Nihil  enim  neque hoc tempore neque alias nisi de eorum sententia  constituturum.  Illi Ducem collaudare ac rogare deditos quibus  conditionibus ei  videretur in fidem reciperet. Concilio misso Dux in  tabernaculum redit.  Ibi discit sceleratam illam conspirationem quae  Exercitum dispergi  cupiebat, clandestina cum Iadertinorum Legatis  colloquia habuisse  falsaque pietatis specie suasisse ne deditionem  facerent. Devotos  milites Francos eo perduci non posse ut in  Christianos arma vertant. Ita  solos Venetos oppugnaturos quos Urbi  capiundae impares non semel  periclitati essent. Proinde ab his vix aut  ne vix quidem sibi metuendum  esse multis ante documentis cognovissent,  si se audiant armis libertatem  defendant. Una hac ratione haud dubie  sartam tectam manere. Legati  Robertum Bonnensem ex Devotis militibus  comitem sibi adsciscunt qui  militaris sacramenti immemor quae a sociis  tumultuantibus ac maxime  seditiosis paulo edoctus erat Iadertinis  diceret atque ita ad suos pleni  spe redeunt. Quinetiam illi idem  factiosi homines quos modo profui  continuo Abbatem Clarevallensem,  Cisterciensis Sodalitatis hominem,  turbarum ac seditionis mirum  artificem adornant, qui Devotis authore  summo Pontifice Christianae  urbis oppugnatione interdi[42]ceret. Eos  sacramento rogatos tantum  Sarracenos Hierosolymorum Palestinaeque  occupatores, terraeque Syriae  Tyrannos ultum venisse, non miseros  Iadertinos secum iisdem Christianis  sacris initiatos in gratiam Veneti  debellatum. Quibus rebus Dux graviter  commotus cum iam ira et dolore  exarsisset ad Comites Baronesque  advolat. In Procerum tentoria  ingressus perturbato pro re animo,  conspectu eorum primo tacitus mox  rem indignatione remittente exponit.  Foedus et societatem quam maxima  ceremonia ictam nisi divino numine  violato imminui non posse. Praeterea  Gallorum colloquia cum hostibus  clandestina et flagitiosa consilia  mirifice contecta edocet, nominatim  autem Proceres appellat atque  obtestatur. Franci, Comites et Barones re  inter se communicata  respondent: scire se aemulos esse quosdam nobiles  ex suis nullius pene  sanitatis homines, Christiano nomini insensos, qui  Exercitum mirifice  consentientem palmis florere iniquo animo ferrent.  Nec dubitare quin  ii, si Legatos commodum nacti fuerint, victoriae prope  exploratae moras  (ne gravius dicam) iniicerent. Nec quenquam Venetum ex  eo plus doloris  quam se capere quod in factiosis nonnullos amicos et  necessarios  habeant, sese tamen sic fidem et militare sacramentum more  patrio  colere assuevisse, ut quod mox vidisset iam factione paucorum  contempta  boni omnes iam e vestigio ad delendam ignominiam toti et mente  et  animo Iadertinae oppugnationi alacriter insisterent. Prima igitur  luce  motis castris propius portas qua Urbs ad Orientem hybernum aspicit  cum  tota mole copiarum incumbunt et castra locant prolatisque tormentis   quae Mangana appellant, catapultis et scorpionibus crebro ingentium   saxorum et sagittarum missu, Oppidanos opprimunt, muros disturbant,   domos munitionesque magno civium incommodo labefactant. Iadertinis in   summas angustias deductis nostri sagittis simul et iaculis velut   grandinis nimbo, ingestis, defensores muro deiiciebant, una etiam   cuniculis oppugnabant uno tempore. Sed qua ad Aquilonem mare alluit,   Veneti navibus turres excitant, erectisque Tollenonibus qui gradarii   vocantur, quod eis velut gradibus miles in hostibus muris nullo negotio   integer staturetur, mutuo inter se sublevare conantur. Partim ascensu   scalis tentare, partim lapides in Urbem iactare atque arietibus muros   verberare. Nullum quinque dierum ipsorum tempus, continenti, maritima   atque terrestri oppugnatione vacuum fuit. Iam fundamentis unius turris   ferme subrutis et excisis, Iadertini secundo deditionem faciunt. Iisdem   plane legibus quibus prio[43]rem   conceperant. Ita Iadera Galli auxilio capta solus Veneti praeda ex pacto   fuit. Dandulus Venetiarum Princeps ad Comites Baronesque gratulatum   venit. Demonstrat mare prope clausum nec satis ante Paschalis dies,   Aprilis mense, tempestivum futurum. Deinde ipsum mare Syriam et Aegyptum   versus longa atque hyemali praesertim navigatione non satis portuosum   ac tutum. Postremo civitates maritimas omnis prope commeatus inopes   esse. Propterea suam esse sententiam Iaderae hyemandum quod Urbs copiosa   esset et Iadertina regio rebus omnibus quae bello usui sint abundaret.   Commode Gallo Urbis partem quae continenti innectitur, partem quae  mare  ad Aquilonem et Septentrionem spectat, Veneto attribui posse. Hoc   spectavit Dandulus sed illud multo magis quod Urbem infidam quae   rebellionem quarto fecerat et cuius fluctuantes animi nondum a bello   satis resederant non tam cito relinquendam putabat quad rem Venetam   composuisset et stabiliisset. Danduli consilium dictum simul et   probatum. Itaque motis castris Gallico equitatu et Cruciatorum militum   copiis in Urbem introductis omnibus pro cuiusque ordine et dignitate   hospitia designata. Brevi autem spatio inter Venetos et Gallos una et   eadem Urbe interiecto multa lascive vicinitas ipsa patrabat. Nam tertia   post die ex promiscuo coetu cum Barones et Dandulus hincinde suorum   licentiam castigando iubendoque cohibere volunt sub vesperum maxima   seditio militaris inter Venetos et Gallos exorta est. Quum Veneti   superbas insolentium Gallorum voces et minaces vultus ferre non possent   uno eodemque tempore ad arma ex omnibus partibus concurri coeptum. Quo   die Devotorum res in summum pene discrimen adducta est quando irarum   causae mutuis caedibus crevissent et a Votivis militibus prout erant   partium studia in auxilium suorum armatae acies accurrere properarent.   Tum inter se Fortuna iniquiore commissi per omnia Urbis compita cominus   ensibus caesim et punctim ferire. Tum eminus maiores balistas intendere   telaque et iacula ita emittere atque remittere ut hastis etiam multis   utrinque caesis pluribus foede vulneratis res non incruenta gereretur.   Sed Veneti numero impares tandem Gallorum incursionem et impetum nimis   incitatum ac vehementem vix ferre potuerunt. Acerbum sane utrorumque et   sociorum et Foederatorum spectaculum ipsis etiam hostibus miserandum.  Eo  armati Duces, Tribuni, Centuriones concurrere si authoritate si  imperio  si vi motum sedare possent. Dolebant florentissimum Exercitum  intestina  seditione funditus interire, do[44]lebant   nihil quicquam fide et iureiurando sanctum esse. Eoque propria  pericula  non refugiebant quin se armatos armatis interponerent ac manu  confertos  vel contumeliis vel Imperii authoritate dirimerent. Sed  fortuna quae  nullius propriam potentiam ac felicitatem esse vult hoc  utrisque  potissimum incommodabat ut si quo in loco tumultuantes  pacarent nihilo  alibi minus ira Martis et furor pugnam redintegraret.  Sic obstinatis  utrinque animis saepius ad tertiam circiter vigiliam  tumultuatum et  pugnatum. Baronum ac Comitum superventu qui benigne ac  comiter  appellando deprecandoque ne tantum facinus in Venetos socios  admitterent  certamen iam multorum caede ac vulneribus cruentum  dirimitur. Tanta  tamen utrinque detrimenta accepta sunt ut omnes ante  erratorum  vehementer paeniteret. Eo in tumultu praeter gregarios caesos   quamplurimos Aegidius Landasus Belga magni nominis Eques moritur.   Tumultu autem paulum sedato Dandulus cum Baronibus per integram   hebdomadam toto pectore in partium inter se reconciliationem incumbere   nec ante conquiescere quam Venetus cum Gallo in gratiam rediisset.   Decima quinta die quam Iaderae tumultuatum Bonifacius Monferratensis   Marchio cui Barones militare Imperium attribuerant ex Insubribus,   Matthaeus item Monmorentiacus, Petrus Braiaquellus multique alii fortes   Viri ex Gallia Illyrium appulsi in Urbem ingrediuntur. Altero tanto  post  tempore Legati qui ex castris ad Philippum Suevum Germanorum Regem  cum  Alexio Caesare adolescente profecti erant, Iaderam ad Proceres   revertuntur. Eos continuo Dux cum Baronibus domum suam quo omnes   convenerant intromitti iubet. Princeps Legationis dixit Philippus Rex   una et Isaacii Angeli Constantinopolitani Imperatoris Filius Alexius,   Irenes Philippi Uxoris frater, ut ex ipsorum litteris cognoscetis nos   cum mandatis dimittunt. Primum Deo Opt. Max. Alexium Caesarem Philippus   dedicat. Deinde vestrae fidei commendat totumque vobis de manu (ut   aiunt) in manus vestras cum Victoria Iadertinorum tum aequitate ac   iustitia praecellentes tradit. Cum Adolescente Fortuna certe rerum   domina inique commutat, ut (quod ipsum cum nos a se dimitteret   vehementer oppudebat et taedebat) vobis prius oneri quam honori et usui   in hoc Syriaco bello esse cogatur, quem felicem nasci quidem voluit,   utpote Porphyrogenitum ad tanti Imperii fastigium natum nimium quam diu   versat, ut eum tandem in temporis puncto evertat. At ille infelix  patria  extorris qui vel ipsi Fortunae [45]   teterrimum et luctuosissimum spectaculum praebet. Tamen sic egregia  est  de vobis et Christianis omnibus aliquando bene merendi voluntate,  ut  quanquam neque aditum neque causam auxilii rogandi iustam haberet,  Vos  tamen iustitiae et pietatis laude praeter caeteros insignes nostro   supplicio atque ore sibi precari audeat. Quoniam vero bellum insignite   pium ad Sarracenos et Aegypti Syriaeque Sulthanos impios Hierosolymorum   et Sacrosancti Sepulchri occupatores, vindicandos coniurastis, Alexii   Angeli Tyranni impietatem caecato fratre et eodem cum filio in vincula   abrepto nobilem, qui fratris a quo ille mancipium Turci hostis pridem   redemptus esset, oculorum cruciatu, oculos exaturavit eiusdemque   sordibus et squalore etiamnum quotidie pascit, ex itinere vos Philippus   Rex vestri amantissimus per Deos orat ulciscamini, socerumque Augustum   cum filio Caesare exule et supplice in avitum atque omni iure debitum   Orientis Imperium restituatis. Huic immortali beneficio nullam satis   dignam gratiam Alexius Caesar adolescens invenire se confitetur, quandam   tamen novam et ante hoc tempus inusitatam et praesenti votivo bello   conficiendo accommodatissimam referre constituit. Diferre enim mandavit   ut Constantinopoli vestra virtute recuperata seque cum Isaacio Patre in   Regnum restituto, vobis polliceremur ipsos Orientis Imperium una et   universam Ecclesiam Graecam dicto audientem Romano Sacrosancto Pontifici   Max. tradituros, cuius iure ac mancipio sese iampridem subduxerat. Hoc   Alexius probe intelligit vos procul patria, parentibus, necessariis,   amicis et religionis causa exulibus proximos, innumerabilem vim pecuniae   effudisse, inde adeo ab re nudos vitam trahere. Idcirco ducenta millia   argenti pondo liberaliter daturum commeatusque uberrimos toti  Exercitui  in annum. Deinde peditum decem millium vobiscum usus erit  auxilium  adversus Sarracenos missurum. Qui annum continuum Imperante  Bonifacio  Marchione mereant. Ipsum praeterea Alexium CCCCC. Equites sub  signis in  Iudaea Syriaque tota vita habiturum eisque stipendium  quotannis  persolvuturum. Huius fidei aequiorem sponsorem nec esse nec  fore quam  Philippum Suevum fratrem sororium, accepti beneficii  insignite memorem.  Cuius nulla in utriusque pectore vel futura est  oblivio ob id praesertim  quod ingrati nomen Isaacius Pater et Filius  iampridem execrentur,  perennique amicitia Latinorum adeo propinquis ex  Syria Palaestinaque  praesidiis confirmari suas opes et Asianorum studia  conciliari, Alexius  adolescens non ignorat. Has conditiones Philippus  Germaniae [46] Rex et Alexius Caesar suo  nomine, ut fide et  iureiurando sanciamus, certo animi iudicio voluerunt  iusserunt. Id  utrique in animo est plane perficere si ita vobis cordi  est. Equidem sic  existimo qui his conditionibus refragetur unius  pietatis fontibus longe  augustissimis eum nihil elato animo et regio de  gloria et honore  cogitare. Antiquitas Regum nomen semper sanctum  habuit quod Dei munere  ac dono terris dati essent, qui ut ille nutu ac  mente mundum, sic Reges  populum legibus atque armis turentur. Nunc si  quid eorum afflictae  fortunae (ut solet) vos ad misericordiam  alliciunt, pietatis laudem,  Patre et Filio in avitum Imperium  restituendis, supplices rogamus ne  repudietis. Quandiu ii posterique  eorum stirpis Orientis Imperio  potirentur, tandiu accepti apud eos  immortalis beneficii memoriam  duraturam futurumque esse, ut si Venetis  et Baronibus mature opem  ferentibus in Orientis Imperium restituerentur  expulsoque hoste  firmarentur. Alexius Adolescens posterique omnes  Venetum Principem et  Gallos tanquam praecipuos Patronos ac tutelares  Dominos studiosissime  colerent. Legatis respondent inter se  deliberaturos, in diem crastinum  reverterentur. Postridie eius diei  Concilio convocato Coenobiarcha  Clarevallensis, quod Coenobium in  Cisterciensium sodalium religione  tenetur, caeteris turbidior et  eloquentior, seditiosissimo quoque eius  factionis equitum incitante cum  reliquis qui Exercitum Bonifacii  sacramento rogatum dilabi atque  evanescere volebat concionabundus omnia  in castris miscere, praecise  etiam negare, sese de Caesaris Alexii  restitutione consensuros. Quod  Constantinopolis iam inde ab Divo  Constantino Magno bonorum omnium qui  Christiani nominantur thesaurus  esset. Non passuros Christianorum  Exercitum votivum et Barones  thesaurarium furem esse et praedonem, cum  ad Franciae ignominiam tum  vero ad sempiternum Christiani nominis  dedecus, quos certo scirent  initio ad Hierosolymorum et Palaestinae  recuperationem, sacramento  Theobaldi Campaniae Comitis addictos coisse.  Idque se Barones testari,  summumque Pont. Innocentium III. una  Hierosolyma petentibus bene  precantem, iisdem oppetentibus praesentem  in caelum aditum solemni  carmine a Deo certe propitio pollicitum.  Altera pars et ea  circumspectior nec ullo in bene consulentes odio  infuscata atque omni  gratia vacua contradicere in Syria et Aegypto  hyeme nihil memorabile  bello proponere. Indicare tot signorum  desertores qui sine commeatu  palati alios portus turpiter petierunt.  Illud eruditorum hominum atque  expertorum fide con[47]stare,  Iudaeam et  Syriam nulla via nisi per Babylonem et Aegyptum aut Asiam  prout antea  auxiliaribus Constantinopolitani Imperatoris copiis, Petri  Eremitae  temporibus, invadendam esse. Hinc gradus in Syriam proprie  iaci, cui  consilio nisi tota mente adhaerescant omnibus ludibrio fore.  Hae partium  singularum studio de industria diffentientium conciones  habebantur, nec  mirandum. Monachi enim Syndonis candidae, Sodales  Cistercienses qui in  castris erant, inter se valde dissidebant. Verum  Archimandrites, Abbatem  dicunt, Lucedii (Lucedium Cisterciense  Monasterium Divae Mariae dicatum  in Padanis Mediterraneis sub Lepontiis  Alpibus inter Sessitem et Duriam  fluvios interiectum a  Monferratensibus Marchionibus magnificentia quam  maxima potuit  conditum) homo incredibili sapientia optimarumque artium  studiis  exultus, cum pluribus Coenobiarchis Cisterciensibus qui  Bonifacium ex  Transpadanis honoris causa in Syriam secuti erant, in  Baronum  sententiam pedibus ire. Idemque mirum in modum Principes hortari  ut  Exercitum in concordia retinerent nec piam Alexii reductionem  eiusque  liberalitatem negligerent. Illis nervis et opibus  Constantinopolis  modico labore bellum Syriacum profligari posse. Contra  Clarevallensis  Coenobiarcha et qui cum eo sentiebant concionabundi in  Exercitu  consilium Baronum identidem reprehendere et vellicare eorumque  fidem  fugillare, qui iureiurando se Hierosolyma recuperaturos  confirmassent.  Idcirco recta in Syriam contendendum protinusque portu  exeundum. Tum  Bonifacius Marchio, Balduinus Comes, Ludovicus Comes  Blesensis, Hugo  Comes Sancti Pauli et qui earum partium erant fautores  et adiutores  seorsum conveniunt. Atque uti erant cauto gravisque ingenio  et eo  quidem cum Christianae pietatis et decoris causa rerumque  necessitas  accederet, flagranti atque expedito demonstrant suae dignitas  esse,  Alexio Caesari, prout a Baronum aequitate et virtute supplex et  exul  sperabat fidem porrigere. Eam in tam optima pietatis causa cuius   tutores essent deseri sine maximo suo flagitio et dedecore non posse.   Nec si Virimolitanum Diis hominibusque insensum impune de piorum manibus   elabi oportere, propterea se libenter omnes conditiones de Legatis   stip[ulari, recta ad Dandulum concedunt. Eo Legatis accersitis et in   Principis domum introductis respondent se ex litteris signo Alexii   obsignatis omnia intellexisse quae in Concilio Legati pronuntiassent   omnibus libenter assentire. Ita Baronibus et Dandulo [48] Legatisque utrinque adstipulantibus et   recipientibus restitutionis conditionibus diserte praescriptis   tabulisque confectis, pacta iureiurando sanciuntur. Tempus navigationis   post vernum aequinoctium quo maris est tempestivitas constituitur. Ad   quod tempus Alexius Caesar ex Germania circiter XI. Kal. Maii, decima   quinta post Pascha die in castra accederet. Ita dimittuntur Legati.   Francus vero Exercitus adeo partium factionibus flagrabat, ut iam res   nec modo nec ratione sed vi paucorum et impotentia agiterentur. Quod   tunc maxime cognitum fuit, siquidem non plures duodecim pactiones   iurarunt. Marchio Monferratensis, Comes Flandriae et Hannoniae,   Blesensium et Carnutum Comes, Sancti Pauli Comes ac reliqui octo Franci   qui se Principibus modo nominatis sponte addixerant. Iaderae Barones   hybernare constituunt, Urbem atque agrum contra Hungarorum Regem   propugnaturi, sed nondum partium studia conquieverant. Alteri hoc unum   studere paucorum potentiae invidentes, ut Exercitus dispergeretur.   Alteri contra niti ut incolumis, complures tamen gregarii clam elabi et   onerarias praeternavigantium naves conscendere quae naufragium  fecerunt,  quingentis vectoribus submersis, aliquot maris nauseam et  diuturnae  navigationis incommoda reformidantes, per Liburnos, Illyricos  et  Dalmatas, Macedoniam, Syriam pedibus petere contenderunt. Quorum  partim  ab Illyricis montanis latronibus caeduntur, partim caede elapsi,  Iaderam  ad Exercitum revertuntur. Ne si ulterius progrederentur  persimili casu  inter acclives atque arduas rupium crepidines,  foedissime ab iisdem  interficerentur. Illyrici enim montani latrones  (Martelosios vocant)  feritate pernicitateque insignes speluncis et  cavis arborum pro domo  utuntur et parva secure clavaque armati,  Illyricis montibus latrocinia  exercent ac viatoribus insidiantur. Quum  longissimis itineribus per  asperrimas rupes parvo tempore emensis,  incautos obruunt et captivos  trahunt, ut vel brevi spiculo transigant  vel cervices abscindant  Numidarum more. Caeterum nulla fere dies  intercessit quin ea rerum  perturbatione alicuius fuga dolentius  audiretur. Exercitum quotidie  rariorem atque exiliorem fieri  deplorabant. Per eosdem dies Garnerius  Borlandus, Theutonus, homo non  minoris calliditatis quam audaciae in  Syriam cogitat. Is brevi in navem  onerariam irrepsit, quae res homini  insignem ignominiae notam inusit.  Eodem tempore ex Francis Baronibus vir  summae authoritatis, Reginaldus  Monmirallus, magnis precibus legationem  de Dandulo ac Baronibus in  Syriam [49]  impetrat. Erant eo tempore in  Syria Hierosolymitani Regni reliquiae,  Christiani nominis Principes  Boemundus III. Antiochenus, Raymundi  Pictaviensis filius et Raymundus  iunior Tripolitanus Comes, quem  recutitum appellarunt quod in  Sarracenorum gratiam ad Mahometis sacra  defecisset nunnullique Barones.  Hi praeter Antiochiam et Tripolim pauca  quaedam orae maritimae Oppida,  Issicum versus, quem hodie Agiacium sinum  nominant, ab Damasci  Syriaeque Sulthanorum incursionibus non latis  admodum finibus fortiter  tuebantur. Ad Antiochenum igitur et  Tripolitanum Monmirallus periculo  territus Legationis munus petens  honestae fugae specie divertit,  Ludovice Blesensi Comite (qui eius  frater amitinus erat) deprecatore  usus. Eo navem classiarum sumit  iuratque dextra Evangeliorum libros  tangens qua iurisiurandi religione  nihil more Christiano sanctius  habetur se cum Henrico Castellano nepote,  Guilielmo Carnutum Vice  Domino, Gotthofredo Bellomontano, Ioanne  Froeuillano et Petro eius  fratre multisque nobilibus (quos comites secum  veheret) decima quinta  die, qua apud Francos Principes in Syria  Legationis munus obiisset in  castra remeaturum. Verum fidem  iusiurandumque neglexerunt. Non enim  periculi metu reversi sunt nisi in  sequenti anno postquam suos Orientis  Imperio iam potitos intellexerunt  ut eorum honor statim omnium  sermonibus carperetur et fodicaretur.  Caeterum sub idem temporis  Exercitui iucundissimus nuncius adfertur,  classem Flandrorum quam supra  Balduino Comiti iureiurando dato Belgio  solvisse diximus ex longa  Oceani Armorici et Cantabrici navigatione in  portum tandem  Massiliensium appulsam. Ioannes Nigellanus, Castellanus  Brugarum,  Classis preaefectus, Theodoricus qui Philippi Namurci et  Louanii  Comitis filius fuerat, Nicolaus Mayllius, ad Balduinum Comitem,  suum  dominum, paulo ante litteras dederant quibus significabant se  Massiliam  ad maritimam oram Narbonensem cursum inflexuros, ut eo portu   hybernarent. Ea propter quid se agere quove prima navigatione accedere   vellet certiores faceret. Balduinus Comes de Baronum et Danduli   Venetiarum Principis sententia (nihil enim inconsulto Dandulo maris et   navigationis peritissimo Imperatore neque ea re neque aliis faciebat)   rescribit, ut Martii mensis exitu adversum se moverent et in Peloponneso   Methonaeorum portum peterent. Sed homines natura obstinati et   pervicaces et se ipsis fatali superbia elatiores et pertinaciores facti e   veteri sua sententia cum nullo modo dimoverentur iurisiurandi  iampridem  [50] dati et fidei litteris  nuper  consignatae, levissime obliti, in Syriam ubi se solos nihil  memorabile  gesturos prospicerent cursum dirigunt ac nisi sapientia in  Francis et  Veneto fuisset vel nisi potius Deus suo numine rebus adeo  afflictis et  miserandis subvenisset de suscepta Constantinoplitana  expeditione actum  fuisset. Copiolas igitur quanquam perduellium fuga  attenuatas sic tamen  concordia affectas et conspirantes, Deo maximo  cordi esse ultimae  prosperitates fateri cogunt, quae enim mentem  humanam sua caligine et  tenebris sic offundunt quae consilium et  naturam superant, ut nihil  cerni possint, numinis esse divini negare  non possumus, quae vero  virtute vel fortuna aguntur haec nobis cum  multis communia. Sed hactenus  ingruerunt ut Uni Deo Divisque gratulari  habeamus. Haec opinio Gallorum  Comitum et Baronum animos cum imbuisset,  Innocentium III. Pontificem  Max. per Legatos placandum censent, quem  Iaderae expugnatione offensum  esse rumor erat. Delecti et Equites et  Clerici qui huic rei praeter  caeteros idonei viderentur. Sed quatuor  omnino Legationis principem  locum obtinebant: ex sacratis viris, Nubilo  Suessionum Episcopus mirae  pietatis Antistes et Ioannes Nouidunensis,  Balduini Flandriae et  Hannoniae Comitis Cancellarius sacrarum  litterarum cognitione  clarissimus. Equites vero Ioannes Frisaeus et  Robertus Bonnensis  militaribus honoribus insignes. Hos iureiurando dato  se optima fide  Legationem quam primum liceret obituros et Gallo  Venetoque renunciaturos  Romam mittunt. Veneti munus suum integra fide  praestiterunt. Ex Gallis  tres probe officio functi Legationem obiunt.  Robertus Bonnensis solus  fidem violat. Innocentio Pont. Max.  demonstrant veniam de Iadera capta  ab ipso suis verbis supplices  Barones petere si quid animadversione in  rebelles a Dominis peccatum  est. Exercitum vero agentem ab nulla re  praeter ferrum paratum  contineri non potuisse eundemque Veneto summe  obaeratum eorum  praesertim culpa qui aliorsum viam inierant et promissae  solutionis  sacramentum fefellerant nisi iureiurando de Iadera  recipienda rem suam  cum Veneto explicare nequiisse. Tanti Gallum fidem  facere ut prius  vitam quam creditum abiuret. Illud secundo loco  ostendunt sibi semel  iudicatum esse, Innocentio III. Pont. Max. communi  omnium parenti,  omnia obsequi, idcirco quae vellet imperaret. Ad haec  Pontifex  humanissimis verbis excusationem accipiens, scio (inquit)  commissum  quorundam pusillo animo atque perfidia qui pertaesi nauseam  maris et  longinquae navigationis incommoda reformidan[51]tes,  Cruciarum multitudinem, ut signa  desererent seditiosis sermonibus  consternaverant, ne Cruciati in unum  locum cogerentur quo iusto  Exercitu conata perficerent vosque eo  adactos, ut cum Venetis  creditoribus depaciscendum esset. Cui calamitati  iam illachrymatus  esse. Eadem fere Baronibus in universum rescribit ad  quos breves illas  quidem, sed amoris plenas litteras dat. Quibus  Balduino, Blesensi item  Monferratensi reliquoque votivo Exercitui se  veniam dare delictisque  omnibus ceu filios amanter absolvere. Iisdem  litteris Comites ac  Barones orat ne defatigentur iubetque Exercitum in  fide contineant neu  vincula concordiae, quibus coniunctissimos inter se  merere intelligit,  laxare velint. Sine iusto Exercitu Hierosolymorum et  Palaestinae  recuperationem quam Deo per sua liberorumque capita  vovissent  desperandam esse. Quamobrem redeuntibus in castra Nubilono  Suessinum  Episcopo et Ioanni Nouiodunensi Theologo, quem magistrum  Franci  appellant, in Devotos ligandi solvendi potestatem tantisper dedit  dum  intra paucos dies suprema authoritate attributa Cardinalem ad  Exercitum  legaret. Hyberna Barones Iaderae exegerant. Inde omnes post  VI. Id.  Aprilis Resurrectionis Dei CHRISTI peractis solennibus moturi  rem  nauticam diligenter apparant. Itaque classe instructa paratoque in   naves omnis generis commeatu abunde congesto. VII. Id. Aprilis postridie   Paschatis Devoti priores Urbe egressi motis castris ad portum   hospitantur. Venetis in Urbe relictis qui ut Iadertinos humiliores   infirmioresque redigerent muros cum turribus complanare cupiebant. Eodem   tempore quae maxima calamitas fuit Symon Monfortensis (quem  Principibus  proximum numerare possis) quo deficeret, occasionem  turpissimam nactus  neglecto Cruciatae militiae sacramento castris  digreditur et per  Illyricos montes clanculum cum Hungarorum Rege,  nostrorum hoste,  concilium init. Cum prius Guidoni Monfortensi Fratri,  Symoni Nealfensi,  Roberto Maluicino, Drusio Cressonessaro persuasisset,  ut secum ad Regem  opima apud quem forent stipendia proficiscerentur.  Quinetiam  Coenobiarcha Clarevallensis, Sodalitati Cisterciensi (ut  dictum est)  dedicatus aliique complures seditiosi castris propter  ingenii levitatem  praeclara malignitate cumulatam abeunt. Sub eorum  abitum Enquerardus  Bonnensis ex Bonna olim Ubiorum oppido multi inter  Devotos equitis  nominis [52] cum germano  fratre Roberto  cumque suis Clientibus et popularibus aeterno ignominiae  probro notatis,  quos ad hoc facinus perducere potuerunt, eodem ad  hostes in Hungariam  perfugiunt. Talium tantorumque virorum defectio ut  Exercitui incommodum  attulit sic flagitii plena et dedecoris fuit.  Dandulus tamen Baronesque  tot incommodis perturbati ne rerum gerendarum  occasio elaberetur, neve  Iaderae aestatem consumerent bellumque in  Autumnum producerent, maturius  quam vellent, discessum accelerare  nullamque eius rei causa moram  interponi cupiebant.
 
   Liber II  | 
        | [55] | 
   PavliRhamnvsiiVenetiDe belloConstantinopolitano  Liber   secundus     ODEM die qui VII. Idus Aprilis   (ut diximus) a partu Virginis millesimus ducentesimus fuit, pacato mari   nactique certam navigandi tempestatem velificantur. Antecursores iussi   Corcyrae portum capere iactisque anchoris novissimos praestolari.   Imperio paritum sed paulo ante quam Dandulus Venetiarum Princeps et   Bonifacius Marchio portu Iadertinorum cum reliqua classe solverent,   Alexius Isaacii Imperatoris Constantinopolitani filius modico familiarum   ac propinquorum comitatu per Iulias Alpes ex Germania a Philippo Suevo   Theutonum Rege in Castra Iaderam pervenit. Dandulum Principem ac   Monferratensem suppliciter cum salutasset, deposita gravitate, tanquam   pristinae fortunae oblitus, ab omnibus hilare simul et honorifice   excipitur. Dandulus porrecta manu Caesarem complexus, naves quae ipsi   atque eius cohorti provehendae satis essent administrat. Adolescens   pugnae avidus et nihil praeter alacritatem pugnacis animi ad paternam   vindictam afferens Classem conscendit. Mox portu promoti ad maritimam   Ionii oram deflectentes in quam Adriae navigatio ad laevam terminatur,   enavigato sinu, Dyrrachium occiduae Macedoniae Urbem evehuntur,   portumque Dyrrachinorum summa voluntate subeunt. Id oppidum a Romanis   abolito priori Epidamni nomine quod inauspicatum esset deducta Colonia   Dyrrachium appellatum fuit, cum praesertim ab Chersoneso ubi constitutum   est nomen fortiretur. Oppidani Alexium Imperatoris filium salutant   atque ut in officio semper fuisse neque se fidem fefellisse aut ab   amicitia ipsius Patris Isaacii discessisse confirmarent, cum portum   intraret, urbis claves ad declarandam antiquae propensionis fidem   celeriter obtulerunt. Caeterum quia Dandulae gentis clypeus sive scutum,   ut nunc loquuntur, superne album fuerat inferne rubrum et idem sed   inversum, Marchio Monferratensis Bonifacius cum haberet, qui cum suis   Transpadanis Campanorum etiam Franciae maximam manm suis vexillis   ducebat, Henricus Dandulus Venetae Reip. Dux quo Veneta et Franca   classis inter se dignosceretur praetoriae navi eo tempore clypeum   superne album inferne caeruleum praetxuit ac lilia caerulea in albo   candida in caeruleo sparsit. Idem omnibus suis vexillis appinxit ut vel   eo militari ornatu quale esset erga Francos Proceres et Barones  studium,  usurpatis gentis insignibus testaretur, ea forma omnibus  navibus  vexilla Iaderae affixit. Id vero insigne post toti Danduli  soboli  gentile fuit ac nonnullis Dandulis a Sancto Luca eiusdem agnatis  et in  his Andreae Dandulo Principi eiusque posteris usurpatum, quae  tota ad  unum familia nunc extincta est, cum reliqui omnes eius gentis  vetustum  insigne hactenus retinuerint hodieque gestent. Interim classis  recto  cursu Corcyram venit. Corcyra et insula et urbs eiusdem nominis  in Iunio  est ad Adriatici sinus os Thesprotis adversa, ab Acrocerauniis   quinquaginta passuum millium intervallo distante, Oppidum vero eiusdem   nominis ad montis radices, ingentibus propugnaculis peritissime   constructis, hodie muro ita ad mare ducto circundatum, ut duae ingentes   rupes in quibus Castella constituta sunt includantur, cum vetustae  urbis  situs eiusdem suburbiis contineatur. Nonaginta septem millium  passuum  totius Insulae longitudo est, Homeri poemate et Ulyssis quondam  hospitio  notae. Phaeacia Insula antiquis dicta, vini, segetum,  fructuum omnis  generis, sed olearum in primis ferax. Ex quo Alcinoi  Regis horti ob  miram soli fecunditatem frequentiamque et varietatem  pomiferarum arborum  a Poetis fabulose celebrati. [55]   Exercitum qui antecesserat, Castris ad Urbem positis, offendunt.   Ibidemque ipsi tendunt simul Hyppagogis equos in terram curatum   deducunt. Ut fama totis castris increbuit Constantinopolitani   Imperatoris Filium venisse atque in portu constitisse eo repente Franci   Equites, Tribuni, Centuriones ac fere omnes milites spectatum et   salutatum descendunt, tantoque studio de iuvene honorando certatum, ut   nihil potentiorum magnificentiae, humiliorum et tenuiorum voluntas   concederet. Adolescenti Caesari in medio Castrorum tabernacula quam   ornatissima collocant. Proxime Bonifacius affinis tendit, penes quem   concessu Procerum, eo bello militaris Imperii potestas erat quod eum   suae fidei Philippus Suevus commisisset, alia etiam de causa sibi omnino   Puerum tuendum susceperat, quod Conradus Monferratensis frater   Theodoram Constantinopolitanam Alexii adolescentis amitam duxisset.   Corcyrenses tantae classis praesentis instructique Exercitus adventu   perterriti in arcem recepti omnibus enim caedem atque ignem tectis ni   extemplo Imperatoris Filio Alexio sese dederent, Baronibus renunciabant,   desperata defensione quoniam suis rebus consulere non possent, animos   ad deditionem inclinant et Alexio Caesari Insulam atque arcem tradunt.   Dum Corcyrae Exercitum recreant ibique dies circiter viginti quinque in   magna rerum copia agitant (Insula enim frugum est, vini oleique ac   caeterorum fructuum ut modo dixi vel ad delicias copiosa) factio de qua   saepe mentionem feci, quae Bonifacii Marchionis Baronumque concilia et   conatus omnes carpebat quaeque Exercitum misere dissipari volebat, sua   contagione illis ipsis diebus multo maximam partem Exercitus   contaminaverat. Hi concilio in vallem quandam remotam indicto, quum   inexpiabili odio adversus Barones deflagrarent, quaerentur se maris   insuetos quotidie novis navigationibus periclitari et consenescere.   Venetis ex foedis consiliis et malignis pactionibus inhumana feritate,   satellitum ritu et Graecis exulibus mercede operam navare, nec ipsos   satis in vita ex fatali nausea et naufragiis vexari, nisi etiam mortui   cruciarentur. Nempe insepultos in mare proiici cum hominum corporibus   humus (unde illis nomen) tanquam portus debeatur, expectandum omnino cum   ita fors erat dum Bonifacius, Barones, Equites et Centuriones velut   quaedam Graecorum mancipia Corcyra moveant et in Syriam navigent. Ipsi   interum tot itinerum ac navigationum incommoda perpessi, diuturnis   lachrymis suas aerumnas lugerent. Quod nunc peropportunum foret   consilium ac maxime salutare [56]   Gualterium Brenae Comitem, qui Brundusii esset, rogandum ut miseros ad   se in proximam Apuliam et Calabriam, quo transverso Ionio atque   Adriatico in Salentinorum litus Corcyra et Graecia navigatio recta est,   suis navibus tollat. Eo enim tempore Gualterius, quem supra dotali iure   in Apuliam penetrasse docuimus, maiorem iam eius Apuliae partem   subegerat quae Calabria dicitur et Apulia Daunia ac felici Campania   ferme tota potiebatur, Casertae, Sorae, Celani, Aquini, Cereti et Sancti   Severini Comitibus atque omnibus Regni Neapolitani Regulis domitis et   pene devictis. Ipsos interim ne inutili ac ignobili otio tempus terant,   Gualterii signa ad Hierosolyma recuperanda secuturos pugnaturosque   intrepide uti voto pie concepto ipsis ab initio fuerat constitutum, et   aut opima parta victoria aut honesta morte, perennis famae decus in   terris et caelestis post mortem vitae praemia consecuturos. Quo iam   potentiae haec secta processerat, ut intelligatur, Principes factionis   Villharduinus recenset. Odetus Campanus Chiamlites, Iacobus Auennes,   Petrus Ambianus summi nominis Eques, Guido Castellanus Cocyacus, Odgerus   Sancleron, Guido Chappiacus, Clarambaldus Metis Mediomatricum ortus,   Guilielmus Lanoius, Petrus Cocyacus, Guido Pessinensis, Richardus   Dampetra Burgundus, omnes seditionis duces et signiferi multique alii   antea pudore partium tectores, nunc factioni aperte favebant. Hac parte   in dies crescente atque ita ut iam in maximam multitudinem copiaretur  et  nunc conventicula seditiosus agente, Bonifacius, Balduinus,  Blesensis,  Comes Sancti Pauli caeterique Barones, qui sua auspicia  sequebantur, ut  tumultuantium intempestivas voces compescerent e  vestigio concilium  cogunt. Conditionem suam miserantur, iidem  commemorant multorum ante  discessu Exercitum ad eam, quam viderent  paucitatem redactum, facilius  esse seditiosorum licentia Exercitum  distrahere quam contrahere. Hinc  evenire perincommode rerum caeterarum  more, quod citius apta  dissolvantur, quam dissipata connectantur. Nunc  tot talibusque viris  seorsum ducem et consilia capientibus votivum  Exercitum manipuli instar  futurum omnibus iniuriis proiecti. Hanc belli  societatem plenam pietatis  et verae gloriae, ut pote quae Isaacio  Constantinopolitano Imperium  restituto, Palaestinae quoque  restitutionem et publicum Christiani  nominis decus, publicamque omnium  Christianorum causam respiceret.  Igitur rebus omnibus postpositis ad  retinendam cum publicae dignitatis  tum privatis nominis existimationem,  pacis et amicitiae petendae causa [57]  nihil intentatum relinquant. Orandos  aliquem discordiae finem faciant,  nec unus aliquis reconciliator ad  seditiosos mittitur, universi Barones  mutata veste et sorditati cum ipso  Alexio Caesare Adolescente,  universi etiam Sacerdotes, Episcopi,  Abbates et sacrati viri qui in  castris erant, praelata Cruce cum insulis  et verbenis in vallem  concedunt ubi Conventus agebant. Ibi procul equos  sustinent dum  descendunt. Illi ex adverso idem ad suorum tam  miserabilem conspectum  faciunt atque alteri alteris flentes flentibus  obviam coeunt. Barones  ad omnium pedes accidunt, nec se prius  surrecturos obtestantur quam  illi spoponderint, se ab exercitu non  recessuros. Illae voces  audiebantur, si minus pietate in amicos, affines  et consanguineos,  quibus fere totus constaret Exercitus, tenerentur, at  sui ipsorum  misericordia moverentur. Tot enim tantaque nobilitatis  lumina si semel  castris sua pertinacia se subduxerint non modo spes  pulcherrimas de  Syria, Iudea totoque Oriente exinaniri, sed etiam  utrosque Christianae  religionis hostibus prodi. Nimirum haec civilis  discordiae pretia omnes  manent, ut qui Dei Sepulchrum quaerimus,  insepulti volucrum, canum ac  piscium esca iaceamus. His vocibus vulgo  iactatis cum pudore perfusi  tum natura optima hominum inter se  conciliatrice victi, tandem non  passi sunt Barones et Comites, suos  dominos, suos amicos, affines,  consanguineos et cives supplices iacere.  Ad pedes stratos attollunt ac  uberius ipsi quoque collachrymantes,  divino afflati numine tanquam  attonit emolliti manus dant et se  confestim consideraturos respondent.  Tum sine intermissione seorsum  inter se communicata, uno omnium ore  pronunciatur ipsos in Exercitu sub  signis ad III. Kalend. Octobris,  diem Divo Michaeli festum, insequentis  Autumni ea lege staturos, si  Barones Evangelii libris manus admoventes  verbis conceptis iurent,  quoties ipsi post eum diem in Syriam velificare  volent, navigia  quindecim proximis diebus bona fide administraturos.  Ita utrique fidm  dant. Foederis recentis fama totis castris voluptate  debacchantur. Ita  paulo post rebus compositis omnes in naves coguntur,  equis pontibus in  hyppagogas impositis et tormentis machinisque in naves  comportatis.  Pridie Pentecostis IX. Kalend. Iunii, tertio supra  ducentesimum atque  millesimum a partu Virginis anno, portu Corcyreorum  solvunt, ne  navicula quidem desiderata, una complures mercatorum naves  commeant et  (quod optandum) fecundissimis ventis vi passis velis  provehuntur. Haec  Villharduinus noster, qui omnibus rebus interfuit,  plerisque etiam  praefuit [58] omnia suis  Commentariis ex  veritate testificatur. Res sane spectati magnifica et  admirabilis visa.  Viri magnitudine corporum ingenti et virtute animi  atque oris habitu  antiquis Gallorum Ducibus, qui C. Caesaris arma  exercuere, persimiles.  Ibi videre erat praegrandes equos ferreis bardis  protectos ingentia  virorum corpora fulgentibus muntia armis atque ora  bellicum vigorem  spirantia, quales Belgae Menapiique fuisse ex  litterarum memoria  referuntur, neque enim gregarios equites ex  clientibus et obaeratis  Campanus, Blesensis et Balduinus ac Sancti Pauli  Comes, dum notam  Crucigerorum accipiunt, sed maxime generosos et  fortibus factis  illustres ex omni nobilitate conspicuos, cum certatim  studio et pietate  excellere cuperent, ad votivum bellum deduxerant. Nam  quicquid in  Belgio solo aut exquisiti roboris aut delecti floris fuit, a  Sequana et  Francia peninsula ad Scaldem atque inde ad Rhenum, tam late  quam  litora lambit Oceanus ad Occidentem solem in Attrebatibus et   Septentriones, Sequanis montibus atque Arduena sylva concluditur, id   totum aut iussu Principum suorum dominorum nomina dederat aut sponte   Crucigeris amicis agnatis atque affinibus adhaeserat. Quando nihil tale   in Europa centum ante annos a Bullionis memoria contigisset, ut  consensu  uno Belgica omnis Gallia et proxima Germaniae pars trans  Rhenum, suis  sedibus excita, pro Hierosolymis Syriaque recuperanda arma  capesceret.  Itaque tot equorum armorumque politia splendore  iucundissima, omnes  omnium palmarum spes facile dabat, quacunque oculis  intentis  circumspexisses vela vidisses et stratum innumeris navibus  mare, hac  illac celoces, veloci remigio incitatae in altum undique  volitantes,  quae classem cum insigni ornatu vexillorum anteirent. Ita  ut ab re nova  et mirifica non mediocris volupts animos omnium caperet.  Itaque nautae  lenissima usi tempestate tantum remis velisque  contendunt, ut  Cephaleniam Zacynthumque Ionii Insulas praetervecti,  supra Strophadas,  Gallo capite, quod antiquis Acritas et Taenario  promontorio, quod  Metapanium fuit, superatis, Maleas applicent. Id  Peleponnesi  promontorium inter Laconium et Argolicum sinum, multum in  mare porrectum  propter adversos ventorum flatus naufragiis nobilitatum,  etiam  proverbio, sermone naviculatorum trito, homines terrere putatur,  aiunt  enim Maleas deflectenti domesticos in oblivionem venire. Sed  periculum  Malearum occursus duarum navium, quae complures Devotos  Equites,  Centuriones, per Pamphylium et Charpathium ex Syria in Patriam   reveherent [59] sublevat. Reliquiae eius   classis, ut mox compertum fuit, quae Duce Ioanne Nigellano, Brugarum   Castellano, Flandriae finibus egressa in cursu Massiliam flexerat atque   praeternavigato Adria inde Orientem versus vela fecerat. Hi procul   classem nostram numero atque ornatu longe pulcherrimam speculati, se   statim pudore in naves abdunt. Ea re animadversa Balduinus Comes   Flandriae et Hannoniae adversum praeternavigantes suae navis scapham   repente mittit, scitatum unde gente et religione quo veloci vela   panderent. Qui missus erat Flandros esse ipsorum indicio renunciat,   ventis quocunque ferentibus vela dedisse, sed quidam Centurio ad   Balduini nomen nave expeditus in scapham descendit suarum farcinarum   cura certis vectoribus mandata. Mihi (ait) in animo est ad istos me   recipere, videntur enim regna armis quaerere. Is recipitur faustis   Exercitus salutationibus. Ita verum est vetus verbum: haud facile homini   in viam redire. Superata autem Malea, classi Euboeam usque Insulam  bona  navigatio fuit. Ea Aegaei Insula est, Baeotiae avulsa centum   quinquaginta millium passuum longitudine, ab Attica ad Thessaliam   praetenta, suam latitudinem ultra quadraginta millia non extendit nec   infra viginti contrahit. Eius circuitus trecentorum sexaginta quinque   millium passuum. Propter angustam formam longitudinemque veteres Macram   appellarunt. Duo habet promontoria Gerestum ad Atticam vergens et   Capharaeum ad Hellespontum, multis urbibus olim clara, nunc nulla fere   alia praeterquam sola Chalcide e regione Aulidis ad Euripum, reciproco   cursu notum sita, quae Insulae Metropolis est, eadem Aristotelis morte   clara, quanquam Chalcidis nomen toti Insulae olim fuisse scriptores   tradant. Chalcidenses ne Alexii animo ulla defectionis suspicio oriretur   adventanti suppliciter occurrunt et imperata facturos pollicentur. Ex   Urbe Chalcide quae valde opulenta est Barones de Andro proxima Insula   capienda, quae oculis omnium adiecta specie et nomine victores   invitaret, decernunt. Eo Bonifacius Marchio, Balduinus Comes cum Alexio   Caesare Hippagogis ac Biremibus actis, Insulam capiunt. Andrus Aegaei   Insula est Euboeae proxima, Cycladarum prior, cum oppido Antandros,   patet circuitu nonaginta tribus passuum millibus. Equitibus late loca   perlustrantibus et populantibus incolae Caesaris filio Alexio supplices   obviam pacem petitum veniunt. Data fide imperata faciunt. Exinde omnes   sedulo in naves conscendere et per Aegaeum Constantinopolim versus   agere. Eo fere tempore Guidonis Castellani Cociaci [60]   viri illustris in cursu mortui cadaver, ut fit in mare proiicitur. Hoc   primum qui mare ante non experti erant, ut maxime solens, ita  Exercitui  luctuosissimum ac acerbissimum videbatur Virum nobilem  eundemque  Matthaei Monmorentiaci affinitate et bellica virtute  clarissimum,  insepultum pisces suo corpore pascere. Iam caeterae naves  quae Andron  appulsae non erant, Propontidis angustias ingressae in  adversum  Hellespontum, Villharduini quoque saeculo a nautis Sancti  Georgii  Brachium dictum, quod in id mare eius Divi Brachium, (reliquiae  non  mediocri religione colendae) vectoribus nave, excidisset, secunda   tempestate Abydum adnavigant. Abydus Hellesponti urbs est ad Troadem   pertinens, Sesto ad triginta stadia distans ad litus Asiae minoris, a   Milesiis condita, qua angusti maris freto Asia dirimitur ab Europa. Quo   in loco Xerxes Persarum Rex strato navibus mare, qua septem stadiorum   Hellespontus in arctissimas fauces coarctatur, in Graeciam transiisse   dicitur. Urbs in summo Asiae litore, subiecto portu, natura et situ   atque aedificiorum pulchritudine spectabilis. Iactis anchoris portum   alacriter occupant et in terram descendunt. Abydeni repentino classis   appulsu, Urbis propugnandae diffidentia, Alexio Caesari statim portas   aperiunt. Ibi Exercitus in terram expositus, Tribunorum Centurionumque   diligentia, sine maleficio et iniuria, octo dies commoratur, dum   reliquam classem tardius navigantem operiunt. Nemine enim violato nihil   ademptum. Interim in proximum Lampsacenum agrum frumentatum eunt, quod   id tempus messis esset, frumento quod navibus advexerant pene consumpto   atque illis octo diebus tota classis incolumis Abydenum portum   appellitur. Inde repletis omnium rerum copia navalibus sociis, cum   fecundi perflarent venti, Classis Abydeno portu educta, per adversum   Propontidem Constantinopolim versus cursum tenuit. Haec classis tam   firmissima quam speciosissima, omnibus undequaque in Propontidem   intuentibus, terrori simul et voluptati erat. Nunquam tot navium et   tantae classis apparatum a priscis Graecorum usque temporibus Propontis   tulit. Erant naves ingentes omni tormentorum et machinarum genere   onustae, cum Castellis superne aedificatis, latioribus vexillis   conspicuae, quibus Superantium Veneum praeesse memoravimus. Visebantur   Hyppagogae et latiores rostratae equorum agmina deferentes, cum navigia   prope innumerabilia tabulatis contecta, non Franci modo, sed externis   militibus plena essent. Praeter haec Venetum Biremes longo tractu   remigibus [61] Classiariisque refertae,   Danduli praetoriam erectam ad puppem ingentem laternam de more   praesentem iuxta quam Alexius Imperatoris Filius et Monferratensis   Marchio erant vecti, aequa navigatione sequebantur, cum innumerabilis ex   Aegaeo et Peleponneso navicularum suopte studio voluntateque Alexium   dominum comitantium multitudo quamplurima recenseretur. Itaque secundis   ventis Propontidem adnavigant, ut Divum Georgium praesentem brachio  illo  extento, quod nautae illis in regionibus sanctissimis venerantur,   favere navesque scopulis prohibere ex quo votis omnibus tendebant,   salvas ducere, crederent. Superata Propontide quae centum septuaginta   passuum millibus Abydo, Hellesponti faucibus ad Bosphori os et et ipsam   Constantinopolim protenditur, cum appropinquaret Classis, admirabili   ordine naves expandunt et dirigunt in conspectu hostium ante Urbem,   decurrentibus cum insigni ornatu vexillorum Venetis Biremibus ad   deterrendos Graecos. Inde ad VI. Ab Urbe lapidem, ad laevam deflectunt   exploratoris litoribus ad Sancti Stephani, quae statio applicantibus   commoda est, ad descensionem se comparant. Vicus est altioribus muris   circumseptus, oppidulo similis, ab insigni templo eius Sancti cui ara   posita est, Caenobii, Sancti Stephani nomen fortitus, in Thracio litore   ad Propontidem constituus, unde tota Constantinopolis quae sublimi in   specula supra septem colles magna ex parte constituta aestimari   facillime potest. Mirifice oblectabat urbis aspectus quae tum natura et   situ tum aedificiorum magnificentia omnium nobilissima et potentissima   esset, ut quae Urbium Imperii mater haberetur, qui de eius vetustate,   opulentia et pulchritudine audierant tantum vel legerant oculis certe   sic comedebant ut famam veritate minorem facile praedicarent. Murorum et   turrium quibus veteris Romae instar, septem et ipsa colles complectens   undecunque cincta est, altitudinem et speciem admirabantur: sublimes   Columnas, ingentesObeliscos, immensos Arcos, maximus Circus quos   Hippodromos appellant, Colossos, Aquaeductus, maximum praeterea   templorum numerum Deo Caelitibusque dicatorum atque ipsum demum   Sophianum templum Iustiniani opus generosi operis mole sed excelsis   potissimum plumbeis testudinibus reliqua urbis aedificia superans,   maximum numerum Palatiorum, Thermarum, Balisicarum regiarum et   Xenodochiorum,quanto nemo nisi oculis subiectum unquam crederet,   intuiti, aegre inde lumina deiiciebant. Constantinopolim non Byzantium   Pausaniae Lacedaemoniorum Ducis, non magni Constantini [62] Urbem, sed mundi mundum nominarent. Tantae   Urbis conspectu pluribus non instrenuis militibus cor amore (ut ferunt   metu lepori) agitato palpitare neque id profecto mirum. Nullum enim   bellum iam inde ab heroicis usque temporibus neque maius neque   difficilius aut periculosius unquam gestum. Itaque Barones et Comites   atque una Dandulus in terram descendunt concilioque in Divi Stephani   advocato, consultatur de rebus omnibus quae gravissimi essent consilii,   tantum deliberationem quo potissimum frumentatum iretur, referam.   Dandulus Princeps surrexit, nemini dubium est (inquit) Barones   magnanimi, quin maiorem rerum notitiam atque usum quam quisquam vestrum   aetatis beneficio habeamus, quod in his etiam regionibus magno nostro   malo, ne dicamus fato, diu multumque versati et locorum opportunitates   atque utilitates et Graecorum ingenia ac mores, ut sciremus et fideliter   teneremus, iam inde ab adolescentia animum assuefecimus. Rem maxime   arduam et periculorum plenissimam aggressi sumus, sed eam consilio, quo   nihil cum rebus humanis tum bellicis praesertim utilius atque   praestantius dari potest, qui solus fructus ab hoc sene non imperito   fortasse, fidelissimo certe, ac vestrae dignitatis amantissimo speratur,   facillimam vobis tradamus. Nam labores deliberate et concocte vobis  pro  viribis indictos quin egregie fortiterque pro ista animi  magnitudine  exantlaturi sitis, nunquam profecto dubitavimus. Primum ne  miles in  continentem Thraciam frumentatum eat, censemus, quae ut omnium  rerum  ubertate ac copia ita hominum multitudine abundat. In quo  verendum est  in tanta praesertim nostrorum paucitate, ne praedarum ac   manubiarumcupiditate miles evagatus deprehendatur, ac velut navis in   alto vesaniente tempestate abripiatur. Vobis praeterea manubiarum satis   frumenti parum, neque vero imparatis adhuc lacessendae gentes videntur,   quando tantum bellum gerentibus commeatus, non nisi multo nostrorum   sanguine parari possit. Insulae Propontidis suburbanae Byzantii, propius   vestris oculis subiectae eas Protam, Chalcitim, Principis, Oxiam,   Platim, Antigonon, seu Panormum dicunt, frumenti reliquique commeatus   refertissimae, primo adventu in vestram potestatem venturas pollicemur.   Unde re frumentaria abunde provisa urbem postea terra marique uno   tempore expugnare adoriemur. Commeatibus enim diligenter curatis bellum   facilius confici. Barones Duci assensere. Ita ab consilio disceditur et   ad classem revertuntur. Miles in navibus pernoctat. Postridie  diluculo,  quo Divo [63] Ioanni Baptistae  maximos  honores habemus VIII. Kalend. Iulias, a Navarchis Biremes  frequentibus  exornantur vexillis, scutis etiam praetexuntur, omnes arma  et ferramenta  iubentur prae caeteris expolita studiose inspicere, quae  cuique apta in  tempore essent, malos erigi, anchoras evelli, tum  secundis Dei  Benignitate ventis, ut ad insulas contenderent, vela dari.  Ita tres  graviori ventorum flatu propulsae, sub ipsius urbis oculos,  ut  propugnatorum telis, e propinquo incessentium ictus difficulter   vitarent, tamen felici temeritate Propontidem enavigant. Nam in tam   parvo traiecu, qui muros turresque compleverant, tantus Graecorum   numerus apparebat, ut nusquam urbis quenquam hominem relictum putares.   Sed his Deus mentem eripuat, qui consilii modo de insulis petendis dati,   perinde obliti essent, ac si ei non interfuissent, aut id ne ex levi   quidem auditione accepissent. In Asiam subito ad continentem dirigunt   portuque Chalcedoniorum recta succedunt, ad Palatium Imperatoris   fratricidae Alexii, cui nomen est Chalcedonium, ad Bosphorum, contra   Constantinopolim Asiae litore positum, qua Bosphorus quadraginta   stadiorum intervallo Chalcedonem et Byzantium interfluit, undisque   rapidioribus in Propontidem definit. Id veterum Graecorum Imperatorum   Praetorium, operibus magnificum, regiis sumptibus et supellectile ad   luxum et delicias plusquam Imperatoria, aedificatum et Aulaeis   pretiosoque rerum omnium apparatu luculenter instructum. Eo Comites et   Barones exeunt et totus Exercitus, hique magnam partem erectis   tabernaculis circummetati, biduum ibi fuerunt, soli naviculatores in   navibus mansere. Chalcedon, Bithyniae Civitas nobilis, nunc Chalcidonia,   vulgo dicta a Saturni filio Chalcidone, Apollinis templo atque oraculo   quondam insignis a Megarensibus condita, qui ob id caeci appellati  sunt,  quo opportune oppositum Byzantium litus non caperent. Iterum et  saepis  vastata, primo a Persis, iterum a Valente Imperatore muris  spoliata,  deinde a Gotthis eversa, quam post Cornelius avitus aliqua ex  parte  restituit, sexcentorum amplius patrum Synodo, Marciano imperante   nobilitata. Vicus admodum dives et rerum quae bello usui sunt   plenissimus. Eo anni tempore segetum demessarum acerui in agris congesti   erant, quo celeriter vulgo frumentarum itur, quod frumenti ac reliqui   commeatus inopia nostri laborarent, atque ibi Barones et Veneti cum   universa Classe in proximam lucem manserunt. Postridie mane in naves se   recipiunt, Equitatus parte in terra relicta, qui classem litus  lambentem  antecederet, [64] ac tertio die,  quam Divi  Stephani portu moverant qui dies est V. Kalen. Iulii,  navigant ac  secundo vento in superas fauces adversi Bosphori trium  supra  Constantinopolim passuum millium navigatione ad Palatium  Scutaricum ad  Damalim delati sunt, alterum Graecorum Imperatorum  Praetorium:  Chalcedonio aedificiorum pulchritudine, laxitate et  magnificentia prope  par. Hunc locum ubi excitatum est Scutarium,  antiquis Dianae fanum  fuisse et a veteribus promontorium Damalicum sive  Bouem appellatum  volunt, idque in Chrysopoli antiqua ad Thracium  Bosphorum constitutum.  Bosphorum porro a Boum meabili transitu dictum:  quoniam non latius  distent litora, quam ut tranari bobus interfluum  mare possit, quando ab  Io Inachi filia, quam fabulose in buculam a Iove  conversam scriptores  tradunt, tranatum sit. Etenim Bosphori ubi fretum  angustissimum est,  duobus locis non amplius quingentis passibus,  duarum terrae partium  litora discedunt. Alitum quippe cantus canumque  latratus invicem  audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos  orbes manente  colloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. Adeo tenue  illic  interstitium est, quod Europam ab Asia disterminat. Interea  equitatus,  qui Chalcedonio palatio hospitatus erat, urbem Asiatico  sinuoso in  litore obequitando, ut recognosceret, ad Scutarium pervenit  atque in  campo ad litus molliter acclivi iuxta Bosphorum, tabernacula  statuit:  Francicus Exercitus editiora in tumulo ad Orientem versus,  colles Ponti  consedit. Scutarium porro vicus est Bithyniae qui idem  Chrysopolis olim  fuit Chalcedonis Emporium, ubi Graecos tradunt qui  meruissent stipendia  in Cyri expeditione Persica, mansisse dies septem,  vendentes praedas,  quibus essent potiti, non moenibus quidem  circundatus, oppidi instar,  sed vicus laxe habitatus, multorum  aedificiis non continuis. Ambitu  milliaria complectens circiter duo,  partim in valle, partim duobus in  promontoriis, vallem cingentibus  constitutus. Quorum unum quod in  Bosphorum prominent Damalicum  appellatur. Portum profundum habet in  sinum mediocriter curvatum, sed  longe maiorem habuisse olim ferunt.  Occupantem imam Vallis planitiem,  cum Athenienses triginta biremes illic  in praesidio tenerent et esset  Chalcedoniorum navale. Ferunt Philippum  Constantinopolitanum  Imperatorem Chrysopolim exaedificasse, ut templum  Deo Opt. Max.  conderet palatiaque ad excipiendum Imperatorem,  Imperatoriosque Liberos  hortosque struxisse et piscium vivarium  piscinasque insanis sumptibus  aedificasse. Sed quoniam ad hunc locum  deventum [65]  est, ubi posthac de  Constantinopolitana Urbe saepius dicetur, non  alienum ab instituta serie  erit, de tantae Urbis situ et magnitudine,  quae veteris Romae aemula,  omnium Europae urbium semper clarissima  fuerit, pauca recensere.  Byzantium igitur, quam postea a Caesare  Constantino instauratore, qui  trecentis amplius annis post natum  CHRISTUM magnifice struxerat et  munierat, Constantinopolim appellant  (quanquam ipse Constantinus novam  Romam vocari mallet, sed Principis  gratia factum, ut suum non urbis  Romae nomen obtinuerit) a Pausania  Spartanorum Rege conditum scriptores  referunt, est Urbs adeo opportuno  loco sita, in Thraciae atque adeo  Europae finibus, ad Thracii Bosphori  fauces, ut Megarenses illi, quorum  ante meminimus, Chalcedonis  conditores, quam e regione Byzantii fuisse  diximus, oraculo Apollinis,  caeci sint iudicati, quod tam locuplete ripa  omissa, ubi postmodum  Byzantium condendum foret, quo omnia fere piscium  genera e Ponto in  Propontidem praecipiti agmine et naves nulla ventorum  vi, nullo remorum  impulsu, secundo Bosphoro deferuntur, sterilem  aedificandae Urbi locum  captassent. Pisces etenim ex Euxino per  Bosphorum in Propontidem  illati, ubi ad Chalcedonense litus incurrere,  territi candicante saxo,  quod a vado ad summa pelluceat, adversum  Byzantii Bosphoreum  Promontorium, Chrysoceras appellatum, adeo  praecipiti petunt agmine, ut  uno reti viginti navigia facile  compleantur, unde omnis captura  Byzantii est Chalcedonensibus penuria.  Urbs ipsa tribus partibus  alluitur mari, quarta continenti Thraciae  iungitur. Quandoquidem ab  Aquilone sinu cornu nuncupato, quem in Europam  insinuat Bosphorus  Thracius: ab Oriente cingitur Bosphori extremis  faucibus, a meridie  Propontide, ab Occidente terra Thracia. Forma illius  est triangula, sed  lateribus disparibus, cuius basis est pars  continentis ad Occasum  vergens. Vertex autem pars pertinens ad Ortum, id  est ad initium  peninsulae, sed lateribus in aequalibus. Latus enim  spectans ad  Occasum, lunatam curvaturam ab angulo sinus admittit, deinde  postquam  longo spacio processit, ex Aquilone ad Meridiem flectitur.  Latus vero  ad Meridiem vergens, admittit flexum ea latitudine, ut si ab  angulo  rectam lineam extendas, sinum maris intercipias, plus minus  duobus  stadiis latum. Quod autem ad Septentriones et sinum cornu  nuncupatum  latus pertinet, si ab angulo uno ad alterum linea duceretur,  totum  sinum cornu et partem urbis Galatae, interciperet. Sic enim litus   curvatur, ut eius duo extrema cornua arcum quodam modo efficiant, duos   arculos in medio [66] flexu habentem, adeo   introrsum recedentes, ut duo extrema cornua arcus se includentis,   impedimento non sint, quo minus quis ex alterutro cornu prospiciens,   cernat utrumque cornu. Magis igitur Constantinopolis tricornis quam   triangula. Tantae urbis ambitus, duo de viginti passuum millia   complectitur. Sed in collibus et editioribus tumulis acclivis   constituta, advenientes longissime speculatur et vicissim adventantibus,   vel procul occurrit. Urbis moenia partim lapidibus quadratis, partim   coctilibus constant. Sed qua Urbs in continentem Thraciam prospicit muro   triplici, crebris turribus atque ingenti fossa munita est. Qua vero   mari alluitur humilioribus quidem quam sint terrestres, sed iisdem   turritis et crassioribus circundatur. Maris circuitu vacantes muri sex   portas habent. Constantinam videlicet, Adrianopolitanam, supra   supercilium septimi collis, Auream, Selymbriae et septem turrium. Ex   parte sinus Ceratini, Blachernaeam, quam hodie Xiloportam dicunt,   Cynigos sive Palatinam, inde Phanariam, Agiam, Iubalicam, Farinariam,   Lignariam, Seminariam, Piscariam, Neorii portam, atque Demetrii. Ex   parte Propontidis totidem ferme portis exornatur. Habet Urbs ad   Septentriones Ceratinum quem diximus, sinum quinquaginta stadia, a   Bosphoro ad Occasum protentum, ad cuius aditum brevi intervallo hinc   Byzantium inde Pera, quam a breviore traiectu verbo Graeco appellatam   existimant. Et cum se ex adverso intueantur, utrinque validissima Catena   deducta, qua introrsum sinus arctissimus est, impositoque ad utrunque   locum praesidio, ex quo non modo tormentis bellicis saxa emitterentur  ex  utroque litore, sed etiam machinis ignem liquidum profunderent  Graeci,  aditum nostris Alexius Tyrannus ademerat. Igitur nostros  Scutario in  litore Urbem aestimantes, quaque oppugnandi et quatiendi  causa Exercitum  et classem deducerent, ab Urbe speculatus  Alexius,Exercitum educit et  Imperatoriis tabernaculis pro Galatae  moenibus erectis in Bosphori  ulteriore Thracio litore extra Peram  nostris opponit, eo consilio ut nos  appulsu et terram exitu prohiberet.  Franci novem dies commorati  reliquos Exercitui ad sublevandam inopiam  commeatus dispertiunt atque  hic totus Exercitus. Iisdem fere diebus  turma equitum longe optimorum  tabernaculis speculatum procedit.  Praemisi designatores qui tabernaculis  loca antecaperent. Exierant  autem ut proxima explorarent loca  hostiumque simul casas et vicos  occuparent, usque ad collium radices  vastatoque agro et praeda facta,  praesidii causa pro castris agitarent.  Sic eius turmae [67] princeps Odetus  Campanus Chiamlites,  Guilielmus eius frater, Odgerus Sancleron, Manasses  Insulanus, Crassus  Comes, ex Transpadanis, cliens Marchionis  Monferratensis, octuaginta  Equites viros mirabiliter strenuos, ducebant.  Hi in excursione sex  millium passuum, hostium tentoria ad collium  radices speculati,  aperiunt. Ibi Megalodux Imperatoris Alexii (Graeci  Megaducam Imperii  appellant) agmen equitum ad quingentos silentio  continebat. Nostri re  intellecta aciem instruunt. Quatuor phalangibus  institutis, eo consilio  ut cum hoste si eius copia fieret proelium  committerent. Graeci  nostros conspicati aciem instruunt et aliquantum  progressi adversum nos  in conspectu consistunt. Nostri ad hostis  conspectum teneri non  potuerunt, quin innato animi ardore proelium  faciant. Pugnatur  acerrime. Primo impetu Graeci in fugam coniiciuntur.  Hos nostri Equites  tria millia passuum confectati ad praedam in castra  redeunt. Hi  equorum, mulorum, phaleratorumque magno numero opimisque  spoliis  ditati, claris suorum plausibus, armorumque strepitu  excipiuntur.  Praedas et manubias inter se dividunt. Altera a proelio  die, Alexius  Tyrannus, ut Baronum et Danduli Principis animum  pertentaret et quod  plerunque frequentibus colloquiis evenit, ab abdita  eorum consilia,  exploratius penetraret, Nicolaum Rufum origine Insubrem  Italica utentem  lingua, quod a Dandulo et Venetis, Baronibusque id  idioma Franco  eloquio proximum acciperetur, ad Comites et Barones trans  Bosphorum in  Scutarium mittit, qui suam cum Baronibus causam agat, sed  amice primo  atque lenissime si fieri posset negotium pertractet neque  eorum vires  quas satis amplas esse praesenti classe cognosceret  exagitaret.  Palatium ingressus nostros communicatione de consilio  capiendo  occupatos offendit. Omnes Alexii Imperatoris nomine salutat et  eiusdem  litteras Bonifacio Monferratensi reddit, ad quem militaris  Imperii  potestas pertineret. Litterae in omnium oculis recitantur. Erat  autem  hoc praeter caetera litterate scriptum. Alexium Imperatorem  Nicolao  Rufo singularm rerum suarum fidem habere. Idcirco ipsos orare,  ut ei  perinde ac sibi crederent. Rufus quae vellet in concilio dicere   iubetur. Exponit Alexium Angelum Imperatorem exploratum habere, Barones   omnium, post reges optimos et potentissimos, inclyta Gallia ortos et   oriundos, qua nulla regio in terris magis opulens magisque morata est.   Eandem de Veneto Principe opinionem concipere, ea de causa se mirari   Venetos et Gallos fines sui domini violatum aggressos, se ad Exercitum   quaesitum venisse, quo facto [68] dictove   offensi intempestive dominum bello lacesserent. Praesertim eos qui sine   controversia Christiani essent, eadem religione cum ipso constricti,   quae more maiorum legitima disceptatione per sacras Synodos et   Christianae professionis Antistetes in unum locum evocatos, de suis   controversiis non armis contenderent aut dimicaret. Scire se uno omnes   consensu Barones iampridem Cruce insignitos ad transmarina bellum in   Iudaeam et Syriam traiicere constituisse. Hierosolyma et Sepulchrum   sanctius repetitum non Constantinopolim Urbem ad infamis avaritiae nomen   turpiter oppugnatum venisse. Imperatorem Alexium administrandi Imperii   non adeo imperitum aut ignarum Christiani muneris, ut ipsi existiment,   pari pietate in animum induxisse, beneficiis cum Baronibus non   maleficiis certare. Si quid ipsius indigentes essent et rerum copia   premerentur ipsum non modo commeatus sed etiam suarum fortunarum, quae   Christiano orbe essent amplissimae, partem maximam libenter   impertiturum, si sine maiori iniuria suis finibus protinus excederent.   Statuisse iniuriam iniuria (quae est summi Augusti clementia) non   repellere, quamvis hoc et possit et debeat. Nam si satis   Constantinopolitani atque Orientis opes Imperii Baronibus cognitae   essent, pro explorato haberent, eum non tantum ad apertam vim parem   esse, sed superiorem etiam futurum. Illud quoque Exercitum vigesies   copiosum nisi fusum Graecia unquam discessurum. Conon Bethunius Belga,   Guilielmi Bethuniensis Advocati frater atque idem Balduini Flandriae et   Hannoniae Comitis cliens, summae authoritatis atque prudentiae Eques   quum ad rsponsum surrexisset, Procerum conventu maximo, Baronum Ducisque   Veneti nomine, haec verba habuit. Imperatorem Rufe (inquit) mirari   dixisti, quod Barones praesertim nullo ipsius facto, sed ne dicto quidem   laesi, ultro ipsi arma intulissent atque in suum Regnum invasissent.   Quo (Rufe) haec ore dicta in hoc adeo clarissimorum inferendorum,   Bonifacii Marchionis, ut caeteros mittam, illustris affinitas, cuius   frater Conradus Theodoram Constantinopolitanam amitam Alexii   adolescentis, quem inter nos sedentem conspicis, uxorem habuisset? Nihil   ne Philippus Suevus Germaniae Rex, Alexii frater (Irenem enim Alexii   sororem duxit) quem belli socium omnium potentissimum exoravimus? Si   Imperium Constantinopolis legibus ipsi delatum aut his rationibus quibus   sacrosancto iure inter Christianos regna acquiruntur partum docuisses,   non [69] incolorate fortassis iniuriam   armorum expostulares, sed tamen veritas ipsa neque propinquis Bonifacio   et Philippo ius suum adimeret. Sed tuus, ut appellas, dominus inaudito   antehac scelere, inexplebili avaritia, Diis atque hominibus invisus,   impietate post hominum memoriam maxima, Imperium adeptus est: nam cum is   non solum a Turca hoste communi pia fratris pecunia liberaliter   redemptus esset, sed Sevastocrator factus, honoribus etiam omnibus   amplissimis et reditibus, domi militiaeque auctus, tantum nonImperatoris   appellatione honestatus, Imperatoriis opibus, Imperatorem ipsum et   fratrem, nihil tale meritum inhumaniter oppressit. Atrocitatem rei ex   veritate dicere parantem lachrymae impediunt. Neque enim regno   sceleratissimi hominis cupiditas satiari potuit, quin novam et summam   crudelitatem adiungeret. Imperatori et Fratri (quod ipsa morte acerbius   videtur) oculorum lucem a natura datam ademit. Eandem Imperatoriam   Coronam atque ipsamet fraternas vestes collachrymantibus prae   misericordia Constantinopolitanis Civibus nefandae impietatis   testimonium induit. Eundem confectum pene maximorum dolorum cruciatu,   vexat atque etiam in carcerem rapit. Atque hic tuus bonus Rex impietate   dirus et humani generis praedo, non solum in Isaacio Fratre, verum  etiam  in Fratris Filio unico Alexio, ad spem tanti Imperii lege nato,   saevitiam insatiabilem edidit. Nam Adolescentem in carcerem teterrimum   coniecit, ut paulo post squalore atque angoribus conficeret, quem tamen   Dei immortalis consilio de tui domini ergastulis elapsum, fella inter   Proceres augustissima sedentem vides, ad tui Imperatoris (ut spero)   brevi perniciem non dubiam. Eum igitur potius mirari debemus, Augusti   Patris atque Alexii Caesaris Regnum tyrannice occupare, teque eo   impudentiae iam provectum, ut diceres tuum dominum more Christianorum ad   Ecclesiam tanquam tuum civem habes, quo cum iure civili decertes? In   Christianis etiam connumeres? Qui per summum scelus et impietatem,   regnandi libidine, fratrem luminibus orbavit? Nulla (mihi crede) tyranno   cum Christianis societas est, neque est contra naturam, ei tanquam   veteri impioque hosti et ultima supplicia merito, spolia aliena   detrahere atque eripere, quem honestum est (si possis) necare. Declarant   hoc veterum tui Domini similium exitus tyrannorum, ut iam Barones et   Veneti in vitio sint inexpiabili nisi illius capite hoc omne genus   detestabile et impium cum [70] possint ex   hominum societate exterminent. Ea tamen sunt mansuetudine et clementia,   ut tuum Dominum per te si aequum est, rogatum velint, ne iudicium   armorum ac Martis expectet, veniam potius ab Isaacio Fratre statim   petat, eum in Imperium restituat. Nec enim in causa quam perorasti sed   in huiusce Principis adolescentis fide spes salutis posita. Barones   Ducemque Dandulum omnem operam atque studium Isaacio Imperatori Filioque   Caesari placando daturos pollicentur. His deprecatoribus non solum   veniam impetraturum confido, verum etiam tantum facultatum unde se   suosque victu et cultu sua gente, sive Angela, sive Comnena digno, alere   luculenter possit. Tui igitur Domini partes erunt, ut primo quoque   tempore, ille sibi Isaacium cum Filio reconciliandum atque in integrum   (quoad eius fieri potest) restitutum velit. Tu vero ad tutiora reversus   consilia, ne brevi stultae pertinaciae crudeli supplicio poenas des, ut  e  vestigio abeas, neque ad nos si sanus es nisi restitutionis causa   posthac redeas. Ita Rufus praegravi responso Castris protinus excedere   iussus et cum pudore redargutus ad Alexium dimittitur. Barones Alexii   pervicaciam et Oratoris Rufi audaciam stomachati vehementissime commoti   sunt, moxque murmur tota aula est auditus, qualis apud indignantes et   offensos Proceres esse Consuevit. Inde consilio priusquam armis omnia   experirentur, nam in Syriam si suos retinere vellent, navigationem   maturandam videbant. Alexium in sublimi Biremis parte locatum urbem   circumvehere ac civibus pro muris exhibere constituunt. Huiusce rei   causa Biremes omnes repente armant. In unam Dandulus et Bonifacius   Marchio cum Alexio adolescente conscendunt. In reliquas Barones et   Equites. Ita placere expansa atque directa in hostem classe, Alexium   Isaacii Imperatoris filium, ut Constantinopolitanos ad defectionem   elicerent, Graecorum oculis, qui frequentes moenia propugnabant,   subiicere. His nostrorum vocibus omnia personabant. En omnium vestrum   iustum Dominum. En cuius gratia vestram libertatem propugnatum non   oppugnatum venimus. Ad ea Constantinopolitani nullam significationem   misericordiae dare, nemo ex Graecis se commovere, nullusque omnino vel a   timore vel a seditione uti futurum putabant et sperabant in urbe   tumultus oriri, propterea quod si se indicassent summum in cruciatum   venturos videbant. Deinde boni et hi alicuius fortunae et rei homines   custodes sibi affixos verebantur. Nostri re infecta, Scutarium ad   Damalicum promontorium in castra remigrant. Imperii enim restitutione   desperata [71] nisi quam armis facerent,   nihil commodum cum Tyranno decidi posse. Ex quo omnium animi ad bellum   extemplo capescendum inclinati. Postridie peractis sacris et Deo   Caelitibusque rite vocatis, evulgata profectione omnes Scutarii in campo   armati, in equis inter se colloqui atque militari more concilium   armatum habere. Res vero spectatu digna omnes citius imperio ad aciem   praesto esse. In tantis porro non modo contentionibus sed etiam   altercationibus tamen illud salutariter pro tempore deliberatum, ut   copiae omnes lustrarentur atque in sex omnino quadratas acies   distribuerentur. Primam aciem Balduinus Comes Flandriae atque Hannoniae   duceret, quod eorum maximum numerum haberet qui scorpionibus qui   ballistis manuariis intentis quales apud Gallos in more sunt et usu tela   mitterent, qui fere semper in prima acie collocari solent. Secundam   porro eius frater Henricus, Matthaeus Valencurius, Balduinus Bellovisus   multique egregiae nobilitatis, notaeque virtutis Equites ductarent,  quos  suae quisque patriae finibus eduxerat. Hos cum tertia phalange,  Hugo  Comes Sancti Pauli, Petrus Ambianus eius nepos, Eustachius  Canthellus,  Anselmus Leodiensis multique alii fortes et egregii  Equites, Ducum  conterranei, sequebantur. Quartam Ludovicus Blesensis et  Carnutum Comes  de suis ambactis, clientibus et familiaribus, quos  pugnae equestris  scientes et praesentis magnitudine animi non  contemnendos, secum magno  numero habebat, conscripsit. His vel illis  ubi res posceret auxilio  futurus. In quinta fere cunctae nobilitatis  Gallicae flos censebatur. In  his Matthaeus Monmorentiacus praecipuus et  plerique Campani nobiles,  Odetus Chiamlites, Villharduinus noster  Campaniae Mareschallus, Odgerus  Sancleron, Manasses Insulanus, Milo  Brabantius Privinus, Macharius  Sanmanechaus, Ioannes Fisnones, Ioannes  Chappiacus, Clarambaldus eius  nepos, Robertus Ronceius, qui singularem  militiae usum habere  dicebantur, curabant. Hanc etiam permulti Senones,  Meldae et Aureliani  Equites referferant. Sexta quam (maximam ex omni  numero veluti  subsidiaram) Bonifacius Marchio Monferratensis, ab  ultimis Allobrogibus,  qui Lugdunenses ad Rhodanum attingunt contractis  auxiliis fecerat,  Transpadanis, Insubribus, Thuscis, Theutonibus,  Cisrhenanis,  Transrhenanisque refertam, postremum agmen tutissime  claudebat. Haec  ratio belli fuit, ut si descensione ordines  prohiberentur, ad Danduli  Venetiarum Ducis Imperium qui maritimarum  pugnarum erat apprime peritus,  navali proelio non disiecti passim, sed  ordinatius dimicarent [72] sin terrestri  proelio decernendum esset, in  suis ordinibus dispositi commodius atque  animosius hostem adorirentur.  Itaque Exercitu lustrato, navalibus  turmis inspectis, dies constituitur,  qua omnes in naves se reciperent  mox ad signum traiecturi, atque hic  tanta animorum alacritate  obtemperatum, ut omnibus vincendum esset aut  oppetendum. Episcopi,  Sacerdotes et reliquus Clerus qui rei divinae  causa Exercitum secuti  erant, concionem stolati (ut in tali re  necessarium) habent, de  confitendis more Christiano peccatis deque  testamentis in procinctu  faciendis, ac vita cum morte pie commutanda,  quod Deus optimos quosque  in proeliis pignerare soleat. Franci etenim,  Belgae, Theutones,  Civitatum Antistites, Caenobiarchae etiam ex sacris  reditibus valde  opulenti, patrio more, tanquam Regni Proceres, summo  studio certatim  alere equites et nobili exemplo in Syriam ductare  adversus Sarracenos  solebant, cum valde decorum putarent Religionis  causam a sacratis  maxime Ducibus defendi. Itaque pietatis honore, Deo  Caelitibusque casta  mente habito, delecti omnes arma induunt, equos  phaleris consternunt  exornantque, et ut imperatum erat naves conscendunt  qua profluens  Bosphorus sedatior est. Reliqui militum numeri non ita  proelio idonei,  in naves onerarias imponuntur,simul Biremes Venetae  instruuntur, tanta  animorum alacritate ab omnibus obtemperatum, ut ipsis  persuasum esset  aut vincere aut oppetere. Traiectioni dies laetus  illuxit. Imperator  Alexius animo vehementer perculsus atque anxius,  instructa acie nostros  prope Galatam (ea Pera est) iam diluculo  expectabat, quo descensionem  prohiberet. Nostri protinus classicum  canere singulisque Biremibus  singulas Hyppagogas admaturandae  traiectionis causa alligare. Traiecto  Bosphoro non longe ab Hermaeo  promontorio,ubi ex Asia angustissimus  Bosphori traiectus est in Europam,  quo loco Darius Xerxis Pater in  Graeciam moturus, copias ponte  transvexit, ad Galatae maritimam  planitiem appellunt. Alii alios studio  pugnae in litus antevertere  atque ita, ut eques Hyppagogis eductus sine  imperio in prima aestuaria  armatus insiliret, tanta velocitate ut  umbilico tenus maritimis undis  ablutus, brachia tantum atque humeri ad  sustinenda arma liberi esse  possent.huc sagittarii intentis arcubus,  balistarii, libratores,  Centuriones effundi, reliquus miles pari animi  ardore consequi.  Alexiani quidem primum litore speciem prohibentium  ostentare, sed ad  nostrorum hastas vibrantium aspectum (in hostes enim  repentino quodam  velut fulmine, impetu animi et pugnae ardore [73]  incitati incurrerant) terga turpiter  vertere. Neque enim nostrorum  clamorem diutius perferunt, quin in fugam  nullo contracto certamine  protinus se darent et repente tota undique  litora Graecorum agminibus  nudarentur. Ita nostri superato Bosphoro  portum fortiter occupant. Eo  naviculatores celeriter equos pontibus in  litus educunt atque actutum  acies, ut praescriptum erat, ordinatim  ingrediuntur. Balduinus  Flandriae et Hannoniae Comes suorum primam aciem  ducit. Caeterae suo  quaeque ordine consequabantur. Castra Imperatoris  Alexii(unde ille  Constantinopolim versus cum fama accepisset Francos eo  ruere in  maritima ora relictis tabernaculis excesserat) non procul a  Cornu  Byzantio invadunt et diripiunt. Sed ut situm cornu Byzantii (quem  Perae  sinum hodie dicunt) cum locus ita postulare videatur, referamus   Bosphori sinus Cornu antiquis nuncupatus, iuxta Byzantium duobus   promontoriis qui sinus, fauces et initium faciunt, clauditur. Unum a   meridie in quo Constantinopolis maritimus angulus situs est, appellant   Bosphorium cui nunc conversa Graecorum fortuna, Othomanorum regia   claustra insident. Alterum vero ex adverso a Septentrionibus, Metopum   olim dictum, hodie Turcae Acram Spadoninam vocant. Sinus ipse ab ostio   usque ad intimum recessum ab Oriente in Occidentem vergit: longitudine   trium passuum millibus, latitudine vero qua arctissimus est paulo plus   tribus stadiis, cornu ceruino perquam similis, quando in plures sinus   perinde ac ramos, scindatur. Hic sinus omnes portus maris commoditate   applicandi praestat. In caeteros enim omnes portus vi remorum aut   ventorum applicatio fit. In Ceratinum sinum sine ventis sine remis   naturalis et perennis Bosphori cursus inducit et reducit. Omnibus anni   temporibus omnis generis piscium piscationi commodissimus, qua   praesertim vadosus est ad intimum sinum et incurvatur ad Septentriones   usque ad Ostia Cydari et Barbysae fluminum, palustris est et lutulentus,   frequentibusque insulis exaggeratus quas habet amplius quadraginta.   Huius in sinus altero in Septentrionem litore, Constantinopolitanae urbi   adverso, sita est, Sycena regio antiquis Graecorum vulgo Galata  Civitas  sive Pera, rectius nominanda Peraea, idest trans sinum posita  partim in  colle partim in planitiae colli subiecta quem duae valles  efficiunt,  una ab Oriente altera ab Occidente. Collis deorsum a meridie  in  Septentriones procedit. Unde fit ut urbs sit prona triplici  proclivitate  a Septentrionibus ad meridiem, altea ad solis ortum,  tertia ad occasum.  Totum litus quod maritimam oram circundat et [74]  Cornu accubat, portuosum est,naves  admittens. Portas habet maritimas  sex quarum tres traiectum frequentem  habent ad Constantinopolim. Turris  erat Galatae, Castellum Galaticum  vocant, qua ad Ceratini sinus medium,  ubi angustissimus est Bosphorus,  in stadia paulo plus tria coarctatur,  bene munita, qua pertinens catena  ad ipsam Constantinopolitanam  Acropolim, naves intercludebat, cum alia  portus ob secundum Bosphorum  adiri non posset. Nostro aevo adhuc  Galata porta est quae appellatur  Catena ex eo quod ab Acropoli ad eam  usque portam catena extenderetur.  De ea expugnanda inito concilio nocte  iuxta portum Galatae, quod oppidum  Villharduinus Iudaicum vicum suo  tempore Lesthanor appellatum scribit,  non ignobili fortasse argumento a  Lasthene Megarensi, qui proximo  Lasthenio sinui nomen dedit,  nuncupatum, quam proxime arcem tendunt,  constitutis custodibus qui  excubias in stationibus undique agerent.  Postridie hora tertia animose  turris oppugnationem aggrediuntur, si  primo impetu capere possint.  Alexiani ex urbe navibus devecti, Galatis  certatim opere ferre, quae  res totum Exercitum ad arma exciit. Ibi  Iacobus Auennes praesentis  animi Eques remoto equo cum sua turma  adversus Graecos fortiter pugnans  grave vulnus adverso ore accepit. Pene  de eo actum fuisset nisi  Nicolaus Iamlainus eius turmalis ex equo opem  domno opportune tulisset.  Unde coronae civicae honorem promeritus,  magnam laudem a toto  Exercitu, Auenne Equite et Gallo servato consecutus  est. Nostri  conclamatione ex omnibus partibus castris evocati  concurrunt. Quorum  praesentia compluribus partim caesis submersisque,  partim etiam captis,  reliquos Graecos in fugam coniiciunt ac terga  vertere cogunt. Caeterum  auxiliares qui ex urbe sinum praetervecti in  turrim invadere  nitebantur sic a nostris per impressionem opprimuntur,  ut porta claudi  non poturit quin effractis valuis et ipsi una subirent,  multisque  caesis ac prae turba elisis et exanimatis eodem fere temporis  puncto  arx Galatarum cum praesidio capitur portusque  Constantinopolitanus a  Venetis et Francis occupatur. Cum hac de re tum  de Constantinopolitarum  maerore magna voluptas Exercitum coepit.  Continuo Episcoporum decreto  Deo Diuisque pro victoria totis castris  supplicatum. Insequuenti die  classis Ceratinum in sinum ceu in portum  tutissimum accepta est.  Caeterum hic diu multumque inter Venetos et  Gallos deliberatum de Urbe,  mari, an terra, obsidione atque vi  oppugnanda. Venetis explorato Urbis  situ placebat mari et quidem scalis e  navibus invadere [75] atque inde  catapultis, balistis,  tollenonibus et maioribus tormentis graviores  impetus futuros.  Circumductis enim in amplissimam coronam onerariis  navibus et ante eas  Biremibus, magnam convexae urbis partem, quam cornu  cingit, se facile  complecti posse sperabant, fabricatisque pontibus quos  superstantibus  armatis ex gradariis tollenonibus seu colligatis navium  antennis muro  submitterent continuo urbem adorirentur. Francis constabat  urbem terra  aggredi, tormentis machinisque murum petere et introrsum  irrumpere, se  navalis negotii et maritimarum pugnarum rudes, quarum  essent in primis  usu periti Veneti, se a maioribus equo rerum omnium ad  bellum  aptissimo, Gallorum consuetudine uti didicisse. Praeterea melius  in  equo quam in navi haerere. Res approbationem consensumque hunc  habuit,  ut Veneti mari, Franci terra oppugnationem agitarent. Classe  igitur  equitibusque recreatis quinto die Exercitus motis castris recta  per  Sycenas valles et Vineta ad extremam fere Ceratini sinus partem,   Blachernio Palatio proximam contendit et prout ante Scutario in campo   praeceptum erat procedit. Ita composito agminum ordine dum sub suis   quisque ducibus et vexillis incedit, ut duodecim passuum millibus   (tantum enim circundato sinu ex continente ad urbem iter est) parati ad   pugnam instructa acie adversus omnes insidias incursusque Graecorum  iter  facerent. Ante Urbem non procul a Blachernia porta consistunt. Ibi   Praetorii vexillum erigitur. Classis vero universa celeriter commovit  et  portum praetervecta in conspectu nostrorum constitit, idque ad  intimum  sinum qua Bosphoro aquis dulcibus sensim infuso, portus fere   circumcluditur. Illac Hydrales fluvius (quem hodie Turcarum accolarum   quidam Belgradum a Vico proxime ipsius ripas sito: quidam Camerarum a   fornicibus quibus Constantinopolim ducebatur) cum Barbyse nunc   Chartarico ab officina ostiis fluminum propinqua, ubi chartae   explanantur vel Pectinacorio appellato se coniungit et in sinum   Ceratinum influit. Qui fluvius late patens frequentibus aquis auctus   lapideo ponte qua tantum transiri potest, a Graecis Imperatoribus   iunctus fuerat, quem hostis paulo ante exciderat. Is Baronum iussu   militum labore diem et noctem continenti verum alacritate singulari,   utpote quibus Barones praesentes, ac indefessi adhortatores essent,   tumultuario opere reficitur, quo nostrae acies prima luce ex   consuetudine progressae propius urbem effusae inde auso obviam egredi   nemine, tabernacula constituunt. Id quod nostros in summam admirationem   traduxit. [76] Satis enim constabat ex   captivorum sermone, singulis Gallis ducentenos Graecos (tanta hominum   multitudo, quia arma per aetatem ferrent, undique in urbem   circumfluxerat) opponi potuisse. Itaque Barones inter Regiam Blachernae   interque Divorum Cosmae et Damiani Aedem a Graecis Cosmidium eo saeculo   appellatam, castris positis et erectis tabernaculis ante urbem  tutissime  consederunt. Id Coenobium vastae amplitudinis cum viridariis,   altioribus muris circumductum, Aedem eorundem Divorum in se  continebat,  quae ad extremum sinus Ceratini litori proxima in loco  arduo et  vehementer sublimi, a Iustiniano liberalissimo Imperatore  saluti  restituto, Deo Divisque pietatis causa fuerat constituta. Eum  locum  tanquam Praetorium regalis fortunae instar arcis editiore tumulo   conditum, vulgo Boemundi castellum nominabant. Inde Constantinopolis   situm ad continentem speculati (ea urbis pars ad Occidentem vergit) sex   millia passuum ingentibus muris complecti videbant, quod illis spem   simul et metum movit. Suam enim paucitatem unius tantum portae ex sex   quae a continente in Thraciam ducunt obsidione distineri posse, non sine   periculo cernebant. Nam praeter Blacherniam quae ab angulo urbis ad   sinum incipit, quam eandem Constantinam dicunt, Adrianopolitana deinde   succedit, mox tertia quae est supra supercilium septimi collis, deinde   Aurea, postmodum Selymbriae sive Rhegii et postremo septem turrium totum   Occidentale latus claudunt. Dandulus Venetiarum Princeps lunata classe   ad semicirculi formam in ordines instructa Imperatoriam in ipsius  medio  constituit Dromonibusque in cornua constitutis, maritimam Urbis   Oppugnationem ad Petrium adoriri, machinas et tormenta instruere, ex   singularium navium et biremium prora, Syphones sublimes aere obtectos,   ad ignem in hostes iaculandum apparare, supra Syphones, pseudopatium   ingens afferibus et boum tergoribus circumtectum in quo pugnantes   consisterent constituere. Molarium praeterea lapidum et manipularium   gravis ferri, cuspidatorum malorum, ingentem copiam undique cogere,   scalas erigere et iam murum verberare. Barones in Castris inter se   cohortati atque cum animo suo reputantes, cum his sibi dimicandum esse,   qui longissimae pacis et deliciarum luxu molles circumfluerent, quosque   ex superiore fuga, in hominis figura, cor leporis gerere  exploraverant,  balistas, fundas, tollenones caeteraque militaria  tormenta diligenter  curant. Nunquam antea ab ulla memoria tantum  obsidionalium ad unam  oppugnationem collatum [77]  fuit. Nam a  terra praeter arietes, onagros, turres ligneas et  testudines CCL. a mari  CCCCC. tormentis uno undique tempore  Constantinopolitanus murus est  vehementissime percussus. Minorum vero  tanta vis fuit, Scorpionum et  Catapultarum, ut prae fragore ac strepitu  in castris et navibus quidam  exaudiri non posset. His rebus a nostris  comparatis, propugnatores  murorum sagittis arcu, saxisque balista  missis, inferiores petere et  affligere, ollas fumante calce et parato  Graeco igne liquido plenas,in  Venetas naves et castra deiicere, ac  nostros disturbare, omnia summa vi  conniti. Prorsus a nostris nihil  reliquum fieri, ita ut semper una  aliqua ex sex aciebus dies et noctes  ad Blacherniam urbis portam, ibi  enim stativa habebant, excubias  vigiliasque continuarent, quo sibi ab  hostis eruptionibus caverent.  Contra Alexiani in Urbe festinare,  necessitati prospicere, rebusque  omnibus Gallos arcere et fatigare, modo  machinis labefactare, modo  eruptionibus, cum Blachernia porta ad quam  consederant, tum vero  Adrianopolitana, vel Selymbriana, inopinantes  percellere, ut quotidie  fere totis castris septies ad arma  conclamaretur. Blachernium Palatium  in angulo urbis, in continentis  parte, quae ad Thraciam vergit, iuxta  portum constitutum est, ab  Anastasio Caesare conditum scriptores  tradunt, et Palatium Blachernium  atque idem novum Comnenorum atque  Angelorum Augustorum temporibus  dictum, quod non multis ante saeculis  constructum esset. Blachernarum  autem nomen ob id, loco ubi situm est,  inditum ferunt, vel a quodam Rege  qui ibi regnasset, vel quod ibi finus  palustris esset, proptereaque  obrutus illis temporibus, quum  Pulcheria, Arcadii filia, Marciani uxor,  pia Imperatrix ea urbis parte,  magnum Deiparae templum erexisset. Nam  Graeci vulgo in hanc diem  palustrem locum, ob vadorum aggerationem, quam  deferunt ostia fluminum,  Blachas appellant. Ibi enim maris vadum arena,  sed caeno et luto  tectum est, quod ab iisdem fluminibus in Cras sinum  erumpentibus  defertur. In tantas nostri angustias cibariorum penuria  adducti erant,  ut ad perquirendos commeatus, vix extra quatuor balistae  iactus prodire  liceret. Quae res molestiam non mediocrem nostris  importabat, in  maxima pene rerum omnium inopia positis. Siquidem praeter  farinam, quam  ex Chalcedonensi frumentatione comparaverant, parum erat  suillae et  bubulae salitae, sed nihil omnino carnis, a lanii cultro  recentis, nisi  quam equi [78] concisi  suppeditassent. Ac  diligenter, commeatum quicquid in castris erat,  ratione inita,  compertum fuit, id Exercitui vix tres hebdomadas duriter  tolerando,  satisfore quanquam paucorum Exercitus erat et eo graviore  periculo quod  tanta urbs tamquam copiosa a tam paucis ex omni memoria  circumsessa  non fuisset. Eodem tempore Veneti e turribus super naves  impositis,  omnium generum machinis Graecos aggrediuntur eoque  festinantius, quo  ipsis gloriosius esset, si qua una re Gallis,  bellatoribus eximiis  anteverterent, Urbemque primo impetu antecaperent.  Barones ut Exercitum  si minus ab inopia at ex labore, quem cavendis  Graecorum irruptionibus  die noctuque capiebat, reficerent castra per  gregarios interim munire  instituunt, fossaque et vallo circundant et  irrupturis hostibus  opponunt. Id quod Francos ad id tempus duabus de  causis neglexisse  videmus. Laboris primum insuetos et operarum hominum  infimorum  fastidientes, deinde per se praesidentes, ut alia vi quam  caeli ruina  se oppressos iri, nunquam reputent. His igitur rebus Gallus  Blachernia  terrestri Urbis porta, penes quam castra posuisse  memoravimus,  repentinos hostium impetus sustinebat et reprimebat, quos  tamen semper  nostrorum virtute depulsos, solus murus tutabatur, simul et  tutius  quietem corporibus dabat ut refectis viribus cum usus erat  redintegrato  in nostros proelio decertarent. Quadam die Burgundiones pro  vallo  excubabant. Hi Graecorum maximum numerum ex Blachernia porta ad  se  erumpere conspicati, celeritate et fortitudine iuxta admirabili vix   confirmatos et in ordinem redactos adoriuntur, atque in urbem priusquam   certamen tentassent in longe turpissimam fugam coniectos magno ipsorum   detrimento compellunt. Subque ipsam Blacherniam portam fugientes ne   retentare conglobareque suorum acies possent tanto animi ardore   insectantur, ut quum ingentia saxa a Graecis in grandinis morem   deiicerentur in nostros et Burgundiones acriter incumberent, Guilielmus   Chiamlites lapide de muro in brachio ictus magno omnibus luctui esset,   quod Eques praesenti consilio et manu efficax haberetur. Eodem casu   plures nostrorum saucii, plures graviter vulnerati perierunt.   Burgundiones interim multis ea pugna captis atque in his Constantino   Lascare Theodori fratre, equo haerente, viro ea tempestate apud Graecos   insignis virtutis et famae, Imperatoria affinitate clarissimo, quem   Gualterius Nigellanus suum mancipium iure belli fecerat, sese ad   stationes recipiunt. Caeterum antequam pugna dirimeretur, Eustachius   Eques spectatae virtutis atque idem [79]   Henrici fratris Balduini Comitis, cliens, quem Marchionem appellabant, a   chirotecis trilicibus, a casside et scuto de collo pendente bene   paratus, eo ad conflictum communis martis accurrit tanta celeritate   atque animi magnitudine (siquidem solus perpetratae dimicationis gloriam   tulit) ut quemadmodum hostium propriam fugam, ita suorum victoriam   fecisse diceretur, ut non modo fugati hostis, sed probatae virtutis   opinionem in castra reportaret. Et cum nullum fere temporis punctum   remitteretur, quin vel levibus proeliis dimicaretur, Graeci semper   aliquid detrimenti accipiebant, cum tamen Francos misere coarctatos   tanquam plane captos gloriose iactarent. Re quidem vera anguste   continebantur atque ab omni commeatu intercludebantur, ut vix satis   temporis quieti curaeque corporum necessariae daretur. Nostri tamen in   stationibus facile cavebant, ne qua subito irruptio universae rei   perniciem adferret. Quinimo si quando hostis quacunque portis egressum   specularetur, confestim eo advolabat. Adeo ut ne unus quidem in   dimicatione ad nostras munitiones perveniret, nedum fossam transiret,   aut vallum rescinderet. Iisdem diebus irruptione ex Blachernia porta in   Gallos facta, ubi Graeci insignem ea die cladem accepere, Guilielmus   Gisnensis concidit. Id incommodum fortis viri morte acceptum, Matthaeus   Valencurius, ex Namurcis, magni animi Eques, resarciit, qui amisso equo   in ponte ante portam incolumis tamen duplicatam laudem et de hostis  fuga  et de pontis transitu in castra retulit. Sed ad eandem Blacherniam   portam, quam supra Blachernio Palatio proximam fuisse memoravimus,  unde  crebriores hostium irruptiones fiebant, Petri Braiaquelli virtus  admodum  enituit, qui proximus hosti excubitor cum esset et gloriae  avidus nova  alia super alia facinora edebat, gratiam et gloriamhaud  immeritam  custodiae castrorum ferens. Ita decem dies in summa rerum  angustia et  maximo Gallorum incommodo assidue velitatum. Proxima Iovis  die, XVI.  Kalen. Augusti, rebus omnibus antelucano tempore apparatis,  Galli terra,  Veneti autem mari ad Urbis oppugnationem se comparant.  Quatuor itaque  ex sex, quas supra memoravimus lectiores acies  deliguntur, quae ad  pugnam prodirent, reliquis duabus, veluti  subsidiariis, opportune  dispositis, ne nostros pugnae intentos a tergo  hostis offenderet.  Bonifacius Marchio Monferratensis manu quae numero  maxima erat,  planitiem custodiebat. Campani, item Burgundiones, simul  et Matthaeus  Monmorentiacus cum suis excubias agebant, praesidio  Castrorum relicti.  Balduinus Comes [80]  Flandriae, una et eius  frater Henricus, Ludovicus Comes Blesensis, Hugo  Sancti Pauli Comes,  castris egressi, cum suis copiis, oppugnationem  alacriter aggrediuntur  binisque scalis ad fenestram superioribus  murorum pinnis subiectam  (Barbacanem vocant) in urbis angulo mari  proximo, applicatis, nobiles  quidam Galli duoque cum his Centuriones,  genere quidem humili, sed eo  saltu satis clari, maxima vi murum  transcendunt, Britannis ac Danis  propugnatoribus, ab Imperatore  Constantinopolitano mercede conductis,  qui arcubus ligneis ex  disciplina Britannica sagittabant, fortiter loco  pulsis, Francisque  militibus ad quindecim numerum scalas ascendentibus,  iter faciunt.  Omnes cominus cum Graecis pugnant, initumque est certamen  paribus primo  animis ac viribus ac plures hincinde adverso ore  deformiter vulnerati.  Sed postquam nova manus militum Graecis subsidio  advenit et murum  conscendit, nostrosque raros et praeterea neminem  subsequi  animadverterent, subita spe elati, paucos facile regredi  compellunt,  omnibus perturbatis dissipatisque, compluribus vulneratis et  duobus  captis, quorum aspectu Imperator Alexius fratricida valde  exhilaratus  est. Interea Dandulus rei navalis peritissimus Imperator,  tubarum et  tympanorum signo saepius dato, mari nihilo segnius agere,  percussis  muris Ceratino in sinu, Classem instructam ad Petrium  promovere, ita  universae classis divisis ordinibus, ut Biremes invicem  succederent et  muris appellerentur, tensisque ballistis atque infestis  arcubus Graecos  lacesserent. Maiores vero et onerariae naves, celoces  etiam et  Hyppagogae statariae, nempe ad anchoras in aciem ante muros   constitutae, erectis tollenonibus, vibratisque ingentibus saxis, ex   castellis prorarum et puppium et ab excelsis summi mali carchesiis,   iugiter operam navarent. Ita omnibus tormentis defensores satis pro loco   pugnaces muro submovere. Naves, Biremes, Hyppagogas, ad terram   propellere, simul et his, quae ad mali summitatem caveas haberent,   scalas applicare, ut iam cominus certaretur. Caveae enim summis   alligatae malis, multos propugnatores continent, e quibus deni et saepe   pro navigii magnitudine, viceni homines, ferro et saxis atque  missilibus  propugnant. Ita classis acie instructa, ut turribus atque  editioribus  ex locis naves ab hostibus facie numerari possent, ad tres  manualis  balistae iactus, Ceratino in sinu Urbem oppugnabat. Tanti  undique  clamores editi, tanto crepitu, adeoque horribili machinarum et   tormentorum molares lapides ad auras superne iactantium, fragore cuncta   resonabant, ut caelo mare, caelum [81]  mari  misceri videretur. Mare etenim, quod ipso Ceratino in sinu   tranquillitatem, alioquin leniter profluentis Bosphori, introrsum   ostendit, fluctuosius concitatum, Perae litoribus ferventi spuma   iactabatur, quum caelum, superfusa tot excitatis fragoribus atra   caligine, pugnantium oculis pene esset ereptum. Quae res nautas eo   incommodo territos, aliquantum conturbavit atque ut iam Biremes ad   terram appellere dubitarent effecit. Hic liquido cognosci potit, quantum   sit momenti in Imperatoris virtute et sapientia positum. Dandulus   quanquam senex et caecus attamen ingenio ferox praeter senum naturam,   quibus omnia alia magis quam bellum placet, sic animo militari capiundae   Urbi excubabat, ut nihil ei inopinatum accideret, nullam quoque rei   bene gerendae occasionem praetermitteret. Proponis praemia singulis, qui   spectatae virtutis facinus ediderint, atque omnes ad praestandam   gnaviter operam hortatur. Sed ut suos paulum respectare atque haesitare   animadverterit, neque in terram appellere, indignans et stomachans quod   Venetae gloriae multum splendoris, ea turpi cunctatione detraheretur,  in  puppim Praetoriae (ut erat) fulgentibus protectus armis, conscendit  et  ad accendendos animos, ante se alati Leonis vexillum praeferri  iubens  (is Leo Divum Marcum, Venetorum numen tutelare exprimit) quam  clarissima  posset, voce exclamans, remiges et pro pugnatores nominatim  appellat,  terrae quamprimum exponeret. Qui non obtemperaret ei capitale  fore. Ita  Principis gravitate, sapientia, authoritate, dignitate,  voce; nautae  gubernatoresque commoti, Ducem et seniorem et caecum  gestantes, ante  Urbem in terra statuunt simulque Divi Marci Vexillum  praeferunt. Tantus  primum pudot, deinde ex conscientia ardor animi, ad  Duci satisfaciendum,  classicos milites reliquosque Trierarchos  incessit, quod Praetoria  navis prima ad terram appulsa sit,ut omnes suo  sanguine erratum protinus  luendum ducerent. Omnium namque oculos in se  converterat, cum aperta  galea vividus senex, ac ferox adhortaretur  suos, voce terribili et  severo vultu intuens, minus fortiter pugnantes  increparet. Itaque Veneti  specimen virtutis, aliud ex alio Principi  suo, conscensis scalis per  navium rudentes et in altum eductis, ut  longe supra moenia eminerent,  certatim edere non destiterunt.  Villharduinus Mareschallus, Imperatori  Dandulo, Classisque Venetae,  Divi Marci Vexilli in turri  Constantinopolis ante omnium oculos  propositi, in suis Commentariis  Gallico sermone conscriptis,  testimonium dicit. Idque se de XL. Viris  didicisse, qui suis oculis  idem vidisse [82]  confirmarent, sed a quo  potissimum Classiariorum Venetorum duce, in  turrim primum illatum  fuisset, nescire. Certe quidem vulgo Graecorum in  constanti fama erat,  custodes territos de statione fugisse, simul ac  Venetorum Vexillum a  Venetis ad se formidandis copiis inferri  prospexerunt. Tantum porro  cuiusque Veneti et Remigis et Classiarii vel  Trierarchi studium erat,  gratiae a Dandulo Duce ineundae, ut non dubio  periculo turribus  propinquarent, murumque subeuntes demolirentur: quo  armatorum acies,  patente aditu in Urbem irrumperent. Omnibus in mentem  veniebat, Divum  Marcum Orienti insensum facile Venetias evocatum (nam  eius Divi corpus,  Iustiniani Participatii Principatu, Alexandria in  Urbem advectum) ut  Venetos omnibus dubiis temporibus, certo tutelari  numine conservasset,  sic eosdem praesenti favore tueri, ut Iuniore  Alexio in Imperium cum  Patre restituto, insignis Veneto nomini ex eo  bello, apud omnes gentes  gloria pararetur. Ita ad Petrium (Vicus Urbis  est Ceratino sinui  proximus) viginti quinque turres Veneti XVI. Kalend.  Augusti capiunt et  praesidio firmant. Dandulus victoriae nuncium ad  Barones scapha statim  misit, se viginti quinque turribus potitum, quas  sine alterius  adminiculis facile tueri posset. Ea re Barones gaudere  simul et mirari.  Nec ita solute nuncio credere nisi cum ab eodem Dandulo  equos,  phaleras, ac multiplicem opimam praedam, navibus ad se  importatam  cernunt. Tot tantarumque Urbis turrium occupatio et in Urbem  irruptio,  Alexium Tyrannum virium suarum conscium, perplexum angebat et  ad fugae  consilium incitabat. Eo tamen magnas repente suorum copias  immittit,  quae Venetum disiicerent, aut illi viam in interiorem Urbem   intercluderent. Nostri cum se tantae multitudini impares viderent,   tantum incendiorum inter se et Graecos intermiscent, ut sui conspectu   illis adempto, incolumes se in turres antecaptas facile reciperent. Inde   ad Graecos, ignis continenti vento, quum forte magno nostrorum   adiumento flaret, tantus ferebatur, ut eorum oculos, Venetorum et   Francorum in turres receptus, plane falleret. Ferunt eius saeculi   scriptores, nullum unquam, vel obsessae, vel bellica clade afflictae   urbi, uno illo acerbius, ac luctuosius spectaculum extitisse. Exurebatur   enim continenti incendio, quicquid a colle Blachernio usque ad   Euergetae monasterium pertinet, quod trium milliarum spacium   complectebatur, flamma ultra Deuterum elata, miserias suas Graeco   populo, tota Urbe magnis eiulatibus deplorante. Interim Tyrannus Aurea,   Selymbriana et septem turrium terrestribus portis, omnes [83] copias passuum duorum millium intervallo, ab   his quas nostri obsidebant, Duce Theodoro Lascare genero Urbe educit,   quo inopnantibus pavorem iniiceret. Eius Exercitum innumerabilem fuisse   credibile est, qui omnium fama et Graecorum sermone mundus ipse   vocitabatur. Itaque patentibus late campis instructam aciem, expanso et   circundato equitatu, in Francos ingredi iubet. Ipse Imperator, ut  suorum  voluntatem promereri videretur, sublimis in equo fulgentibus  armis  protectus, quem ab Imperatorio pileo et purpureo villoso serico,  ad  acutae pyramidis instar turbinato, omnes vel procul noscebant,  mediis  legionibus longe conspicuus, huc illuc celeriter advolans,  districto  gladio suos cohortans et phalanges permovens, ea die omnia,  solertissimi  Imperatoris et militis munia implere conabatur. Franci ut  primum ad se  veniri conspexerunt extemplo omnibus partibus ad arma  convolant, ita  quisque arma confestim expedire, tela tentare et spem  victoriae  aliquanto maiorem capere, nempe spectaturi quos saepenumero  vicerant.  Quamobrem e vestigio in ordines suos quaequemanus restituunt.  Eo die  Henricus frater Comitis Flandriae custodias agebat, una ex  Namurcis  Matthaeus Valencurius, Balduinus Bellouisus Hannonius, cum  suis quisque  equitibus ac manipularibus, qui in secunda acie  constiterant. In hos  Alexius Tyrannus omnibus suis copiis, tribus Urbis  portis uno tempore  egressus, recta pergit. Simul castra oppugnari  iubet. Contra Franci in  valli morem firmissimo munimento castris  haerentes, satis habere hostem  exitu prohibere. Sex igitur Francorum  turmae, necessario, ut in tanta  paucitate eductae, in acie, pro castris  stare, ne hostium multitudine  circumvenirentur. Sic aciem  Villharduinus suis Commentariis fuisse  refert. In fronte sagittarii et  balistarii locantur, sed ita ut magis  alae quam frontis speciem  praeberent. Nam frontem propemodum equites  ostentant, qui more Francico  aciei omnis caput et pedes habentur. Pone  equorum tergis, scutati vel  clypeati, post hos armigeri adhaerent  pedibus pugnaturi deinde  Centuriones. His valida et pugnae parata manus  adiungitur, quae ex  equitibus ad ducentos conscripta, pedestri tantum  proelio destinatur.  Qui contra Alexianorum Equitum peditumque nimbum  Constantinopolitanis  campis effusum, varia armatura effulgentem  videbant, manus in caelum  tollentes, nostrorum miserescere, eoque Deum  palmam nostro paucorum  Exercitui, ut Tyranno sceleribus tantis feroci et  praeclaro, iustas  poenas et debitas precari. Ita consistunt pro castris  idque sapienter,  ne si se campo effudissent [84]  tam pauci,  hostium innumeris copiis, uno omnium cruentissimo proelio,   circumvenirentur. Apparebant campi, hostium copiis tecti et gradu   militari, in nostros vadebant. Francorum in acie sex tantum phalanges,   Graecorum vero numero ad sexaginta et singulae singulis nostrorum numero   pares. Sed nostri ita pro tempore instructi constiterant, ut  nullicunde  nisi a fronte invadi possent. Iam intra teli iactum utraque  acies  constiterat et missilibus rem gerebant, cum Dandulus ad  declarandum suum  in Gallos studium, turres deserit, suosque ad unum  omnes sub Divi Marci  Vexillum laborantibus suppetias laturus, cogit.  Demonstrat duo imprimis  homini bene a natura informato semper  declinanda esse, temeritatem  atque dedecus; quod qui is maculis vel  tictus sit, is Diis hominibusque  invisus habeatur. Haec eo die fugere,  an sequi velint, in ipsorum  manibus esse. Quibus quo minus parcerent eo  tutius eas pestes a suo  capite amolirentur. Animadvertant Gallos sibi  coniunctissimos in acie  collatis castris cum summo periculo stare et  quidem in Tyranni  conspectu, hominum omnium, quos terra sustinet maxime  impii: Graecis  pariter ac Civium omnium multitudine armata Urbe  effusis. Se cum Gallis,  ut scirent, belli societatem iurasse, quos sine  impietatis scelere,  deferre non possent. Increpans eos qui ad naves  respicerent, quod saluti  Diis hominibusque infensi consulant. Ad  extremum orat, ne committant,  ut Galli gloriose mortuorum nomen, Veneti  turpe fugientium et infidelium  obtineant. Ita splendidum thoracem quem  induerat, palma crebro pulsans,  sibi uti pio certe et impigro Venetae  Reipub. Principi et Imperatori  constare, cum Devotis, aut gloriose  vincere, aut victo honestissime  emori. Imperat ut sese in terram  classiarii Deo auspice transmittant,  quo votis vocato, nullam unquam  ignominiam admiserint. Igitur non procul  a Blachernis, cum auxiliaribus  Venetorum copiis, in terram descendens,  ad Exercitum contendit.  Graeci, ut modo posui, innumerabiles cum fere  toto die oculis nostros  comederent et suo more non manu sed procacitate  linguae nostros ad  pugnam evocarent, cum nostri pro castris consisterent  et sapienter  quidem ne quid enim a tergo noceretur, castra occurrebant  et loco tamen  aequo proelii potestas fieret, ducenteni tamen cum  singulis proelium  committere atque in amplissima planitie in fronte  pugnare refugiunt. Ad  extremum Imperator sive suis diffidens, sive  conscientia Deum  praesentem hoc proelio, sceleris vindicem veritus,  urgente fatali  necessitate, Theodoro Lascari genero, ferocis ingenii  iuveni,  committendi cum nostris proelii [85]   maxime avido potestate sublata, pedetentim regredi coepit, suosque   omnes incolumes cum advesperasceret in Urbem reduxit. Nostri equites   pugnae ardore Graecos castrensi gradu insecuti sunt, sed quod nusquam   illi resisterent et eruptione improspere tentata converso itinere ad   Palatium, quod Castelli instar cum viridariis perpetuo muro praecinctis,   Philopacium exterius appellatur, se reciperent, in castra redeunt.   Omnes credere Deum Gallis et Venetis victoriam eo die ex animi sententia   conficere, aut eos divina mente homines esse, qui sine sudore et   sanguine innumerabiles Graecorum myriadas cum suo Imperatore fugarent,   ita ne posthac rebellarent, idque merito gaudere. Imperator Alexius   desperatis rebus in Urbem reversus est. Nostri defatigati in castra   redierunt, exuendis armis curandisque corporibus prima vespera operam   daturi, sed id cura militari parcius quod inopia commeatus laborarent.   Primis tenebris Alexius cum se in Palatium recepisset, per se pavidus et   ex merito insidias undique timens, destitutusque a Civibus ad fugam se   parat, quasi de industria Urbis afflictae et perditae se absente  exitium  acceleratum vellet. Itaque compilatam omnem Imperatoriam Gazam,  secum  asportans, fugae consilium cum paucis mulierculis et cognatis  turpiter  communicat. Omnes amicitiae specie hortari et monere, ut  fortunae  cederet extemploque profugeret. Ergo Irene filia et decem auri   centenariis cum alio ornatu Imperatorio et pretiosarum gemmarum atque   unionum loculis in navem impositis, ne his demum hostis potiretur,   Euphrosina Imperatrice familiaribusque in Palatio relictis, quum mora   (quod dicitur) periculum videret, sub primam noctis vigiliam, summo   silentio, Debeltum, Euxini Urbem contendit, deductisque omnibus qui   voluntarii fugae comites esse voluerunt, adverso Bosphoro navigans, clam   Urbe fugit, cui octo annos, menses tres, dies octo amplius  imperaverat.  Neque enim diuturna sunt Imperia scelere quaesita. Hoc  incontinenti  rumore dissipato, Cives, qui satis improspere virium  suarum periculum  fecerant, partim obstupescere: qui nullius culpae sibi  conscii  videbantur, Euphrosina Imperatrice cum cognatis in carcerem  coniecta, ad  Isaacium Imperatorem, effracto carcere salutatum protinus  advolare,  faustisque pariter acclamationibus (ut in tali re adsolet)  exceptum,  recte sublimen suis manibus, ut Blacherniam aulam gestarent,  contendere,  dominumque Imperialem trabeam induere, eumque gemmata  thaebana capiti  imposita, in solio Augustali constituere. Eo repente  populariter ex tota  Urbe ad rem, tam novam undique [86]  accensis facibus, vel intempesta nocte  concurritur. Nemo tam vecors  atque adeo ferox quin hoc uno facto Deum  Imperia et Regna omnia largiri  et regere censeret. Isaacius Comnenus  commutata fortuna, modo inops,  caecus et catenatus,hilaris nunc, eorum  adventu quos conspicere non  posset, terrarum orbis Principum  amplissimus, universum populum hostem  et amicum, eadem horula expertus  est. Ita cuius causam homines neque  consilio neque vi diiudicare  potuerunt, Dei nutu et quidem sine pulvere  et sudore, quod praestantius  est, finem habuit. Extemplo familiares suos  ad Exercitum mittit, qui  Alexium filium, Barones et Dandulum Venetiarum  Principem de Tyranni  fuga certiorem facerent, simul se in pristinam  fortunam restitutum.  Accepto patris nuncio adolescens excitatus statim  Marchionem  Monferratensem ad se vocat. Marchio eodem ad Alexii  tabernaculum  accensis funalibus Barones undique accersit. Eos rem omnem  voluntate  pueri edocet. Ita quae de Deo non sperare sed ne optare quidem   auderent, libentioribus animis accipiunt. Eoque Deo ipsi Opt. Max.   caeterisque Divis publice congratulatum atque supplicatum est, quod sine   sanguine ac tantae Urbis direptione victoria pararetur. Quod iuvenem e   miserrimo, repente fortunatissimum ac florentissimum effecissent, ut  iam  veritate verius, illud proverbum habeatur, cui Deo adsit, ei  neminem  hominem obesse posse. Ita, noctem insomnem, nuncii ultroque  advolante  laetitia pene incredibili, omnes cumulavit. Iam caelum  inalbescat cum  frequentes Graeci, gens prona in adulationem, cognita  Tyranni fuga, in  castra ad Francos magnas inusitate laetitiae  significationes, manuum  plausu et crebra gesticulatione corporum  secundisque acclamationibus  edere et Iuniorem Alexium dominum suum  salutare. Ut diluxit Exercitus  more in armis stetit nec se Graecis  hominibus libenter credulum  praebebat, sed in horas tam certi et  locupletes authores certatim  advolabant, ut Barones cum Duce Veneto,  quomodo victoria uterentur, in  medium consultare non dubitarent.  Decernuntur e vestigio, gravi suscepto  consilio, quatuor Oratores,  Matthaeus Monmorentiacus, Gotthofredus  Villharduinus, Franci, cum  duobus Venetis Patriciis Danduli Ducis  nomine, qui si de re compertum  haberent, continuo cum Isaacio de  conditionibus et pactis explendis  agerent, quas Alexius filius authore  Philippo Suevo Theurorum Rege  genero, Baronibus Ducique Veneto iure  iurasset, ut easdem ratas  haberet, coram pertractarent, alias Barones,  se filii potestatem ipsi  non facturos. Legati aditu ad Imperatorem, [87]  per praeconem petito, inter Macherophoros,  quod satellitium, Griffonum  vulgo Graecis nominatum, ex Anglis et Danis,  antiquo Graecorum  Caesarum more conscriptum, in stationibus erat, ab  Urbis porta, pedibus  ad vicinum Blachernium Palatium deducuntur. Ibi  Isaacium carcere  eductum Augustali ornatu et calyptra insignem, una  Uxorem Margaretam  Augustam, Alexii novercam in primis venustam,  Hungariae Regis sororem,  salutant. Aula omnis gentilium et propinquorum  Isaacii, proborum Civium  et principum Virorum, Sevastocratorum,  Protosevastorum,  Contostephanorum, Chartulariorum, purpuratorum  gratulantium et  illustrium Feminarum plenissima, quae auro textile et  serico  versicolore, pictas stolas indutae, multoque auro, margaritis,   gemmisque lucentibus exornatae, spectantium oculos perstringebant. Qui   modo Dominum armis insequebantur, eos ipsi momento temporis omnia   obsequentes vidisses. Multique ex iis qui Imperatoris Alexii partes   prius sequebantur, astuta dissimulatione accurrentium turbae   admiscentur, tanto concursu ut ea Civitatis in Augusteonum Palatium   frequentiae pompa, intermixto lachrymis gaudio, magni triumphi speciem   adaequaret. Legati se ab Alexio Filio, Dandulo Principe et a Baronibus   missos dicere et arcano cum paucis colloqui velle. In conclave   introducuntur, quo Imperator cum Margareta Augusta et epistolarum   scriniique Augustalis Magistro, quem Cancellarium dicunt, et quodam   internuncio (Dragomanum Graeci vocant) concesserunt. Itaque   Villharduinus cum Collegis ante illos stans, pauca in hunc ferme modum   locutus est. Quantum Alexio Filio tuo, Imperator Auguste, tibique adeo   Venetus Princeps ac Franci Barones opitulati sint, nobis tacentibus,   satis res ipsa loquitur. Ut iam nemini dubium sit, quin fidem datam,   dictis factisque abunde liberarint. Restat ut is pactis maneat, tuque   praesertim qui belli confecti commoda prior sensisti, optima fide et   iureiurando nobis ea confirmes. Idque Filium de te nostra voce   flagitare, Deos hominesque testamur. Duci Veneto Baronibusque omnino   deliberatum est, Alexium non ante huc dimittere, quam initae ad Iaderam   pactionis, rite confectis tabulis conceptas conditiones, te integra  fide  praestiturum, iuraveris. Quas (inquit Imperator) conditiones?  Proloquar  vero, inquit Villharduinus. Ecclesiam Graecam Romano  Pontifici Maximo,  atque Ecclesiae Latinae obedientem fore, cuius de  manu et iure iampridem  sese, per iniuriam, an indignationem dicam, an  potius utrunque  subduxit. Alexium Filium teque adeo Romanos Pontifices,  uti veros  CHRISTI [88] Vicarios et  sacrorum Principes  veneraturum. Secundo loco argenti pondo ducentena  millia, rei nummariae  inopia pressis Baronibus Alexium soluturum, ut  tantorum sumptuum  incommoda compensemus et militibus stipendia  seditiose flagitantibus  praesenti pecunia persolvamus. Deinde  advectitium commeatum in annum  continuum omnibus Crucigeris, vel infima  fortuna hominibus, cuiuscunque  modi suppeditaturum: peditumque decem  millia, ad augendas Baronum  copias, suis navibus Memphim adversus  Aegyptium Sulthanum, nobis auxilio  submissurum, qui annum continuum  imperante Monferratense Marchione  mereant. Ne vero aliquam Christiani  milites ex quotidianis fere  Sarracenorum incursionibus calamitatem  accipiant, Alexium quingentos  equites sub signis in Iudaea Syriaque ad  Hierosolymitani Regni  praesidium, tota vita habiturum eisque stipendium  numeraturum. Habes  Imperator conditiones de quibus Alexius Filius  Philippusque Suevus,  Theutonum Rex, tuus gener ac idem sponsor,  iusiurandum iampridem dedit,  easque publico diplomate et quidem signo  suo pemdente, idem Alexius  testatus est. In haec eadem ut consentias  tabulisque consignes, Dandulus  et Barones flagitant. Rem sane  perdifficilem (ait Imperator Isaacius)  Oratores postulatis, cui  diuturnis bellis aerario maximopere exhausto,  recens Imperio potiti,  solvendo non sumus. Quanquam si triplex Imperium  quale hoc  Constantinopolitanum, Filius vobis donaret, plura tamen vos  promeritos  liquido iudicaremus. Itaque quod immortalis collati beneficii  magnitudo  suadet, ut gravissima voluntate agamus, quae Alexius Filius  promisit,  ea omnia rata habemus, tenemus et ex formula aequissimi iuris   comprobamus. Eademque cum ingrati nomen abominemur et exhorreamus, dare,   facere, bona fide iuramus. Caeterum de meo in Barones et Dandulum  Ducem  animo, ita illos existimare velim; amorem meum, qui quidem erga  illos  eximius antea semper fuit, hac in me filioque meo in Imperium   restituendo et ornando mirifica voluntate, ita auctum multiplicatumque   esse, ut Baronibus Venetoque Duci, nemo mihi Imperioque Orientis, aut   coniunctior futurus sit, aut certe carior. Quarum rerum diplomate   conscripto, aureo quidem signo de veterum Graecorum Imperatorum more   pendente ablato, Legati in castra revertuntur. Igitur in Urbe, Deo,   omnibus templis apertis, protinus congratulatum, qui Gallo et Veneto,   victoriae quidem insignia, sed Isaacio Patri Filioque praesertim   victoriam tribuisset. Barones, Isaacii Augusti responso mirum in modum   gaudere, Alexiumque Filium, ad ipsum [89]   in equis, solenni pompa e castris cum ornatissimo Trierarchorum   Venetorum Gallorumque Praefectorum et Centurionum, equestri comitatu, ut   quibus viribus pollerent, Graecis ostenderent, in Urbem deducere, a  quo  omnino regie excepti sunt. Bonifacius Monferratensis Marchio   affinitatis memoria et honoris causa cum Equitibus Transpadanis pompam   anteibat. Adolescens pernobili incedens equo, inter Venetorum Primores   et Gallorum Equites, qui ornatui maximopere studentes, fulgentibus armis   conspicui, vetera victoriarum suarum insignia, galeati aureos torques   atque praegrandes cristas desumpserunt, medius incedebat. Ita Urbem   Adolescens Augustus, triumphanti similis invectus, magna frequentia   gratulationeque populi susceptus est, cum tota Urbs portis repente   egressa, intranti obviam occurrisset. Sed cum Pater et Filius sese mutuo   complexu tenuerunt, pene alienata prae gaudio mente, lachrymas  fundere,  ac tenere se dubitare, quod inter se tanto intervallo non  vidissent et e  summa calamitate nunc felicissimi conspicerentur. Verum  Alexius  Adolescens inprimis omnium oculos in se convertit, quem decorae  frontis  et iuventae honore conspicuum, e miserrimo beatissimum repente  factum  laetarentur: contraque Tyranni fratricidae, patrui spoliatam  fortem, cum  florenti Patris et Filii Fortuna conferebant. Luculenta  nimirum, magni  numinis Dei in utramque partem exempla. Homines in  puncto temporis, vel  ad gloriam evehentis vel deprimentis atque  conculcantis. In Castris,  Episcopi, minores Praesules, Coenobiarchae et  reliqui Sacerdotes, hymnos  praecinere victoriamque uni Deo acceptam  referre, quae humana ope pari  non potuisset. Ab eodem parem in  Palaestina et Syria Fortunam sacro  bello devotis militibus petere.  Postridie Imperator Isaacius cum Filio,  Comites et Barones rogat, ultra  sinum Peraea in Urbe sibi tabernacula  locari velint; quod periculum  videtur, ne si in urbe hospitentur, inter  ipsos et Graecos  tumultuaretur. Propterea a Graecis seorsum stationes  haberent, ne ex  promiscuo congressu, conciones et rixae subinde  orirentur, quae res  Urbem aut funditus everteret aut labefactaret. Illi,  se Imperatori ita  addictos esse respondent, ut omnino parere semel  ipsis imperatum sit.  Dimenso apud Galatas loco, tendunt: omni commeatu,  diligentia  Augustorum, abunde proviso; quinimo caeteris omnibus rebus,  quae ad  ornatum luxumque satis essent, nostri a Graecis decenter  excepti.  Equites peditesque Urbis inspiciendae, amplissimorum Circuum,   Hippodromorum, Regiarum domorum, Templorum [90]   pulchritudine, praeter caeteras nobilitatae desiderium coepit. Quibus   in templis, Reliquiae Divorum asservabantur, undique nusquam Urbium   Graeciae ornamento esset. Iam nihil Graeci, Francique et Veneti   (diffidere/dissidere), sed omnia communibus auspiciis in medium   deliberare. Hoc interim spatio, communiter decernitur, ut Alexius   Adolescens, die quo Divo Petro ex vinculis in libertatem restituto,   Christianis mos est Kalen. Augusti, ferias agere, resignante Isaacio   Patre, inauguretur, quae caerimonia nostris eo maiorem laetitiam   attulit, quo ipsis Augusti Kalen. Incidisset, quo felici die, ut   Augustus Caesar, olim nutantis Romani Imperii nomen, Actiaca victoria   confirmasset; ita Divus Petrus Christianis vinculorum solutione plusquam   divina, festum diem dedit. In cuius victoriae memoriam gnara   posteritas, continuato more eum diem deinceps poculis, ad mensam   genialiter confidens, celebrare consuesset. Sed quoniam ad hunc locum   est deventum, operae pretium erit, quod ad rem pertinet, in historiae   studiosorum gratiam, paucis enarrare ritum, quo olim Orientis   Imperatores Constantinopoli in Divae Sophiae solennibus caerimoniis   inaugurandi, gemmatam coronam induerent. Fanum est in Urbe Divinae   sapientiae verbo, Divae Sophiae appellant, omnium, quae Constantinopoli   sunt, ut augustissimum, ita et religione sanctissimum, ab Imperatore   Constantino, magni Constantini filio, ligneo primum opere concamerato   aedificatum. Mox a Theodosio magno, cum ob Arrianorum seditionem   conflagrasset, cameris cylindricis textum: novissime demum in eam, quam   hodie, videmus formam, a Iustiniano Imperatore pari religione, sed   magnificentia longe maiori, utpote lateritio concamerato opere   luculentius restitutum. Templi vastitas et magnitudo ea est, cum in   longitudinem ducentorum quadraginta pedum, latitudinem ducentorum et   tredecim, a suprema vero testudinum convexura ad imum solum, centum   quadraginta duorum pedum latitudinem protendatur, ut amplissimarum   testudinem fastigia crebraque pinnacula, ad octingenta et amplius   stadia, per Propontidem Byzantium navigantibus, inter eminentissima   Urbis aedificia occurrant. Universa moles coctis lateribus constat,   nulla lignea materia interposita, ne in posterum incendiis pateret.   Parietes ab imo ad summum marmoreis crustis conteguntur. Pavimentum   tessellato distinctum opere, tabulisque marmoreis non parvi pretii   pulcherrime substratum. Columnarum vero quae multiplici serie non   vestibulum modo, sed et a fronte et a [91]   lateribus omnia convallant. Porphyritici lapidis, Thapsici, Parii,   Spartani, tantus est numerus, ut in reliquo terrarum orbe vix parem   reperias. Aedis superior pars introrsus ipsaque testudinum convexura,   purissimo fulget auro, tessellis vitreis aureis, non moseaci operis   ratione hodie pervulgata, sed antiqua illa recondita amussi, dimensis   egregie, undique intexta. Eo in templo, recens Imperio potitos   inaugurare consueverunt: more per octingentos amplius annos iampridem a   priscis Imperatoribus ducto. Sed, ut apud Latinos nihil est   Sacrosanctum, nihil Augustum, nisi quod Pontifex Max. sanxit, quod in   Romanis Caesaribus evenire hodie perspicimus; eos quamvis sententia   Senatus, aut suffragiis electorum Augustorum acclamatos et designatos,   non tamen prius Augusti, aut Imperatoris titulum sumere, quam rite a   Romano Pont. Max. coronatos: tum enim primum reiectis Caesaris designati   titulis, appellationibus Augusti et Imperatoris utuntur, cum more per   quos oportet, ubi, ac quando oportet, Romani Imperii corona ipsorum   capiti imposita est. Sic in Urbe Constantinopoli Patriarchae soli ius   erat, diem diademati imponendo deligere, diademaque novo Imperatori   ponere, nisi pater vetus Imperator praesens adesset, qui una cum   Patriarcha coronam Imperatoriam (calyptram Graeci vocant) filio   imponeret. De sanciendo igitur solemni ex Graecorum monumentis, quorum   proximis annis mihi copiam fecit Aloysius Barbarus, Petri filius Venetus   patritius, graece et latine doctissimus, pauca, sed ea digna memoratu   exscribam, quo Latini homines ritus, morisque Graecorum rudes,   Imperialis inaugurationis notitiam aliquam habeant. Pridie igitur eius   diei, qui capiendo diademati praestitutus est, futurus Imperator   Augustus in magnum Palatium, Constantinopoli Augusteonem nominant,   celebritate Senatorem et nobilium Aulicorum, domesticorumque quanta   maxima potest, deducitur. Inde sequenti diluculo, hora diei secunda, in   Sophiae Templum, initiis Imperialibus consecratum, gemmata veste   designatus Imperator descendit. Graeci Proceres auratis trabeis, vel   purpura, vel lato clavo, incedentis latus stipant. Ibi, quam de rebus   divinis habet persuasionem, apud Patriarcham Constantinopolitanum, hoc   ritu, solenni sacramento profitetur. Si literarum peritus est, sumpto   calamo idipsum manu sua in tabulas refert, praefatus se in CHRISTO Deo   fidelem Imperatorem et Augustum Romanorum esse. Sin vero Caesari adhuc   Caesar pater supersit, (ut erat Alexio Isaacius) patris nomine   praeposito, sacramentum filius exorditur. Auspicatur autem Imperator [92] ab Symboli Apostolici recitatione, quod ad   calcem accurate describit. Imperito autem literarum, Patriarcha voce   praeit, quod sequatur. Apostolicas etiam et divinas omnes traditiones   sancit: nominatim vero septem Conciliorum Oecumenicorum et Provincialium   decreta, itemque privilegia, idest iura singularia et morem   sanctissimae Dei magnae Ecclesiae, necnon quae Sancti Patres recte et   ordine suae quisque Diaecesi praescripserunt. Praeterea, omni tempore,   ut Christiani Imperii propugnatorem Augustum decet, Ecclesiae   constantiam, fidem, pietatemque praestiturum: pro cuius authoritate,   maiestateque defendenda, ipsum quascunque, licet gravissimas,   contentiones subire et suscipere paratum curaturumque (ut filios amanter   decet) quae ad Ecclesiae amplitudinem pertineant, ut Christiana  Religio  ad firmiorem dignitatem instaurata, clariore nominis sui  authoritate  potiatur. Ea denique omnia cogitaturum, quae suam veterem  pietatem in  Dei Ecclesiam et Patriarchas Constantinopolitanos  benignitate atque  humanitate testentur. Ut quantum in se sit tanquam  Pontificiae  dignitatis assertor et vindex, non modo Christianam  Religionem  defendisse, sed etiam auxisse videatur. Adhaec operam  daturum, ut  vectigalia, reditus, incolumitas et fortunae omnes  Constantinopolitanae  Ecclesiae augeantur; nullumque ipso imperante  detrimentum capiant:  denique illud cogitaturum et animo habiturum, ut  Imperio administrando a  rectis iustitiae et veritatis finibus nunquam  recedat. Postremo se  Patriarcham ipsum atque Ecclesiasticas personas et  bona, qua filios in  parentes esse pietate par est, sua observantia  amantissime complecti,  omniaque illis, quae quidem ad Ecclesiasticum  honorem dignitatemque  Constantinopolitanae Sedis confirmandam  pertinebunt, quoad suae rationes  patientur, libentissime polliceri. In  formula et illa verba sunt,  easdem sibi omnino execrationes et anathema  fore, quae Sancti quondam  Patres devoverint et sacrarint. Toto denique  corde atque animo ipsi  Symbolo se fidem habere iurato promittit et  pollicetur. Eius rei ergo  sacrosanctam se Dei Ecclesiam Catholicam  atque Apostolicam Deumque ipsum  Opt. Max. peiurantium vindicem testari.  Mox die, mense, indictione,  anno, quo haec agerentur conscriptis,  seipsum qui in CHRISTO DEO,  fidelis est Imperator et Romanorum  Augustus, Patriarchae et divino  Patrum concilio penitus tradens,  subscripsit. His peractis ad Conclave  Thomaites appellatum, quod  Augusteonem Palatium spectat, revertitur: ubi  universus populus  Exercitusque adstans Imperatorem acclamare consuevit.  Hic antequam [93] Imperator ab Exercitu  perspectus  acclametur, missilia veteris congiarii loco (ea Graeci nodos  appellant)  qui sunt involucra, numismata tria aurea, argentea quoque  totidem  continentia, ad multarum myriadarum numerum ex Caesaris  voluntate de  superioris Augusteonis gradibus in vulgus iactant. Quibus  rebus  confectis, scuto aureo impositus novus Augustus sublime  attollitur,  ibique stans Exercitui et populo acclamantibus exhibetur et  quidem ita,  ut totus ab omnibus de plano spectari possit. In fronte  scutum, specie  sustentatium, subeunt, vetus Imperator, novi pater, si  superest, aut  quisquis resignarit et Patriarcha. Alias scuti partes  aulicorum  Magistratuum honoratissimi quique sustinent, Despotae,  Sevastocratores,  Prothosevasti, quorum penuria, primarii civitatis  Senatores id munus  obeunt, sin huic neque Pater adest Imperii resignator  qui dignitate  Princeps est, Patriarchae socius adiungitur. Postaquam  vero populus,  una et Exercitus sese eum pro Imperatore habere non semel  laetis  vocibus conclamarunt, e scuto humi statuitur, atque hominum   celebritate, quam maxima potest, ex apparitoribus maximo clamore atque   plausu, in Divae Sophiae templum deducitur, ubi mitratus Patriarcha, una   et linteati sacerdotes obviam occurrunt, atque Imperatorem ad rem   divinam in tabernaculum, quod e ligno pro tempore excitatum est,   aureoque panno atque holoserico undique tectum, ascendentem comitantur.   Ibi amiculum Sacerdotes in formam propemodum sacci iniiciunt. Deinde   diadema ab Episcopis dedicatum eius capiti imponunt. Quandoquidem eo   loco nihil quod antea consueverat gestare, sed vel corolla, vel aliis   rebus, ut libuerit, caput pro tempore velare, liceat. Absoluta interim   re divina et caelesti pane ab Patriarcha communicato, ante ter   sanctissimum hymnum, Patriarcha ex adytis tabernaculum ascendit et cum   eo principum Ecclesiae honestissimus quisque in infulis et stolis.   Silentio vero magno, per vocatores Patriarcha interim Augustum vocat. Ut   ad pulpitum accessit et conscendit, Patriarcha ad Imperatorem capite   aperto auscultantem, alias clara voce, alias submissus, solenne eius   precationis carmen effatur, quo Deum propitium, Augustis inungendis   invocare solent. Imperator, velamento capiti detracto, quod paulo ante   impositum fuisse diximus, reliqua multitudo, quae circunstat, nudatis   capitibus stare. Exin Imperatoris in caput, in crucis modum, sacrum   unguentum instillat, ter effando, quam clarissima voce, Sanctus. Chorus   qui circumstat Symphoniacus, ter acceptam vocem obloqui, ac reliqua   templi multitudo idem reddere. Continuo Calyptra [94]   rudi multorum saeculorum vetustate venerabilis, quam magnum   Constantinum quidam gestasse ferunt, paucis gemmis, atque unionibus   exornata, non de sacra mensa quod quidam putant, sed de loco infra   sacrum tribunal excepta, a Sacerdotibus, ad pulpitum defertur et novi   Imperatoris capiti, per patrem Imperatorem una et Patriarcham imponitur.   Dum autem coronam imponunt ter exclamat Patriarcha, dignus. Qui  proxime  adstant in pulpito Sacerdotes et Chorus Symphoniacus obloqui et   acceptam vocem dignissimum geminare. Idem universus populus per aedem   facere. Deinceps Patriarcha iterum precationes recitat et Augustum   inunctum Deo Caelestibusque suppliciter commendat. Quibus peractis,   acclamante populo, Imperator alia quam ascenderat, pulpitum descendit,   dextra quidem Crucem, sinistra vero oblongum Evangeliorum volumen, manu   gestans et in pompae morem, templo exit. Imperator Augustali trabea,   margaritis atque unionibus longe conspicuus praeit, armatis legionibus   hinc inde stipatus; diaconi vero et sacerdotes aurea atque argentea   sacrorum vasa deferentes subsequuntur. Templum de more circumeuntes,   Solea porta superata, Patriarcham in Sanctis foribus stantem reperiunt.   Capita autem ambo inclinantes, Patriarcha intus, Imperator autem extra,   specie gratulantium stantes, seque invicem salutantes, diversis   discedunt. Patriarcha templum, Imperator vero maximo turbarum   tympanorumque concentu perstrepente, Graecis proceribus, Sevastocratore,   Prothosevasto, Despota, caeterisque aulicis Magistratibus totoque   Exercitu comitante, magnum Palatium ascendit. Et in eo conclave sistit   in quo recens Imperio petitos et diademate redimitos ab universo populo   celebrari mos est. Ibi Epulum coronationis supra luxum elegans atque   opiparum, cunctis Magistatibus Imperialibus et Senatoribus exhibetur:   magno auri atque argenti pondere quamplurimis abacis exposito, dum   insigni apparatu et singulari comitate, qua tamen Regia Maiestas nulla   ex parte corrumpitur, Imperator publice cum Proceribus epulatur: quando   interim nihilo segnius domesticis Imperatoris ministri, per reliqua   Augusteonis conclavia inferiorisque Palatii partes et proximas plateas,   Universum Exercitum atque urbanam plebem collectam, cibariorum omni   genere instructis mensis, insano sumptu laute et luculenter excipiant.   Alexius Adolescens ita coronatus, pecuniam primis suscepti Imperii   diebus, per Quaestorem Imperialium pecuniarum (custodem Graeci   appellant) coepit dependere, quae singulis Comitibus Baronibusque pro   rata nauli Venetiis [95] olim Dandulo   Principi repraesentati solveretur. Idem nullum fere diem invisendi   Exercitus, Danduli Principis Baronumque salutandorum intermittere, ac   prae se ferre et praedicare, tam divina illorum erga se merita constare,   ut cum omnia egerit, fecerit, quae velit, tamen ne minimam quidem  eorum  partem assequi confidat. Quadam die pene privato habitu domum  Balduini  Comitis Flandriae et Hannoniae familiariter venit, eodem  Dandulus  caeterique Barones amice vocantur. Apud quos Imperator placide  et  benigne simul haec fere verba fecit. Se Dei numine et Baronum  Ducisque  Veneti labore vigiliis, legitimo Patri et legitimo Imperio  restitutum.  Quo beneficio nullum maius ante cuiquam ope humana ab omni  saeculorum  memoria partum fuisset. Verum suborta invidia crescentis  fortunae semper  comite, paucos Regno fideles esse. Ei vero Regi omnes  infideles, quem  pristina fortuna de gradu facile deiici posse, docuit.  Graecos praeterea  tum iniquo animo ferre se Galli Venetique quos  pessime oderant  beneficio Imperium habere, tum illud omnium  indignissime, Graecam  Ecclesiam novae Romae, a Veteri Roma iamdudum  omni Imperii honore  nudata, iura petere. Ea de causa sibi ad Clericorum  populariumque  voluntatem Imperium, quoad eius vires constabilitae  sint, moderandum  esse. His ut finem statueret et cum Latinis recte  sentientibus  conveniret Graecamque Ecclesiam Latinae dicto audientem,  ut redderet  sedulo operam dedisse. Sed haec ab suo Constantinopolitana  Patriarcha  Graecisque Sacerdotibus multa et maxima liberali indulgentia   dissimulationeque earum rerum, quae tot errorum causam respiceret,   accurate impetranda. Multa denique lenitate alliciendos Graecos. Sic   enim ab tot quibus impliciti essent erroribus, Graecos averti posse.   Sic, quod maxime expeteret, dissolui eorum perversam de rebus divinis   persuasionem. Sed haec nimirum absque aliquo temporis intervallo a se   fieri non posse dictitabat. Proinde si manerent multa atque ea ampliora   augustioraque quam promisisset restituae libertatis et Imperii munera   communis concordiae causa concessurum. In his difficultatibus Regni   atque asperitatibus si discederent iuvenem se relinqui et deseri simul   ac portu solverint. Illos solos esse qui tantis incommodis sua   praesentia medicinam facere possint. Se quoque scire iam diem   appropinquare quo transmittere in Syriam et Palaestinam inter se   constituerint. Societatem belli, quae cum Venetis sit, die, quo Divo   Michaeli caelestes honores habemus, ex pacti scriptione, ad III. Kal.   Octobris, [96] solutum iri. Se intra tam   breve tempus satisfacere non posse. Idcirco orare Barones, ut ad Kalen.   usque Martias secum hyemare velint. Hanc gratiam de Venetis non   desperare, ut stipendio totius hyemis in classem numerato, eam in id   tempus non prorogent, ut ex die Divo Michaeli sacro, in annum, Classem   communibus auspiciis regant. Gallis vero se omnia in diem Paschatis ad   VII. Kalend. Maii, affatim suppeditaturum, iam tum mari ad navigandum   tempestivo. Quae nisi pro ipsorum humanitate exoret a Graecis externorum   odio flagrantibus, non solum Imperio, sed suo etiam capiti, non   mediocre periculum imminere. Caeterum intra id temporis se ipsorum ope   Regnum communire posse ac stabilire. Proinde fidem (quae sibi omnibus   rebus charior esset) ex singulis provinciis vectigalibus exactis facile   liberaturum. Quis enim dubitet quin civitates, quae a Graecis  rebellibus  occupantur, sub Veneti Francique nominis umbra, quieturae  sint atque  imperata facturae? Adhaec naves paraturum in quibus secum in  Syriam  traiiciat, ait ipsos milites auxiliares in Syriam remittat,  utendasve  Gallorum ductui permitteret, sicuti sua fides postulat. His  Barones pro  tempore respondent deliberandum esse, quod ea res non sui  praeiudicii  esset sed Exercitus, quanquam acutiores praesentirent,  Alexii preces,  ostentui esse. Inde ille in Urbem revertitur. Postridie  Concilium  advocant. Refertur de Alexii postulatis. Barones Comitesque  ad unum  omnes, maior pars Equitum, Tribuni, Centuriones, Alexio  praesertim aequa  petenti, indulgendum censent. Sed factio quae  Exercitum sub vexillis  stare dolebat et Corcyrae ingentes motus  excitaverat, discordias  etiamnum obstinatius quaere: Iusiurandum  Corcyrense testari, naves  publica fide promissas poscere, sibi denique  nihil quicquam certius,  quam Syriam petere et Palaestinam. Quorundam ad  militum pedes  procumbentium, eiulatus et voces audiebantur, ne per  Deum saevissima  hyeme in Syriam sese importuosis litoribus perditum  irent; Franciae  luctum, Syriae et Sarracenis gaudium allaturi. Ut  aestivos dies bello  omnium gentium more dari ita hybernos quieti.  Quandoquidem vasto et  saevo mari, nequaquam ante Kalen. Aprilis, nisi  insano ausu, classis  committi posse videretur. Praeterea Venetos in  animum induxisse, Alexium  Caesarem nulla in re, deserere. Verum si ad  insequentem Martium mensem  morarentur, ipsos non modo Alexium suis  rebus firmatis, in Imperio  relicturos, sed argentum ab eo commeatusque  nauticos (quod esset apprime  utile) abunde secum ablaturos et, quod  commodum esset, Damatiam tum  demum [97]  traiecturos, copiisque in  Sarracenos et Memphitidis Sulthanum ductis,  totaque Aegypto et Babylonis  agro praeda acta, dites futuros. Siquidem  votivi milites ab III.  Kalend. Octobris, qui communis belli terminus  est, ad Paschales dies  insequentis anni, qui foret quartus supra  ducentesimum atque millesimum,  necessario secum futuri essent, hyemis  asperitate retardati. Hanc unam  esse Palaestinae acquirendae viam, quam  Exercitus concordia faceret. Ita  discordia Divina ope sedata, in  Alexii Caesaris petitionem, qui multa  donando, largiendoque Baronum, ac  militum animos propense redemerat  atque devinxerat, decretum sit. Ea  de causa Dandulus Venetiarum Princeps  una et Veneti, solennibus tabulis  confectis, bene auspicato, commune  bellum, ab III. Kalen. Octobris,  qui dies Divo Michaeli consecratus est,  in reliquum annum facere iurato  promittunt. Idem Barones Devotorum  Duces interposito iuramento  polliceri. Tam felicem partium consensum,  Matthaeus Monmorentiacus, vir  fortis atque idem antiquissimae stirpis  nobilitate, ac animi  magnitudine dux praeclarus, illud modo Gallorum  Equitum columen, morte  sua, debita laetitia privavit. Luctus enim  publicus unius hominis vita  universam salutem contineri, fortasse aequo  ambitiosius indicabat. Ergo  funere quamamplissimo cuncta nobilitate  exequias decorante elatus  Constantinopoli in Hospitaliorum Equitum Divi  Ioannis Hierosolymarii  situs est. Nec ita multo post, Alexius Imperator,  Graecorum, Baronumque  sententia cum parte copiarum Urbe egressus,  Imperii Civitates peragrat  in fidem recepturus. Ei se Comites praebent  Bonifacius Monferratensis,  Hugo Comes Sancti Pauli, Henricus Balduini  Flandriae et Hannoniae  Comitis frater, Iacobus Avennes, Guilielmus  Chiamlites, Hugo  Coloniensis, Barones denique complures honoris causa  sequuntur, quorum  nomina, ideo Villharduinus non recenset, quod nihil ad  historiae  cognitionem conferrent. Castrorum praesidium Balduinus  Flandriae et  Hannoniae Comes, Ludovicus Blesensis, magnusque Devotorum  numerus  relinquitur. Imperatori quocunque Thraciae, Macedoniae, Ponti,   Bithyniae denique adeunti Civitates supplices obviam procedere. Unus   Ioannissa Rex Mysorum (is inferiorem Mysiam tenabat, quae Valachiae et   Bulgariae provincias complectitur) superbo contumacique ingenio, cuius   opes atque audaciam finitimi magnopere timebant, non deditionem, non   officium ullum facere. Sed quoniam dehinc saepius de Valachis et   Bulgaris dicendum erit, qui Mysiae inferioris populi sunt et funestas   clades Francis intulerunt [98] prout suo   loco dicetur,non alienum ab instituto operis futurum reor, antequam de   Ioannissae Regis adversus Graecos Imperatores odio dicamus, si pauca de   Mysiae nomine et regionibus situ, uti multis hoc tempore fortasse   ignota, quam fieri poterit breviter, referamus. Ut cum quibus atrox ac   calamitosum gestum sit bellum, quique nostrorum vires in Thracia   vehementer attriverint, posteris prodatur. Valachia et Bulgaria   finitimae regiones ad Istrum sunt. Uno olim inferioris Mysiae nomine   contentae. Nam Mysia omnis veteribus in duas partes duasque provincias   distinguitur. Altera quam Serviam dicunt Antiquis Mysia Superior fuit in   qua est Dardania, hodie a Bosna Illyridis fluvio in Savum influente,   Bossinam vocant. Quae Avorum nostrorum memoria Regibus paruit. Nec   amissit nomen hodieque Bosnae Regnum vocatur, cuius oppida permulta; sed   celeberrimum, quod Hungari Sinderoviam dicunt, Regum Bosnae non ita   pridem sedes. Ad Meridiem Macedoniae proxima et Scardois montibus, ab   Occasu Dalmatia, ab Ortu autem Thracia, in Boream autem et   Septentriones, Dacia qua non procul a Tauruno quod Belgradum vocant, ad   Danubii et Saui confluentes pertinet, terminatur. Altera vero huic   proxima, Valachia, a Flacco Praeside Romano, qui illustri virtutis   argumento nomen suum provinciae reliquit, Flaccia appellari coepta est   et corrupta paulatim voce in Valachiam abiisse perspicimus. Haec   antiquis Mysia inferior fuit atque eadem Ioannissae Regnum ad veteres   Triballos, Scythas et Getas pertinet. Siquidem descendentibus Bolgae   amnis accolis et Mysiam ex Asia migratione facta ingredientibus, haec   Mysiae pars ab amne Bolga ingenti fluvio Asiaticae Sarmaticae, quem Rha   veteres, Tartari autem recentiores Hedilum nuncuparunt, mutato sensim   Bolgae vocabulo, Bulgaria dicitur. Is Fluvius apud Scythas ortum habet,   loco trans Istrum versus Septentriones, Volga dicto, e magnis vastisque   paludibus, qui candidi lacus appellantur et gentibus antequam Istrum   traiicerent atque inferioris Mysiae partem Thraciae proximam   penetrarent, Bulgarum nomen dedit. Cum a prima origine Bulgari pariter   ac Valachi inferiorem Mysiam incolentes (tanta est in rebus mortalibus   vicissitudo) Scythae omnes fuerint. Huic inferiori Mysiae in quam   Bulgari ex Sarmatia habitatum concesserunt et Flacciam et Bulgariam   appellarunt. Fines sunt a Meridie Thracia atque Haemus mons, ab Ortu qua   maxime patet Euxinium, ubi Danubius sex ostiis in Pontum Euxinum   effunditur, ab Occasu Dacia, a Septentrione Europaea Sarmatia. [99] Transalpina ad Moldaviam Regio trans Haemum   haec a nostris hodie dicta est, et Bogdania quasi Bulgaria nunc a  Turcis  sive Carabogdana minor vocatur. Regio agrorum et pastionum  amplitudine  abundans, et quae armamenta et militares equos perpetuo  proventu, una  omnium felicissime alit. Mysi igitur inferiores, qui ex  vetustis quondam  Tryballis constant, Illyrii, Poloni, Sarmatae, eadem  fere inter se  lingua utuntur, ex quo facile coniici potest, unum atque  idem fere  hominum esse genus. Christianis sacris, Graecorum ritus  vanissime  sequentes Bulgaros, cum Crumo eorum Principe initiatos  ferunt, Michaele  Theophili filio et Theodora matre Constantinopoli  Imperantibus. Quae  certe foedere cum iis inito, ut pacem servarent et  Christianam  Religionem colerent, Thraciae regionis particulam, qua  asperrima est, in  Boream et Occasum, ad incolendum concesisse fertur.  Nam cum Haemi  angustiis Bulgari premerentur, perpetuam pacem Graecis  Imperatoribus et  belli societatem, adversus Barbaros pactus. Annuit  Imperatrix Theodora  et quicquid inter regionem, quae ferrea dicebatur,  ac prius Romanos et  Bulgaricos fines distinguebat, ac Deueltum ad  Euxinum interiacet (ea  Thracia regio est ad Septentriones cui nulla  frugum fertilitas est ac ne  caelum quidem admodum clemens) perpetuum  deinceps Graecis Imperatoribus  belli feminarium concessit. Eam regionem  Bulgari cum accepissent,  vernaculo sermone Zagoram appellarunt.  Ternobo Haemi Urbe, Ternouizzam  dicunt, totius Zagorae et inferioris  Mysiae Regia constituta; ac cum  Imperatoribus Graecis societate atque  amicitia firmata foedus  percusserunt. Nunc continuato nomine Zagoriae  praefecturam Turcae  vocant. Ita Valachiae et Bulgariae in inferiori  Mysia Reges,  Constantinopolitanis Imperatoribus finitimi, per multos  annos, de  finibus continenter bellum gesserunt, cum saepius levi de  causa variae  controversiae subinde orirentur, quae utrosque magnis  cladibus in bellum  armarent. Donec Basilius Porphyrogenitus, qui postea  Bulgaroctonus  appellatus est, Samuele Bulgarorum Principe, non  Thraciam tantum et  Macedoniam, sed Graeciam ipsam et Peloponnesum  vastante, ad Sperachium  amnem, hodie Agriomelam appellatum, ingenti  clade superato, pluribus  castellis incensis et dirutis, Bulgarorum in  Valachia opes evertit et  vehementer afflixit. Apud eos regnaverant  Petrus et Azan fratres, ex  privatis civibus Imperium adepti, corollam  auream et rubros calceos  aemulatione Graecorum Augustorum [100]  induti, belli artibus clari et  haereditario iure, Graecorum Imperatorum  hostes erant. Siquidem cum  Thraciae Urbibus animum adiecissent maxima  quotidie Graecis  Imperatoribus detrimenta, auxiliaribus Scytharum  copiis, eruptione in  Thraciam facta, inferre non cessabant. Quando  Mysorum et Bulgarorum  dominatum, uti olim fuisse ferebatur, prolatis  finibus in unum  coniungere statuissent. Ab Petro, qui Azani successerat  et ad  Pristhlabam Haemi Urbem regnaverat, Ioannissa, quem diximus,  fratrum  postremus, Regnum accepit; vir ingenio militari, sed maxime  turbulento,  crudelitateque simul atque perfidia infami. Is Isaacio  Angelo  Constantinopolitano Imperatori Alexii patri, fraterno  haereditario  Azanis iure, hostis erat, tum quod montium angustiis et  Castellis  fretus, quae plurima in Haemo habebat, praeruptis saxis  inaedificata,  Graecos Imperatores contemneret; tum vero quod per causam  abacti  pecoris ab Isaacio, dum Hungarae uxoris nuptias secundo celebrat,   aperte secum frequentibus proeliis bellum exerceret. Ioannissa igitur   Mysus genere, manu promptus, collectitio Scytha milite, Isaacio patri,   patruoque Alexio Fratricidae, iam viginti annos bellum constanter   intulerat. Thraciaeque Regni magnam partem ademerat, quando maximis   rebus gestis, Petro fratre mortuo, Rex a suis appellatus. Idem secunda   fortuna ditissimus, adhaec superbus et insolens, occiduas Imperii   regiones, quae ex Propontide et Hellesponto ad Haemum vergunt, fere   omnes in suam ditionem redegisset, ex quo, magno Graecorum Caesarum   detrimento, sibi opes et regnum opulentissimum paraverat. Sed dum   Imperator Alexius Imperii Urbes peragraret, Graeci et Devoti nominis   Latinorum factio quaedam, qui in Urbe otii incertum, an negotii causa   agebant, seditionem inter se concitant atque quorundam nefariorum   consilio, coniectis facibus, incendia in Urbe iam secundo faciunt. Id   incendium sub mediam fere noctem, cum exortum esset, atque nocturni   tumultus faciem ostenderet, adeo vastum, atrox et immensum fuit, ut cum   omnibus tentatis remediis restingui non posset, mulierum ululatu,   virorum puerorumque ambustorum clamoribus horrisonum atque terribile   videretur. Matronae enim nubilesque puellae et sacratae virgines   trepidae e claustris, flammarum strepitu et cadentium tectorum fragore,   se in publicum proripiebant atque pudore oblitae ab obvio quoque ut se   trans sinum veheret, luctuosis vocibus exorabant. Ita enim late   serpebant incendia, ut non aqua, non alia re, nisi ruina restingui   possent, sed late ad Urbis vastitatem grassarentur. Barones, qui se [101] Peraea Iudaico oppido, quam Peram diximus,   ex altera Cerativi sinus parte continebant neque per tenebras noctis  ad  ferendam opem advolare poterant, ripa Urbem flagrantem conspicantes;   unum dolebant, se pulcherrimam urbem eandemque opulentissimam ab   incendio et flamma ex tanto intervallo liberare non posse. Incendium   opinione maius, quo celeberrimum Urbis templorum, quo aedificiorum omnis   generis, quo integrorum Vicorum, domus omnes, ipsique medius fidius   parietes, atque ab ipso portu ab Aquilone in Meridiem inde, per   interiorem Urbis partem adusque Divae Sophiae et amplius duorum millium   spatio, ad inferiorem Propontidem regiones consumptae. Nec cuiusquam  ope  tantus ignis, non dico extingui, sed ne reprimi quidem potuit, quin   integros octo dies continentia aedificia, populantibus incendiis   latissime grassaretur, ut sola materiae defectio, eius restinctio   fuerit. Multis hominum millibus consumptis, e media flamma erepti cum   parvulis liberis, atque coniugibus, partim semiustulati ad quindecim   millia, nostrorum Devotorum ope, in adversam Peraeam scaphis enatantes,   constituuntur. Huic tam luctuosae Urbis conflagrationi, omnes Latini   divitesque inquilini, qui Urbem Constantinopolitanam inhabitabant,   undecunque gentium collecti, incendio commigrare alio coguntur, omnibus   suis sarcinis, cum uxoribus et liberis, in naves impositis, portu   Ceratino superato, Peregrinos petierunt, quorum ope et manu incolumes   traiiciunt. Haec calamitas Francos et Graecos multum inter se alienavit.   Nec satis eius authorem apud quenquam incusare poterant, quod hoc tam   grave detrimentum omnes contingeret. Ad summum hoc incommodum, mors   Abbatis, Divae Mariae Lucedii cummulus accessit, unde Barones magnum   dolorem animo conceperunt; sed omnium maximum Bonifacius Marchio, quem   Abbas amicitiae causa ex Transpadanis (ibi enim Lucedii cum eximio   templo Coenobium situm diximus) peregre secutus erat, ut non immerito   eius sapientia frui Marchio gauderet. Is enim suavitate morum et   sanctimonia atque optimarum artium studiis, in tantam prudentiae   opinionem et gratiae venerat, ut non tantum apud Cisterciense   sodalitium, in quo authoritate plane princeps plurimum eminebat, sed   apud omnes Barones in castris, nusquam fere quisquam infimus, medius,   summus repertus fuerit, qui hominis authoritatem refugerit. Ex quo   omnium uno ore discordiam sedator nominabatur. Perluctuosum omnibus   innocentis viri funus, qui vivens cum humeris Rempub. Cruciatorum   portaret, eius morte Exercitus Universus [102]   extrema omnia metuebat. Alexius Adolescens Imperator, rebus ex animi   sententia compositis et Imperii urbibus atque oppidis in deditionem   acceptis, secunda peregrinatione usus, cum Bonifacio et Baronibus, die   qui Divi Martini nomini festus est et idem more genialiter vulgo agitur,   Constantinopolim redit, totaque Urbe obviam effusa, maximo Devotorum  ac  suorum Civium, omnius sexus, favore et plausibus excipitur.  Imperator  quidem in Blachernium Palatium se recepit, quod hodie  Constantini  dicitur. Bonifacius vero, reliqui Barones, in hyberna ultra  Ceratinum  sinum, Peram ad suos conveniunt.
 Liber  tertius     MPERATOR, re foris ex animi sui   sententia feliciter confecta, Imperii opes satis constabilitas ratus,   quorundam aulicorum felicitati omnia assentantium sermone facile   immutatur. Itaque solum quo in gradu positus esset, identidem   praedicans, sed per quos in eum provectus esset pene oblitus, semper   aliquid in dies de honorandi Exercitus consuetudine, atque officio   remittebat. Barones vero, Dandulusque Venetiarum Princeps, cum eius   adeundi indignitatem diu pertulissent, de pecunia per Legatos admonent.   Ille procrastinationibus, minutioribusque in dies pensionibus, graeca   fide ludere et proinde Francis et Venetis difficiles aditus praebere.   Rursum, iidem honestissimos Equites mittunt, qui ipsum de fide   appellarent, hos quoque minutis pensionibus ducere, frigidaque et plena   pudendae dilationis responsa reddere. Sed, ad extremum, nostris nomen   urgentibus, impudenter inficiari. Qua ex re, magna molestia Bonifacius   Marchio afficiebatur; qui, ut in eum supra caeteros [104] fraternae affinitatis memoria gratissimus   extitisset, ita adhuc amicissimus esse cupiebat; nec eum ab Danduli,   Baronumque benevolentia, in quam illum insinuasset, leviter discedere.   Ita Bonifacius frequens in aulam ad Alexium ventitare; Franci, Venetique   in illum merita commemorare, quanta homini ab homine nunquam ex omni   saeculorum memoria contigisset. Idcirco Imperatori suadere, honori suo,   ut consuleret et ingrati suspitionem potius omnibus Imperii opibus   declinaret: dixerit enim maledicta cuncta, qui eum ingratum dixerit. Ut   iam nimio praestet dispendiosum, quam ingratum dici. Illum laudabunt   boni, hunc etiam ipsum culpabunt mali. Sed vir sapiens et idem amicus   nihil iuvenis animo Graeco astu occupato persuadet. Barones postquam se   fraudatos liquido vident, nec ius suum per disceptationem obtinere   posse, graviter commoti, consilio cum Dandulo principe inito, per vim   repetere constituunt. Extemplo sex Legatos foeciales, Cononem Bethunium,   admirabilis eloquentiae laude clarissimum, Gotthofredum Villharduinum,   Campaniae Mareschallum, Milonem Brabantium Privinum, Gallos;  totidemque  Venetos lectissimos Patritios, quos Princeps in consilium  adhibebat,  Danduli nomine in Urbem mittunt; qui inficiatorem  obtestarentur,  bellumque (sicuti aequitas, iusque gentium, postulat)  indicerent:  quanquam suos vix satis omni iure tutos, inter graecos  homines astutos  et infides rebantur. Itaque loricati gladios sumunt,  admotis repente  equis, terrestri itinere, inter spem et metum Ceratino  sinu circundato,  Urbem ingrediuntur. Et scalas conscensi (Palatium enim  Blachernium, quod  Constantini vocant, ad urbis portam pertinet)  Bethunius cuius  sapientiae et facundiae a caeteris concessum, in Regiam  Blachernae cum  collegis introductus, apud Alexium Augustum imperiali  in sella sedentem,  iuxta Isaacium Patrem, eiusque uxorem, Alexii  novercam, quam Hungariae  regis sororem, paulo ante memoravimus, ab  Isaacio secundo ductam, magno  procerum consessu, advocatae concionis  instar in Corona stans, sic, ut  circumfusa totius aulae turba  audiretur, orationem huiuscemodi habuit.  Baronum hodie Dandulique Ducis  Veneti iussu, huc tibi clarigatum et res  nostras repetitum venimus,  Imperator Alexi: immortalem Deum, hominesque  te ipso audiente  testantes, nisi pactiones iuratas serves,te indignum  facinus  consciscere. Neque enim eius animi sunt, ut tibi vel minimum  beneficium  commemorent, nedum insigne obiicere, aut exprobrare velint.  Pactiones  memoria omnium gentium tenentur: Illae publicis litteris auro  signatis,  consignatae [105] sunt, Deo  primum, mox  etiam fratre tuo Philippo Suevo Germano testibus. Et  quanquam  saepenumero de fide interpellatus, necdum tamen, neque pudore,  neque  iure liberasti. Atqui non petunt Barones et Dandulus, ut fidem,  nisi  illorum aerumnis, atque periculis servatus praestes: scis enim quo   periculo adversus Alexium patruum, pro tua patrisque salute atque   potentia conflixerint. Ad iniquas porro conditiones dolo inductum te,   qui quaeri potes? Qui in omnium rerum egestate, quas ne privatis quidem   fortuna negat, exul, supplex, inops, pulsus regno, et ex calamitate ad   Barones profugus, iis Iaderam Legatos, cum Philippi Suevi Fratris   litteris, supplicatum misisti, ut te per immortalem Deum, perque   Imperialem genium misererentur: hanc tandem non sponte traiicientibus,   sed rogatis et tuis precibus impulsis, abrupta turpiter iurisiurandi   fide, summa animi inconstantia, ac levitate gratiam refers? Quos sine   ulla spe praemiorum et emolumentorum, sedes in Gallia reliquisse et quod   unicum votum fecerant, Palaestinam et Syriam deseruisse, cuius tandem   aut impudentiae aut dementiae est putare? Quae igitur iniuria est, iure   pacta, iure belli vendicare? Si foedus et amicitiam praeoptas, iniquum   est de pecunia caeterisque conditionibus recusare; quas Pater, tuque   adeo his quas in medium prolatis tabulis vides, fide ac sacramento   sanxistis. Ac, si tibi Baronum Dandulique ope in Imperium restituto   semel persuasum est, turpiter abiurare, violare iusiurandum, fidem   prodere, ac pactorum conventorum oblivisci aequum et regium putas, iam   te nec Imperatorem, nec amicum habemus. Et quoniam sic a maioribus   didicimus, magis virtute quam dolo contendere, neque insidiis niti,   neminemque bello, nisi ante indicto atque aperto lacessere; ideo tibi   Baronum Ducisque Veneti nomine (tametsi inviti hoc faciunt) quam   clarissima possum voce, ipsum bellum denuntio. Aequitatem nostrarum   postulationum, si te, Patremque audieris, si in consilium adhibueris,   utrique probatam iri spero: opto quidem certe, quo nostrorum amicitiae,   quos tua salute, quam recte illorum fidei commiseras, expertus es,   fructus speratos aliquando capias. Graeci Proceres Oratoris fiduciam   admirati (nam Conon cuncta gravi concitatoque sermone, ore flagranti   protulerat, eo exitu, ut Baronum et Danduli intimos sensus ardentissima   facundia denudaret) inter se insusurrare Cononem Maiestatis Imperii,   Deique cuius auguriis constituta augustior esse debeat, contemptorem   esse: quod in ipsius caput fortasse male vertat. Itaque Alexius graviter   commotus, caeterique Proceres, qui illi assidebant, quandoquidem nemo   ab omni saeculorum [106] memoria Orientis   Imperatori intra domesticos parietes, bellum contumeliosis verbis   denunciasse diceretur, cum insensi, severique oris habitum omnes   ostenderent, turbido vultu nostros Oratores, quos paulo ante mirifice   coluerant, ne verbo quidem, honoratos dimittunt. Illi, per hunc modum   indicto bello, prolatoque Baronum decreto, reiectis Alexii   excusationibus, conscensis equis reditum ad suos in castra sedulo   admaturant; nec ante animum, non dubio perfusi mortis periculo, metu   solvunt (quo enim susurri, qui ipsorum in pectus altius descenderant,   reciderent, valde laborabant) quam se de Graecorum manibus Blachernio   Palatio, atque ipsa Constantinopoli elapsos, circumspiciunt. Adeo   praesens periculum sibi evasisse videbantur. Nihil enim propius fieri   videbant, quam ut vel occiderentur, vel in vincula protinus   coniicerentur. Ita periuro bellum committitur, pluribusque locis subinde   utrorumque concursu facto, Graeci semper magnis incommodis acceptis,  in  fugam coniici. Elapso Autumno, quo minutis proeliis continenter   certatum fuerat, iamiam hyems penetraverat, quo tempore miles quieturus   videtur, nisi lacessitus. Itaque Graeci cum virtute parum valerent,   ideoque fere semper acie abstinerent, per brumales Solstitii longissimas   noctes, Venetam Classem artificio quodam oppugnant: in spem enim   venerant, nostris inopinantibus magno nostrorum detrimento, noctu   incendi posse. Navigia igitur maxima, decemseptem numero, arida omnis   generis materia, accensis carbonibus, incendiario oleo, stupa, pice,   sulphure, et bitumine, vinariorumque doliorum maximo numero implent:   deinde ex sententia ventum ad nos perflantem nacti, secundo Bosphoro   profluente, qui in Ceratinum sinum influit, in ea, de media nocte,   liquido igne, quem Graecum ex gentis inventione dicunt, iniecto, qui vel   inter fluctus ardere consuevit, vela, unde flatus erat, dederunt. Quo   tanta inde late refulgens flamma repente emicuit, ut quum Bosphorus qui   Cornu sinu influit, nitido undarum aequore lucis splendorem exciperet,   repercussuque diffusum ad Sycenam, usque ripam diurno lumini  persimilem  evibraret, intempesta nocte et ea nubilo caelo perobscura  tota  Constantinopolis circumiectusque Ceratinus sinus, atque adversa   Chalcedon flammis in altum elatis, collucerent. Porro autem ardentes   naves, in Devotorum Classem non procul a nostris iuxta Galatae ripas in   anchoris stantem ferri. Tum rei insolentia, horrendi clamores, totis   castris excitabantur, ut repente ad arma, tanquam in diurno tumultu,   undique conclamaretur,atque accurrentium auxiliorum accensae faces,   appropinquantiumque [107] Baronum funalia   spectarentur. Veneti, qui magnum rei navalis usum habebant, tam subito,   quam felici consilio, nihil incendii flammas veriti, sumptis facibus,  ad  Biremes et navium scaphas, celeriter advolant; falces ferreas  confixas  longissimis contis capiunt et cum pene undique flamma  torrerentur,  maximaque telorum multitudine premerentur, iniectis  pontibus  incendiarias conscendunt naves, hastisque ferreo unco  praefixis,  harpagones vocant, tanto nisu, quanta humana vis sufficere  potest, in  ore, atque oculis hostium, portu paulatim trahere, atque  extra sinum  Cornu, in inferiorem profluentem Bosphorum committere.  Iidem in  continentem fumum flammasque sese coniicere, tanto certe  animo, ut pene  his frui viderentur. Siquidem ea succensa, atque amissa  classe, simul  spem Palaestinae, Hierosolymorumque et domum reditus,  amittebant. Graeci  maximo clamore insecuti, quasi parta iam atque  explorata victoria,  navigiis conscensis, nostrisque oppositi, Venetos  restinguendis ignibus  districtos, eminus sagittis et telis petebant;  nec solum ignivomos  globos et saxa eodem iaculabantur, sed etiam  collatis navibus, pluribus  vulneratis, magnis detrimentis afflictabant,  scaphasque ne a nostris  occuparentur, suorum corporum pondere in  profundum demergebant, quod  homines urinandi scientes tuto possent  emergere. Tota suburbana  Constantinopolis litora, Galatae opposita (nam  eo tractu quantum Urbs  mari alluitur, oblongum, nec ita latum litus  extenditur) Graecorum  refertissima, quos fortuna suae calamitatis  artifices et spectatores,  duplicato dolore, fecerat. Maximus utrinque  clamor, caelum terra,  caeloque terra misceri videbatur. Una tantum  Pisana navis oneraria, et  ea variis mercimoniis onusta, quae forte in  anchoris stabat, incendio  absumpta fuit; nulla nostrarum desiderata.  Caeterum Veneti desperatis  pridem rebus incolumes sese celeriter, ex  incendiariis navibus  explicantes, in terram ad nostros se receperunt.  Ita, Graecorum ignes,  tanto artificio apparati, Venetorum virtute in  nihilum recidunt. Nec  vero Galli Equites cessare, qui somno dudum  insuetis clamoribus  experrecti, in armis erant. Itaque acie ex  consuetudine instructa, ne  nocturno praesertim tumultu Graecorum agmina  nostros Equites invaderent,  excubiis accuratius intentis, plana sub  Urbe occupant, qua hostem ad se  ingressurum suspiciebant. Ea de causa  actis summa cura vigiliis,  dispositisque ad Galatae ripam et portas  armatorum cohortibus, reliquam  noctem insomnem omnes sub armis in lucem  stetere. Posthac Graeci duces,  qui ante in nostros irruperant, spem  pacis omnino excisam videntes,  insidias [108]  Alexio Augusto parant, unum  aliquem in eius locum consilio manuque  promptum allecturi, ne res  Constantinopolitana Latinorum adventu  labefactata, turbari, aut ullis  affici detrimentis ex opportunitate  adolescentis, atque adeo imperiti  Principis posset: quum miseri Cives  toties capta et direpta Urbe,  extremam cladem subirent. Alexius quidam  Ducas, cui ob coniuncta  supercilia et veluti oculis imminentia,  Murtzufli cognomentum, quod  vernacula Graecorum lingua superciliosum  exprimit, ab aequalibus erat  inditum, et Alexio Augusto author fuerat,  belli adversus Francos et  Venetos suscipiendi, unus ex multis  aptissimus visus est, qui facinus  admitteret, quod Prothovastiarii  dignitate et insignibus calceis  ornatus, in altissimum dignitatis  gradum, per Alexium Iuniorem evectus,  ipsi insignite carus esset: ut  iam in Augusti cubiculum, intempesta  etiam nocte, per custodias, ei  familiaris aditus pateret. Concilio  communi, modus insidiarum, simul et  dies, circiter finem Ianuarii  constituitur. Quarta post vigilia, quo  tempore Alexius alte somnum  capiebat, Ducas Murtzuflus, Spadone, fisci  praefecto, exquisitae  avaritiae homine, conciliatore, cum reliquis  coniuratis, adapertis  sensim foribus, in cubiculum per satellites  introductus, per simulati  colloquii speciem, quo ipsum ex tumultuantium  Civium manibus eriperet,  Imperatorem e lecto in tenebricosum carcerem  abripi iubet, et calceos  purpureos in pedes repente induit. Hoc  calceamentum futuri Augusti  insigne erat. Idem mox palam a coniuratis  Imperator salutatus, in Divae  Sophiae etiam infertur, atque ibi  Graecorum Augustorum more inauguratur,  Imperium per summum scelus  adeptus. Sed Isaacius Pater, rumore de Filio  Caesare in carcerem  coniecto, et Murtzuflo parricida Imperatore creato,  vehementer  perculsus, VII. restituti Imperii mense nondum exacto, in  aegritudinem  incidit, quae ipsum paulo post acerbissimis curis agitatum,  maerore  animi, nondum quinquagenarium e medio sensim sustulit, cum ante   expulsionem annos novem, menses octo imperasset; obcaecatus vero   carcere annos octo, menses tres exulasset. Fuit Isaacius, ut Graeci eius   saeculi tradunt scriptores, flammata facie, rufo capillo, mediocri   statura, valido corpore, ac lacertoso; et si ad animi virtutes spectes,   non contemnendus Imperator. Interim Murtzuflus Ducas, Imperio ad hunc   modum potitus, Alexio venenum bis terve praebuit: sed dolo parum   procedente, quod festinatione, nec scienter, nec suo tempore misceret,   vel quod adolescens, tum aetatis robore, tum antidotis venenum   praevertisset, ipsum VI. Idus Februarii (sex enim [109]   menses et octo dies imperarat) strangulat. Continuo fama spargitur a   coniuratis adolescentem Imperatorem, non sine maximo Alexii Ducae   maerore, vi morbi interiisse. Regio itaque funere elatum, summa in   speciem pietate iustis persolutis, in vetus Graecorum Augustorum   monumentum, ad Apostolorum, statuit; ac more luxit: ne cui Imperium et   vitam abstulerat supremos quoque honores abstulisse videretur. Sed ut   nihil homines sciant, suspicenturve facinus, quis Deum, mundi oculum,   caelare potest? Magnam vim famae, in utramque partem, vel ad veras res,   vel falsas, nemo est qui nesciat. Quae modo adolescentem Imperatorem  suo  fato interiisse, sed falso dixerat, eadem dolo Ducae Murtzufli  necatum,  constanter vereque praedicat. Ad castra nostrorum protinus de  morte  Alexii certus nuncius adfertur. Barones ac Dandulus confestim  tuba  concilium advocant. Eodem Episcopos, minoresque Praesules  accersunt,  praecipue vero quos summus Pontifx Innocentius legarat, in  Exercituque  Sacris praeesse, ac vices suas implere iusserat, atque ex  his unus  aetatis honore et eloquentiae opinione caeteros antecedens,  gravissimam  de iure belli sententiam apud Barones et Dandulum dixit,  eoque attentius  auditus et promptius quod militum festinatio non solum  belli, sed etiam  celeritatis avidissima, ius belli gerendi a  foecialibus expectabat.  Ille hortari, ad Dei parricidarum vindicis  signum, torpescere non  oportere. Quibus iam licet, vel in hoc terrae  solo, vel in caelo esse  beatissimis. Alias verendum de iustitia, huius  belli dubitatio ne  iniustitiam summam habeat. Parricidia enim ubique  gentium capite  sanciri. Ut vero ius gentium sileatur, quod parricidam  peraeque apud  omnes morte bonisque mulctat, bellum quod gererent, iure  belli, tam  aequum esse, quam quod aequissimum. Siquidem pietas est  prima, quae  impietatem e medio tolleret. Scirent se, armis servum  persequi, qui  dominum, iustum Regem, quem divinis auspiciis Barones,  Dandulusque in  solium restituerant, Dei in terris effigiem, e medio per  summum scelus  sustulisset, ut solus regnaret. Eum enim solum esse  Imperatoris et Regis  nomine dignum, qui id voluntate Dei, cuius iustum  interpretem Romanum  Pontificem Max. non Constantinopolitanum  Patriarcham crederent,  auspicato acceperit. Idcirco nihil addubitandum,  nec cunctandum, quin  importunissimo Tyranno, atque hosti, cum quo  nullum esset ab adversa  religione commercium, sceptrum protinus  extorquerent. Quem ipsi alieni  Graecum propter Regium nomen salvum et  florentem Imperio vivere  volebant, inventum esse servum veneficum, qui  eum [110]  acerbissima morte afficere  voluerit. Itaque viderent, ne reges posthac  et Imperatores, si a bello  tam pio animus ipsorum refrixerit, nusquam,  quod in ipsis est, tuti,  nusquam sacrosancti futuri essent. Nec eos  latere, cum in  Constantopolitanos arma inferrent, cum hominibus  sectariis bellare: id  quod lex et fas iubent. Si Christianae Religionis  cultus, si Latinae  Ecclesiae dignitatis propagatio, et Romani Pontificis  Max. maiestas  omnibus cordi, et pedibus manibusque conandum. Vulgo  notum esse, ut  Patriarcha Constantinopolitanus Oecumenici nomine, de  quibusdam  Graeciae conventiculis emendicato, sectam iampridem fecerit,  quorum  leges sequeretur. Constantinopoli enim Graecorum Imperatorum ope,  qui  post Constantinum regnaverunt, vehementer adaucta, cum fortunar   beneficio inclarescere fama, et Imperatorum res in Oriente gerentium   sedes esse coepisset, factum esse, ut paulatim Ecclesia et Episcopi eius   Urbis, contra fas iusque dignitate eminere et authoritate adeo   praestare coeperint, ut veteri illam, ceu magistram disclipinarum:   Episcopus autem Constantinopolitanos, ut Praesides et patres honorare,   vicinae Ecclesiae perrexerint: nec solum, quod in Aegypto Alexandria, in   Syria Antiochia, in Palaestina Hierosolyma, hoc non in Thracia modo,   vel Asia vicina, et Graecia prope omni Constantinopolitanus Patriarcha   esse vellet, sed quod nefandum est, cum Romana, eadem Apostolica beati   Petri sede, de primatu vanissime contendere auderet. Ipsum porro   Constantinopolitanum Patriarcham, saepe ab Romano Pontif. Max. monitum,   ut opinione desisteret, et omnium gentium et Regum, qui non modo   religionem, sed etiam Regum appellationes de Pontifice Max. beneficii   loco haberent, consensionem sequi mallet, quam seorsim vitae rationem   capere; in Italorum, in Gallorum, et Germanorum, et quod nullo sanguine   expiabile est, in Dei Ecclesiae Latinae odia incurrentem. At hominem   abhorrentis ingenii, et ad nullam pietatem informatum, novi delirii et   antiquae levitatis vestigiis insistentem, authoritatem, rationemque   Latinae Ecclesiae ut amplecteretur, nullo pacto persuaderi potuisse. His   fectis, quae, quod sensim Religionem dissuunt, non ita obrepere   intelliguntur, Christi, eiusque sponsae Ecclesiae, honorem agi, qui unus   si quaeretur, iusti belli fons est, et semen. His rebus Innocentium   III. Pontificem Max. maiorem Christianae Ecclesiae motum expectantem,   celeriter more Apostolico factum execrari, eumque pravae opinionis   condemnare, omnesque qui in eius haeresi essent, religionis nostrae,   atque hostes iudicare. Cumque ipsi modo Barones et Veneti, Isaacii,   atque [111] Alexii Imperatorum capita   tuebantur, idcirco iustum hoc bellum Ecclesiam censuisse, quod pro his,   qui ex foedere in viam redibant, ac Maiestatem Sacrosanctae Romanae   Ecclesiae sibi curae, Graecamque Ecclesiam in Romani Pontificis   obsequentiam futuram esse, perpetuo fore iurabant, arma sumerentur. Hos   igitur alia mente, quam nunc, Graecos cum viderent Pontificis Romani   colentes, sic victores Imperio fraudasse, merito sacros, atque   intestabiles habitos iri. Nunc quum Gallo ac Veneto bellum sit cum   Graecis apertis sectariis, atque ex divini iuris censura impietatis   crimine damnatis, illud, Romano Pontifice Max. authore, iustissimum   edicere; captaque omnia in Victoris mancipio, iure quam optimo fore.   Illum tantum captivorum animas, quibus Deum suis precibus propitium   impetret, suae fidei reddi peteret. Ipsos vero Barones et Venetos, eodem   Pontifice Max. authore, Constantinopolitanam Urbem Latinae Ecclesiae   infidelem caperent, captamque in eiusdem summi Pontificis fidem   traderent, usuque et fructu suam possiderent. Ita, acriter Barones et   Venetos hortari, irent et Victoriam Deo, Divisque bene iuvantibus   exploratam capesserent, Constantinopolimque proprium ipsorum praemium,   peterent et Graecam Ecclesiam commune omnium commodum Romani Pontificis   obedientiae darent; et beatitatem vel mundanam vel caelestem ipsius,   Pontificisque fide datam, tandiu expetitam amplecterentur. Recordarentur   denique bellum pro aris semper iustum, aut Gallica et Veneta virtute   perpetrandam esse, aut ipsis Christiani nomen relinquendum. Haec eadem   caeteri Antistites et Sacerdotes totis castris concionabundi immiscere.   Quae oratio penitus in memoria bonorum insedit, ut sponte currentes   incitasse, atque bellum inexpiabile protinus creasse videretur. Caeterum   nostri impigre dies ac noctes hostem, terra marique continentibus   damnis afficiebant, aut lacessebant; quod nulla re alia Deum, eiusque   Romanum Vicarium in terris, quam hostis victima se placaturos sperabant.   Propterea nullum capitis periculum fugiebant, dum voluntati Divinae   satisfacerent. Continuo Henricus, frater Balduini Comitis Flandriae,   partem copiarum educit. Iacobus Avennes, Balduinus Bellovisus Hannonii   Equites, Odetus Campanus Chiamlites, Guilielmus eius frater, cum suis   popularibus universam Thraciam, sub eodem vexillo, populatum mittuntur.   Itinere totius noctis multa luce Phileam, quae Phinopolis antiquis  fuit,  ad Roxolanorum mare sitam, quod Euxinum est, pervenit. Euxinum  porro,  quia ad laevam iam inde a Salmydesso litore, ad Istrum, et  Scytharum  deserta, [112] magno litorum  flexu retro  curvatum, in cornua ad Tauricam Chersonesum multos attingit  populos,  corum sinuum accolas, atque in his non Getas modo Romanis  olim Dacos  dictos, Sarmatas Graecis Sauromatas, Hamaxobios, sed Alanos  mox, et  potissimum Roxolanos se in longum ad Tauroscythas iuxta  maritimam oram  extendentes, Roxolanorum mare dicebatur. Ea propter  Villharduinus Eques  peregrinarum regionum non satis sciens et militiae  quam Geographiae  peritior, proindeque Euxini nominis ignarus, Pontum  Euxinum in Gallicis  Commentariis, rudi eius saeculi more, Roxolanorum  mare, quod Euxinum  erat appellavit, quando eo tempore Roxolani, iidem  Russi, viribus  pollentes apud omnes noti, tota Thracia atque Europa sed  ad Euxinum  potissimum prolatis viribus, maxime formidabiles essent.  Philea Thraciae  civitas est, in maritima Euxini ora, ad laevam iuxta  Bosphorum in  Aquilonem vergens,omnibus rebus refertissima, olim Phinei  regia, ut  quidam volunt, quae Iasonem caeterosque Argonautas excepit.  Eam Urbem  primo impetu capiunt. Tanta vero praedae vis, manubiarum et  commeatus  fuit, ut parte etiam ad Exercitum, qui infra collocatus  erat,per Euxinum  et secundos perfluentis Bosphori anfractus navibus  invecta, omnibus  rebus in castris abundarent. In ea Urbe duos dies  agunt. Tertia vero die  praeda manubiisque onusti, ad suos regrediuntur,  quod deposita  asperitate hyems praecipitaret, seque annus sensim  aperiret: instabat  enim dies, quem honori Deiparae Virginis solenni  caerimonia festum  impertimus, IV. Non. Februarii, cum ad accipienda  imperia conveniunt,  bello adversus Murtzuflum pugnaturi. Interim  Murtzuflus certior factus,  Henricum Balduini fratrem cum Exercitu ad  suos se recipere, intempesta  nocte Urbe egressus insidias tendit, et  postremum Francorum agmen, dum  sylvam ingrederetur, sub sarcinis ex  insidiis, invadit. Sed nostri  semper quadratoagmine et militariter  munito ingressi, in temporis  momentoacie conversa, hostem conscindunt,  Graecosque Equites ad viginti,  omnium optimos capiunt. Currus etiam  armorum Murtzufli, eo saeculo  Carrocium appellabant, vexillumque  praetorium Carrocio impositum, a  nostris diripiuntur. Carrocium porro  currus erat castrensis praetorii  insigne, bubalis praetextatis tractum:  a cuius postrema parte, Turris  lignea cum pinnis assurgebat: in qua  antenna praealto in malo suspensa,  Imperatoris vexillum expandebat:  superstante Campani aeris tintinnabulo  maximopere sonoro: cuius sonitu  bellum publice hostibus denunciabatur:  Regibus et Imperatoribus,  liberique iuris [113]  Civitatibus tantum  in Europa et Gallia potissimum Cisalpina, totaque  Hetruria Carrocii  usus erat, aut quibus esset id ab Imperatore  concessum: maiori Urbis  templo asservabatur. Hinc, Carrocium non nisi  bello indicto educi, et  in foro sisti consueverat. Ei milites in proelio  ita haerebant, quum id  deserere summae perfidiae loco haberetur, ut  inde nunquam, nisi  caelis, vel profligatis legionibus discederent. Hac  infausta Murtzufli  pugna Carrioco capto, Icon quoque Deiparae Virginis  Graecanico opere  expressae, quae ipsi Murtzuflo veterum Augustorum more  in bellum  euntium praeferebatur, quod faustam sibi et Graecorum  Exercitui  speraret, cum reliquo Imperatorio apparatu, in nostrorum  potestatem  venit. Id proelium tam opportune, quam prospere tentatum a  Gallis,  universo bello felicem eventum praebuit: siquidem Icone capta,  Henricum  Balduini fratrem (ut erat ex domestica disciplina maxime pius)  felicis  praedae eventum, Christiano more ad laetum augurium facile  vertentem,  exclamasse ferunt; debellatum esse Tyrannum, postquam ipsum  Virgo  Deipara, atque omnes demum Sacrosancti Caelites, tanquam  sacrilegum,  atque impium deseruissent. Nostri pari pietate omen, quam  maxima  possunt religione accipiunt et Deiparam inter splendidiora  victoriae  spolia et preciosam praedam, in sui Filii cultorum manus  devocatam,  concessisse, persuasum habent. Ea cum Dandulo Duci, ut infra   memorabimus, in rerum divisione forte obtigisset, summo cultu Venetias   delata, nunc in Divi Marci, solennibus Deiparae diebus, e Sacrario   collucentibus undique cereis,ad Aram maximam salutatur. Sed quoniam   anteposui Classem Flandricam, ad Imperium Ioannis Nigellani Brugarum   Castellani, Massiliae hyemasse, atque in Syria, tam importuna, quam   exitiale navigatione, aestiva egisse; praeterea magnam copiam eorum qui   Venetensem Exercitum devitarent, alio portuatum dilapsam, qui nostris   numero multo plures erant, quam qui Constantinopolim obsidebant: hi   omnes in Syriam appulsi, ut multorum litteris, ac nunciis in castra   allatum est, Deo CHRISTO, Devotisque satis poenarum ad religionis   honorem dederunt. Alii enim contagiosa pestilentis morbi lue per omnem   regionem diffusa, absumpti: nonnulli, qui ad suos repedarunt, tanquam   impii desertores, publice pro pollutis habiti: Alii quos desertis   Castris flagitioso, ac indecoro prorsus secessu ad Gualterium Brennensem   in Apuliam superius profectos fuisse memoravimus, ut ignominiam   speciosa militia contegerent et diluerent, aut Antiochiam, ad Bohemundum   III. Antiochiae Principem, aut ad Raymundum [114]   Iuniorem Tripolitanum Comitem, ex magni Raymundi Tholosani Comitis   gente oriundum, quem superius recutitum appellavimus, quibus superiori   tempore cum Aegyptis et Sarracenis continua bella intercesserant, falsa   pietatis specie adire constituunt; et se secundo sacramento, priore   iniuria soluto, obligare: sed, eos palantes Turcae, qui ante   quadringentos annos ex Sarmatia Asiatica in Persidem et minorem Asiam   descenderant, et latrocinantes magis quam belligerantes, dum nec unus   illis certus Dux, nec certum Imperium, provincias vastabant, ex insidiis   adorti, divina ultione, ad unum omnes oppresserunt. Turcarum enim  vires  tenuibus initiis, ut fit plerumque, ex Scythia et Caspio mari,  unde  illis genus, per Asiam sese sparserunt, annis retro plus minus   septingentis sexaginta, paululum ante Caroli Magni Imperium, a quo   deteriores habere Africae et Asiae res caeperunt. Ii Sulthanis qui   multiplices Asiae minoris Satrapias administrabant, mercenaria militia   operam navantes, aliquot proeliis, duce Tangrolipice, feliciter adversus   Sarracenos gestis, quorum ante auspiciis militaverant, celebres esse  et  victoriarum successibus elati, aspirare ad regnum caeperunt. Mox   Othomanis ad imperium evectis, omni Asia sunt potiti. Et Avorum   nostrorum aetate, cum in Europam traiecissent, Adrianopoli primum, mox   Constantinopoli capta, ad ingentes opes et eam potentiam, quam hodie   admiramur, maximo Christianae Reip. casu, pervenerunt. Ita, nostris   dissidentibus, malum haud satis provisum serpsit. Turcarum igitur armis   caesi, aut capti magnae nobilitatis Franci Equites ad octuaginta. Inter   caesos autem nobiliores memorabant, Villanum Nuylliacum, Equitem   inprimis bellicosum, ac Aegidium Trasidium Hannonium Equitem, Balduini   Comitis Flandriae Clientem, atque eiusdem oboeratum. Captos autem   Bernardum Montroliensem, Raynaldum Dampetram, Ioannem Villarium,   Guilielmum Nuylliacum, nimia pietate fratrem sequentem: omnes ferme   Campani Comitis Clientes. Ita, Devotos milites a multis execrationibus   infames, fame sitique enectos, ultore Deo magno, meritas perfidiae   poenas dedisse. Testificatur Gotthofredus Villharduinus noster,   iuratorum neminem fuisse, qui castra Venetiis instituta fugisset, sive   casu, sive quod credibilius, Dei voluntate, qui non insignem calamitatem   fato tulerit. Ea de causa veteri proverbio sapientem esse, qui meliori   pararet. Sed ut ad institutae historiae seriem revertamur, Veneti   Francique, qui Constantinopolim terra marique obsessam tenebant, de   Murtzufli victoria subnixi, Classem rebus omnibus adornant, manganis,   balistis, tollenonibus, [115] et fundis,   quas urbium expugnationibus homines machinantur; atque omni vi et   ingenio agere connituntur. Scalas enim ab antennis navium, moenibus   altiores incredibili omnium admiratione erigere, et muris admovere:   Obsessi contra praesenti exaggeratione ascensum impedire. Turres enim   ipsas, etsi opera deditas, novis tamen contignationibus tabulatorum   editiores faciebant: tanto studio ut nulla utrinque belli munia Martio   mense, ieiuniorum diebus intermitti diceres. Inter haec Francis, e terra   non procul spectantibus, prae gaudio manabant lachrymae, veluti   concepta, non sine ingenti spe capiendae urbis et prope explorata de   Murtzuflo tyranno et Graecis victoria. Igitur Barones e vestigio tuba   concilium advocant: eo Dandulus Venetique conveniunt, ac pluribus in   utramque partem dictis sententiis, ne qua inter socios, Venetum et   Gallum capta Urbe dissensionis occasio praeberetur, inter se pacta his   legibus confirmant. Si Dei voluntate Urbe potiri contingeret, praeda, ac   manubiae, Imperii oppida, Civitates, Vici, castella, horumque una  agri,  cuique pro ordine et virtute, ut distribuerentur: neu quisquam  rem ne  minimam quidem contrectare, nisi adiudicatam, auderet; quin ad  diem,  locumque praestitutum referret. Quod autem Urbs et Imperium unum  aliquem  gubernatorem requireret, aequissimum videri, XII Viros, omnium   suffragiis deligi, VI. Francos, itemque VI. Venetos, qui tactis   Evangeliis dextra, qua iurisiiurandi religione nihil Christianis   solennius habetur, quem ex omnibus maxime Imperio regendo idoneum   iudicassent, Imperatorem sua voce declararent. Idem simul more militari   Exercitus annuere, se unum et solum, quem XII Viri nominassent, pro   Imperatore observaturos. Qui vero ad Imperium delectus esset, is   quadrantem praedarum et in Urbe, et foris suo iure haberet; eaque   praeter, Graecorum Augustorum Palatia Bucaleontem et Blachernium:   reliquus dodrans Imperii, Venetis, et Gallico Exercitui ex aequo   dispartiretur. Extemplo etiam sapientissimi quique ad XII. de Veneta   Classe, de Exercitu Gallico totidem crearentur, qui censum Imperii,   Feuda et magisteria pro sua prudentia constituerent; eaque quibus   oporteret, dividerent. His rebus honoratos, quibus operis et muneribus   liceret et deceret, onerarent, idest servitia imponerent, quae   Imperatori praestarent. Has pactiones tabulis de more prolixe confectis,   hinc Franci, ex altera parte Veneti, fide et iureiurando confirmant.   Minus obrem perantes Pontificio anathemati subiectos decernunt. Queis et   illud adscriptum fuit, ut in sequentis anni exitu, Mense Martio,  cuique  licentia esset, [116] quo terrarum  vellet  commeandi: Ita enim ut honore fortis, sic onere liberarentur.  Caeterum  qui commodis in Imperio uterentur, hi Imperatori ex XII Virum   praescripto, dicto audientes essent. Haec legum, his de rebus dictarum,   ex Villharduini Commentariis Gallico sermone conscriptis, sententia  est.  Quas conditiones, quoniam legum instar sunt, ex Veneto Reip.  Tabulario  accurate sane, et diligenter exscriptas, Decemviri, Ioanne  Baptista  Rhamnusio patre Decemviralis Collegii a secretis impetrante,  exscribendi  nobis potestatem fecerunt, quod historiae multam lucem  afferant, legis  voce enucleatius expromemus. Principio, Christi nomine  invocato Urbem  Constantinopolim expugnanto. Urbe Constantinopoli Divini  numinis ope  potiti, eis qui ad imperandum Exercitui, communibus  Gallorum et  Venetorum suffragiis creabuntur et eligentur, omnes  obedientes sunto;  uti de communi sententia praescriptum erit et  constitutum. Praedae,  manubiae, totaque gaza, quae in Urbe  Constantinopoli inventa, repertave  erit, eo loci, qui ei rei  constituetur, sine fraude comportantor.  Totarum rerum dodrans Gallis et  Venetis dependitor, in eam summam, quam  adolescens Alexius Angelus  Comnenus Imperator restitutus, utrisque  sociis exsolvere tenebatur.  Reliquum quadrantem Venetus sibi retineto,  dum solutio expedietur et  ius cuique suum peraeque redditum erit. Quod  solutione facta residuum  erit, id Gallo et Veneto aequis partibus  dispertitor, dum omnino  absolvantur. Sin praedae, Manubiae, Gazaque  praesens, aeri alieno  praedicto minus solvendo erit, quodcunque  praedarum, Manubiarum, atque  Gazae, undecunque posthac Exercitus  classisve sibi pariet et capiet,  inde reliquationem ex praescripta  superius formula conficito. Frumentum  et commeatus excipiuntor,  victuique omnium et annonae militari  reservantor. Inde annona militaris,  Gallis et Venetiis unde sese alere  et sustentare queant, partibus  aequis admetitor. Quod residuum fuerit,  id Gallo et Veneto eatenus  peraeque expenditor, quatenus ex praescripto  modo et ordine satisfactum  erit. Venetis in cuncta ditione Imperii  Constantinopolitani omnibus  honoribus et dignationibus ac  possessionibus, idque tam in  spiritualibus, quam temporalibus, ius  utendi fruendi, ut ad eam diem  fuerat, esto. Itemque commode utendi,  fruendi, omnibus rationibus, sive  consuetudinis scriptis, non scriptis,  ius pariter esto. VI Viri Veneti,  itemque VI Viri Galli, communi  omnium voluntate eliguntur. Olli iurati,  unum aliquem ex his, qui in  Exercitu classeve sunt, quem quidem  iudicabunt omnium optime ditionem  Constantinopolitanam, [117] et Imperium  constituere, gubernare, tueri  posse, ex pietate in Deum, ex dignitate  Sanctae Romanae Ecclesiae, ex  maiestate denique Imperii, creanto. Quem  unum XII Viri communi iudicio  declararint, eum omnes iustum Imperatorem  habento. Sin vero hinc VI Viri  Galli, inde VI Viri Veneti in aliam,  atque aliam sententiam iverint,  forte variata, lectio dirimitor. Utrum  fors designarit, eum iustum  Imperatorem universi habento. Sin plures in  unum aliquem consenserint,  eum ipsum Imperatorem accipiunto, quem  maior pars legerit. Contra, si in  plures sententias, quam duas itum  erit, is, in quem maior pars  consenserit, Imperator esto. Quadrantem  totius Imperii armis quaesiti  Imperatori, praeter Blachernae Palatium,  praeterque Bucaleontis,  cedunto. Quod reliquus Imperii dodrans, Gallis  et Venetis ex aequo  dividitor. Clerici, qui origine nationis, ab ea VI  Virum parte non  fuerint, unde erit Imperator delectus, ius,  potestatemque Ecclesiae  Cathedralis Sanctae Sophiae constituendae et  ordinandae, simul et  Patriarchae Constantinopolitani capiendi, ad Dei,  ad Sanctae Romanae  Ecclesiae honorem, et Imperii maiestatem, habento.  Clerici, tum Galli,  tum Veneti, illas Ecclesias, quae forti suae  obvenerint, constituunto et  ordinanto. De possessionibus  Ecclesiasticis, tantum Clericis et  Ecclesiis, assignanto, unde honeste  ac commode vivere et substentari,  atque sacerdotio operam solvere  possint. Galli et Veneti iureiurando  adacti ex ultima praesentis Martii  mensis die, reliquum annum continuum,  et Imperium et Imperatorem, ad  Dei cultus honorem et Sanctae Romanae  Ecclesiae dignitatem et ipsius  Imperii maiestatem, omni obsequio et  comitate observanto. Qui in terris  Imperii consederint, ii ipsi  sacramentum, uti moris est, dicunto. Hi  ipsi, qui terras Imperii  incolent, ut modo dictum est, partitioni, quae  de rebus Imperii confiet,  stare iureiurando astringuntor,  partitionemque perpetuo ratam et  sanctam habento. XII Viri pluresve  Gallis et Venetis delecti et iidem  iurati, beneficia Imperii sive  feuda, munera et honores, inter Gallos et  Venetos distribuunto; simul  servitia sive operas, quas ipsi Galli  pariter et Veneti Imperatori et  Imperio edere teneantur, sicuti ipsius  XII Viris, pluribusve aequum  bonum videbitur, imponunto et indicunto:  Quae feuda, munera, honores  recte et ordine assignarint, ea quemque  fiduciarum clientem, sive  vasallum optimo iure possidere, tenereve  iubento. Earum in haeredes,  haeredumque successores mares, foeminas, ius  transmittundi, omnesque  feudorum iustos arbitros, contractores et  pactores esse, et fore [118] sciscunto; sed  Imperatoris tamen et  Imperii servitiorum, operarum et obsequiorum iure  salvo. Imperator  reliqua munera, praeter ea, quae vasalli et fiduciarii  clientes, qui  feuda et beneficia Imperialia acceperint, ex lege  beneficiaria imposita  edent, de suo exhibeto et praestato. Neminem  hominem cuiuscunque  Civitatis, quae cum Venetis Gallisve, aut ipsorum  successoribus bellum  gerat, antequam bellum pacificatione inter ipsos  extinctum fit, in  Imperii ditione recipiunto. Galli et Veneti pedibus  manibusque conantor  Pontificem Max. exorare, ut is pactis conventis  author esse, eique qui  conditionibus dictis, acceptis obtrectarit, nec  obtemperaverit, Sacris  interdicere velit. Imperator in partitiones et  traditiones ex formula  factas iurato, easque semper ratas et  sacrosanctas habeto. Si quid  suprascriptis pactionibus addendum,  adimendumve esse videatur, eius rei  facultas et arbitrium, penes Gallos  et VI Viros Venetos, Consiliarios,  penesque Dominum Marchionem,  eiusdemque VI Viros Consiliarios esto.  Dominus Venetiarum Dux (quod eius  honore singulariter habitum est) de  servitiis et operis nomine feudi,  vel magistratus ipsi deferendi,  Imperio Imperatorive Sacramentum ne  dicito. Sin cui alii Dominus  Venetiarum Dux feudum, honoremve  transcripserit, is novus fiduciarius  Cliens sive Vasallus, servitia,  operas, obsequia communi consilio  iniuncta, solvere Imperatori et  Imperio iureiurando astringitor. Haec  vero tractata confectaque sunt in  castris, ante ipsam Urbem  Constantinopolim Martio mense, anno a partu  Virginis, quarto supra  millesimum et ducentesimum. His rebus communi  omnium consilio  compositis, sanctissimoque iureiurando confirmatis (quod  more nostro,  praeter capitis poenam, Sacrorum interdictione concipitur)  paribus  animis celeriter se ad pugnam comparant, quod ad certa praemia  omnium  laborum et aerumnarum proficiscerentur et eo vehementius Veneti   Baronesque velis et equis Urbem capere conniti, ne suprascriptis inter   se pactionibus, prius quomodo victoria uterentur, quam quomodo   vincerent, ridicule cogitasse viderentur. Classem igitur VI. Idus   Aprilis summa pene quadragesima, remigibus, militibusque et grandioribus   machinis instruere, et universi naves conscendere, commeatus dividere   in Classem, equosque hyppagogis imponere, atque ita, ut singulae  equitum  acies prout ante institutae erant, suis navibus veherentur,  quae  confertae magis quam rarae pro natura sinus, et murorum  munitionibus  dirigebantur; sic ut naves ab hyppagogis et biremibus  ordinem quaeque  suum aequabilem et cursum tenerent, ut si usus esset, [119] mutuo succedere et sibi opem ferre  possent.  Mirificam vero e litore suscipientibus mare directo, tria  circiter  stadia, navibus constratum, iucunditatem simul et admirationem   excitatam, Gallicis Commentariis Villharduinus prodit. In sequenti  die,  qui Veneris dies est, V. Idus Aprilis, Classe tota ut imperatum  erat  propius ad Urbem mota et fere ad murum applicata, biremes, naves,   hyppagogae, iustis invicem distinctae intervallis id spatium occupant,   superiore incendio desolatum, quod ab Euergetae monasterio recta ad   Blachernium Palatium extenditur. Igitur Franci et Veneti scutis   validioribus et amplioribus sumptis, quo creberrimos ictus lapidum   evitarent, pro animi impetu vix signo dato proelium committunt,   permultis in terram assilientibus; aliis diversi generis scalas e   navibus in ora defensorum attollentibus, ut cominus ad manus veniretur   et ensibus res non incruenta, obstinatissimis animis gereretur. Omnia   hostibus pro loci natura opportuniora et aptiora erant quod et muro   facile tegebantur et e superiore loco gravius in morem grandinis tela,   sagittae et saxa fundis sive fustibalis dirigebantur. Accedebat quod   integros defessis pro tanta hominum copia e propugnaculis facile   summittebant. Contra omnia nostris incommodiora, quorum paucitas   diuturnitate pugnae fatigari atque e scalis regrediendi, non modo   defatigatis sed ne sauciis quidem potestas ulla dabatur, ita aut casu   aut hostis gladio pereundum. Sed haec omnia incommoda virtus nostrorum   aliquantum sanabat. Cum fere ex antelucano tempore ad Meridiem, centum   locis continenter dimicaretur, nostri aequo acriores et parandae laudis   avidiores, sive merito sive mentibus nimia festinatione impeditis, ab   hostibus fortiter repelluntur. Nam Graecorum ex tota urbe hic sese   conglobantium ea fuit impressio atque is in Venetos et Francos impetus,   ut nostri pauciores adversus multos non diu resisterent, sed   tumultuosissime regredi cogerentur. Caeteri qui de biremibus et   hyppagogis in litus ante urbem insilierant et ad terram pugnabant in   naves se recipiunt. Qua ex re hostibus ex successu eius diei animus   augetur, nostris magnopere afflictis vix animus accepti incommodi   ignominia sustinetur. Itaque Barones cum Dandulo Venetiarum Principe,   Gallis Ducibus et Trierarchis animo tristes ex classe in terram delati,   in concilium post Meridiem in Divorum Cosmae et Damiani templo, ubi   castra habebant pro tempore, coguntur; consultantque de tanto incommodo   maioribus commodis sarciendo. Sperandum fortunam non iniqua plerumque   manu, bona pariter et mala, inter mortales dispensare solitam, [120] id Graecis non indulturam, ut ab ea   inflicta clade diu laetarentur. Par eis incommodum et longe maius   Venetos et Francos sua virtute allaturos. Proinde erigendos animos et   quicquid dedecoris fuisset admissum, nova virtute sarciendum   existimaret. Nonnulli huiusmodi sententiam dicere, alii qua ad meridiem   in mare Urbs vergit experiundum, quod ea fere parte, muros lacessente   atque absumente vetustate,Urbs minus certe munita esset. Dandulus,   Veneti rei maritimae inprimis gnari, ostendunt eo modo naves Bosphoro   secundo et eo praerapido in Propontidem fluente, nostris, si ea   pugnarent vix inhiberi posse auxilio remorum, quin infra Propontidem   ferrentur. Nec deerant in Exercitu qui Classem aut rapiditate aut aliquo   vento, Propontide et Hellesponto in Aegaeum disiici libenter vellent.   Omnia tamen detrimenta vel luculenta ipsis levia fore dum in Syriam   maturius quam fortunatius traiicerent, quorum querela tam periculoso   tempore, aequa propemodum videbatur. Sed viri fortes qui iidem et   constantes et patientes habentur, Fortunam rerum suarum mutationem magis   quam eversionem animo prospiciebant, non sibi novos hostes oppositos,   sed umbras verius quam corpora, nec hos unquam pedestribus pugnis   collato pede, manum conserere ausos, utpote suis viribus et virtute   diffidentes, sed equis fugacibus fugaciores, ipsos sibi cursu salutem   petere, propterea nec Franco et Veneto de sua virtute tot rebus cognita   desperandum nec cunctandum, quin biduo post mari et terra Urbis   oppugnatione intermissa, totis copiis pugnetur. Idcirco duos dies   quiescendum, ut equos et viros promiscue summa lassitudine defessos   curarent, et Classem instruerent. Naves enim, quae summi mali carchesiis   scalas habeant, binas ex antennis inter se colligatas, singulis   turribus necessario admovendas, quod scalarum multitudinem, prout recens   detrimentum docuerat, singulae naves ex caveis in singulas turres pro   defensorum numero, non ita firmiter et commode ferrent, ubi proelium   pari virtute et rei navalis scientia iniretur, quibus rebus Francorum et   Venetum fama in caelo poneret. Scire illos a Graecis ea die non   viribus, non bellicae disciplinae usu, sed loci opportunitate et   pugnantium numero superatos, quod aliquando locus prodesse magis quam   virtus solet, eoque magnas gratias immortali Deo agere, quod eos quo non   cautiores faceret eo diutius in vita commodis victoriae, quam manibus   tenerent, frui vellet. Dandulus interim Trierarchos veteresque navium   praefectos et classiarios ad se in praetoriam vocat, ad eosque   conversus, viros, inquit, alioqui semper fortes, qui multas, [121] incomparabilesque victorias secum Veneto   nomini sua virtute peperissent, paucis omnino verbis cohortandos videri,   ut pristinum spectatumque bellicum vigorem ad animos revocarent. In  iis  enim se videre, quod pigeret puderetque pristinae partae laudis,  paulo  ante in fratricida Alexio Urbe pellendo, memoriam penitus  refrixisse et  insolito metu obtorpuisse manus, ut non illorum inermium,  umbrarum  verius quam corporum vim, suo forti ausu vindicandam  putarent. Quam ob  rem se severe iubere atque imperare, ut ad novam  parandam laudem, arma,  atque animos quamprimum parent, ut capienda Urbe  et Veneti nominis  existimatione retinenda, aut opima cum Gallis sociis  parta victoria, aut  si id Superi nollent, honesta saltem morte, famae  satisfaciendum  censerent, quando ipse nonagenarius senex atque idem  caecus omnem  vitandi dedecoris et parandae laudis rationem ipsa vita  chariorem  haberet. Proinde quicquid ad belli exitum fortuna adveheret,  se Duce  constantibus animis in sequentem biduum expectarent.  Aggressurum enim se  urbem mari cum Baronibus, qua in anchoris starent,  admotisque scalis  tormentisque omnibus, Constantinopolis moenia  quassaturum, ea mente, ut  Deum Divosque omnes, quos susceptis rite  votis propitiasset, sibi,  Comitibus et Baronibus pro Christiana pietate  et summa aequitatis causa  adversus sectarios et a Romana Ecclesia  dissidentes, bellum gerentibus,  proculdubio defuturos non crederet.  Victoriam profecto Deum cunctosque  caelites pro quibus mox in Syriam et  Palaestinam traiecturi constanter  pugnarent, haud dubio praebituros.  Succlamarunt cuncti, paratos esse,  omnia incommoda aequissimis animis  laturos, ut egregie pugnando, veterem  spectatae virtutis opinionem non  fallerent et non Constantinopolitano  modo Imperio, sed et  Hierosolymorum Regno recepto, sacrosancto CHRISTI  summi Regis Sepulchro  avidissimi potirentur. Ita, confirmandis suorum  animis Veneti Gallique  inspiciendis machinis et tormentis, parandis  telis, integros dies  absumunt. Murtzuflus, secundo proelio suorum  inflatus, erectiori in  tumulo ad Pantepoptis Monasterium, qua nostris  terrestri parte  aggrediendum erat, ut nostrorum ingressus observaret,  Praetorium  Augustorum more velis purpureis superbe intendit;duosque ibi  dies fuit.  Id quod a nostris animadversum, spem dubiis animis dedit.  Tertia post  die, pridie Idus Aprilis, qui Lunae dicatus dies fuit, cum  iam  dilucesceret, nostri ab omnibus rebus, ut edocti erant, quam   paratissimi, in anchoris consistunt, eo exitu, ut rostratae sibi per   vices tripartito succederent, onerariae [122]   vero naves, idoneo loco, ab rostratarum lateribus ad anchoras   constitutae, ab excelsis summi mali carchesiis opportune rem gererent.   Propositis ab Dandulo praemiis singulis, qui spectatae virtutis facinus   ediderint, Veneti Gallique erectis iam tota classe machinis, ad pugnam   se comparant, scalas, tela, lapides, sagittas, hastas, arcufereas   balistas proferunt; antennis naves inter se binas colligant; turres   erigunt, ut ab omnibus rebus paratissimi essent. Iam Graeci Duces nihil   oscitanter agere; omnia munia exequi; defensorum maximum numerum,  quorum  copia ad manum suppetebat, in muris et turribus collocare;  sperantes se  nostros, ut ex remissa duorum dierum pugna, inopinantes  aggredi, muros  turresque conscendunt et certatim in subiectos undique  sagittas, lapides  missilemque Graecum ignem, tenaci flamma armis  adhaerentem, coniicere,  sauciare, sternere: quum extemplo, signo dato,  ad timpanorum et tubarum  sonitum nostri, sicuti imperatum fuerat,  terrifico apparatu omnibus  locis navibus erumpunt et celeriter in  hostem impetum faciunt, ut  clamoribus maxime mirandum, ita ipsa  impressione vehementissimum.  Complures summa vi scalis in medias turres  invadere, qua scilicet  turrium in navibus excitatarum altitudo  pertinebat, propugnatores  Graecos obvios caedere, contis, missilibus  saxisque prosternere,  turribus et muris in urbem deturbare; cum Graeci  nihil interim segnes,  nec iam terrore, sed viribus et arte  confligentes, proxima murorum  parte, tantam vim sagittarum omnis  generis, telorum, verutorum, sed  maxime molarium lapidum subiectis  navibus superfunderent, more fulminis  quicquid percusserint  dissolventes, aut irrumpentes, ut pugnatores simul  et remiges his  confixi, lapidumque ictibus percussi, fatiscerent. Tot  enim ex turrium  culminibus tela, trunci, tigna, saxa, tegulae  iaciebantur, ipsis  culminibus et murorum pinnis direptis et demolitis,  ut superantium  conclamatione ac cadentium gemitu caelum pene ipsum  consonaret.  Caeterum nostris ad meridiem iniquiore loco continenter  pugnantibus,  Venetis Aquilo tam saevus et immoderatus, sed a tergo  secundus afflans,  naves impulit, ut omnes ad Urbis muros facile  accederent. Nostri,  felici bene vaticinantium Trierarchorum praesagio,  tempestatem  religioni vertere, seque Deo charos esse dicere. Quibus  rebus, nostris  animus alias invictus, divina tamen ope facilius ad  audaciam erigitur.  Atque omnes ante aerumnas et detrimenta ferre  statuunt, quam non  secuturos vindicent. Duae naves, antennis inter se  modo vinctae, quarum  uni Peregrinae alteri Paradisae nomen erat,  opportuna maris [123] iactatione fortuito  disiunctae, turri,  quae proxime Petrium erat, ubi cum suis Imperator  pugnabat, duabus  partibus applicantur, ac scalis quae in carchesiis  Peregrinae excitatae  erant, recta admotis turri accidunt. Hanc tantam  sive Divini numinis  bonitatem, sive occasionem repente nacti; hinc  Petrus Albertus Venetus,  inde Andreas Urboesus Gallus muralis coronae  decus promeriti, quum  primi pinnas apprehendissent, turrim ingrediuntur  et vi capiunt. Hos  tam illustres facti duces complures insecuti, Graecos  qui in praesidio  erant, aut ferro necant, aut praecipites e turre  agunt. Sed Albertus  infelix, ut sunt humanarum rerum casus, non ita diu  ea receptae turris  laude honoreque laetatus est. Ab equite enim Franco,  qui paulo post  eandem turrim intraverat, pro Graeco hoste habitus, dum  mutuo metu  ignoti consertis manibus, uterque utrunque hostem credit,  lethaliter  vulneratus, interiit. Tanto omnium dolore (erat enim ex sua  maiorumque  suorum nobilitate, animo ad omnia belli pericula maxime  impavido) sed  ipsius praesertim Franci Equitis indignatione, quod per  insaniam tantum  facinus inscienter admisisset, ut et diu in classe  lugeretur et  Francus Eques animi angore, nisi proximi Equites  obstitissent, pene  seipsum interemerit. De tanti viri casu fama ad  Dandulum delata,  optimus Princeps praesentibus Trierarchis, fortissimum  civem, virtutis  nomine, publice laudavit. Equites navibus secundum rerum  eventum  speculati, classe in terram appulsa, e navibus omnes repente  emicant,  scalisque admotis, murum maxima vi superant. Turres quatuor  eodem  impetu audacter invadunt, atque ingenti caede edita, potiuntur.   Navicularii classiariique impressione, quanta maxima potest, onerarium   navium, biremium, celocium mari Urbem adoriuntur. Ibi maritimarum trium   portarum effractis valuis, ut Urbem tripartito invadant, hyppagogis   equos, quamprimum educere. In his equites vix sederunt , cum recta ad   Pantepopti Monasterium in unius Murtzufli Imperatorium tentorium, quod   edito in tumulo, ad Francorum castra et Venetorum classem conspicandam   constituerat, impetum faciunt. Quibus irrumpentibus Murtzuflus, qui   aciem pro castris continebat, quantas habebat copias, ut in extremo   conatu necesse erat, haud cunctanter opposuit. Sed cum intra Urbem   Venetos et Francos diffractis maritimis portis pervasisse, ferroque sibi   in Urbem viam fecisse et ab iis Forum Constantini et longe maximam   partem occupatam fuisse cognovit, pressus multitudine nostrorum equitum   adurgentium, ac iam destitutus omni spe, fatorum vim, non Gallorum   virtutem [124] incusans, mature se recipit.   Hostibus igitur ad paucorum equitum nostrorum conspectum in fugam   conversis, magno Procerum Graecorum numero percontinuas phalanges ad   Blachernarum portum cursum intendente, cum nostrorum vim terrefacti   sustinere non possent; Imperatore etiam ipso Murtzuflo in Bucaleontis   arcem altera Urbis parte ad meridiem, concitato equo profugiente, nostri   in Gryphones solos (ii stipatores et satellites Augusti erant) cum   forte incidissent, iram vimque Martis evomunt atque eos omnes vel   prosternunt vel capiunt. Sed Francis defatigatio noxque iam appetens   finem caedendi attulit. Profligatis itaque hostibus tanta clade, ut ea   Urbis pars muris proxima, Graecorum cadaveribus constrata videretur,   nostri equorum phaleratorum, mulorum, iumentorum, maximo numero, omnique   castrensi instrumento et Gaza facile potiuntur. Deinde ad   Constantinianum Forum, quod antiqua Urbis regionum descriptio Placotum   appellat, universi coacti, quod opulentissimam et copiosissimam Urbem   vix mense ipso capi tenerique posse considerent, sole praecipitante   descendunt, castraque pro muris turribusque quas vi ceperant,   opportunius locant. Quippe quae classis commodiora faciebat, quam prope   in manibus habebant. Balduinis Comes ad Pantepopti Monasterium, in  vacuo  Murtzufli tabernaculo purpureis velis intento, fato quodam  consedit. Id  omen futuro Imperatori faustis acclamationibus bene  vaticinans miles  vertebat. Eius vero frater Henricus pari felicitate  proxime pro Palatio  Blachernarum tendit. Bonifacius Monferratensis, cum  suis clientibus et  familiaribus celebriore et interiore Urbis parte  collocatur. Ita Urbs  Constantinopolis omnium ea tempestate  potentissima, ut quae totius  Orientis caput esset et domina pridie Idus  Aprilis, qui Lunae dictus est  dies, anno a partu Virginis quarto supra  millesimum ducentesimum, a  Venetis et Gallis capta, fidei iurisiurandi  religionisque violatae  poenas dedit. In quo licet Deum Opt. Max. omnis  sceleris praecipue vero  impietatis,serius, ocyus, vindicem cognoscere.  Ludovicus Comes  Blesensium et Carnutum, Eques incertum bellicosior an  sapientior, per  quartanam expugnationi adesse non potuit, in quam  superiori autumno eius  caeli insolens inciderat, vehementiusque quam  periculosius iam totam  hyemem in hyppagogis aegrotabat. Nostri proelio  defatigati, ne a Graecis  qui in Urbe erant auxiliis accersitis,  tumultuario adortu in tenebris  intercepti trucidarentur, per loca  saltuosa equitibusque parum commoda,  noctem sine tabernaculis, absque  victu ullo sub dio, summa sua [125]  solicitudine, ac militum labore agere et  paululum quiescere. At  Murtzuflum, ne punctum quidem temporis a metu  respirare, sive sua in  dominum impietas et in omnes iniuriae, sive  supplicii a Francis formido  non sinebat. Omnibus igitur rebus ad fugam  necessariis clam  praeparatis, ostendit se prima luce omnibus copiis,  tanquam supremo  conatu, hostem invasurum. Sed haec magnifica ostentatio,  quo recasura  esset, acie praesertim languidius consuetudine lustrata,  Graecos  sagaces pariter, ac timidos non facile fugiebat. Itaque omnes  sibi  consulere et fuga salutem quaerere diversique in omnes partes  dilabi et  latitare. Imperator Murtzuflus, Francorum et Venetorum  virtutem,  amplius valere, quam Graecorum multitudinem, supremo  discrimine  edoctus, animo repente deficit. Itaque attonitus et plane  vecors, rebus  omnibus perditis et conclamatis, totus deformen in fugam  versus,  Eufrosinam fratricidae Alexii Tyranni uxorem et eius filiam  Eudociam,  cuius amore tenebatur (erat enim homo libidinosus et salax) ex  magno  Palatio propere lembo imponit; ipse clam nostris, quam  remotissima  potest, Aurea terrestri porta, intempesta nocte clanculum  fugit,  diffugientibus undique Graecorum cohortibus summo silentio  citatoque  agmine, vel intempesta nocte, sese continuo Urbe eripientibus.  Nostris  enim paulisper quiescentibus, nec eius fugae gnaris. Ita  Alexius Ducas  Murtzuflus Imperio atque Urbe excessit, cum duos menses  dies sexdecim  imperasset. Vir profecto saevitia ac perfidia sua  deterrima quaque  forte, ultimoque supplicio dignus. Ea ipsa nocte,  nescio qui nostrorum  repentinas Graecorum incursiones veriti, secundum  Bonifacii Marchionis  tabernaculum partem Urbis interiectam, quae ad  Orientem vergit,  incendunt. Igne noctem atque insequentem diem in  vesperum depopulante.  Urbana igitur interiora tecta ab Euergetae  Monasterio et ea quae ad  mare inclinant, usque ad Drungarii aedes  conflagrarunt. Graeci qui in  Urbe manserant, flammarum strepitu exciti  aedificiorumque cadentium  fragore, ut se Murtzufli fuga desertos vident,  alienata pene mente vix  incendio elabuntur, hinc fumo conspectum  eripiente, illinc flammis  fugam impedientibus. Hoc tertio loco,  incendium a Francorum obsidione,  nostri vates religioni habent. Quo, ut  aurum igne, sic Graecorum de Deo  Opt. Max. deque Divinis rebus  persuasio, vel ipsis invitis, purgatior  tandem haberetur. Huc enim  Franci et Veneti cum falcibus emissi, Urbem  pridem senticosam Pontifici  Romano maximo aperuerunt. Eo namque  incendio, tot domos absumptas  Villharduinus testatur, [126] quot tribus,  vel opulentis Galliae  Civitatibus pares essent. Barones quos iam tum  fuga Murtzufli  Imperatoris fugiebat, prima luce Idibus Aprilis acies  exornant et sese  ad invadendos hostes comparant. Rectaque qua ipsum  consistere putabant  acie dimicaturi, Urbe propugnatorum Vacua vexillum  inferre et sub suis  quisque signis incedere iubent. Interim Bonifacius,  qui hostem  Murtzuflum, desperatis rebus, nec effugisse, nec Auream  praetergressum  terrestrem portam, in Thraciae montes maximis itineribus  properare  certius didicerat, exorto sole recta per mediam Urbem in equo   Bucaleontem versus, explorat. Castellum et Castellanos Bucaleontis, qui   salutis spem in eius clementia collocarunt, in deditionem redigit, omni   Gaza et veste captiva, in Castello custodiae relicta. Huc Agnes,   Philippi Regis Franciae soror, Alexii Porphyrogeniti, Manuelis filii   Constantinopolitani Imperatoris Vidua, postmodum Andronico Imperatori   secundo nupta; huc, Margarita Regis Hungariae soror, Isaacii Imperatoris   vidua, compluresque primariae feminae ad captae Urbis nuncium   confugerant et una carissimarum rerum sarcinas comportarant. Eas   Monferratensis comiter susceptas, ea fronte excipit, ut nihil captivis   insultaret, sed et metu solvit et honore praecipuo habuit: tanta in   militaris hominis pectus mansuetudo et continentia incesserat. Alia   parte Blachernani, Henrico Comitis Balduini fratri deditionem, pacta   tantum salute, faciunt; non minori Gaza et veste captiva, quam in   Bucaleontis palatio fuerat, Blachernis relicta. Utrique Castello   praesidio firmo et fideli imposito, qui thesauros simul et Castella   custodirent. Equites peditesque praedae cupiditate alacres,momento   temporis tota urbe sparsi, quod opulentissimam Urbem praedae suae   destinatam viderent. Siquidem per quos Imperator vicerit, iisdem multa   contra fas ac leges, quas victoria natura contumax et tumultuosa vix   audit, indulgeat necesse est. Quantum auro, argento, aere, infecto,   facto, signato, stragula veste, panno serico villoso, abraso, subserico,   gemmis, margaritis, pretiosis lapillis, supellectile; ac quanta  denique  rerum omnium copia sese ditarint, dici non potest. Quae quamvis  maxima  sit, nunquam tamen quod peculiare vitium omnibus in castris  esse  consuevit, militaris illa sitis expletur. Refert Villharduinus   Mareschallus, qui praedas praesens conspexerat, nullibi unquam tantum   praedarum reliquo orbe actum. Quandoquidem Urbs situs opportunitate,   agrorum fertilitate, maritima opulentia, omnium Orientis ditissima per   LXXXX. ferme annos, Augustorum sedes, Imperii Metropolis et [127] caput, diuturnisque maritimarum   navigationum commerciis locupleta, in immensum dives, opimas omnis   generis praedas suppeteret. Quibus rebus confectis, Veneti Francique   arbitratu suo, quod victoriae licentia dabat, passim hospitantur.   Episcopi cum reliquo clero in insulis, victoriae ergo supplicationes   longo ordine ad Divae Sophiae templum ducunt, quod omnes ex afflicta   fortuna in beatam repente pervenissent. Barones Dandulusque comitantur   et qua erant pietate et in Deum cultu, victoriam Deo acceptam referre.   Mariae aras, Divorum templa venerari, gratias agere, vota solvere, nihil   Venetus, nihil Francus miles, eques, nobilis, ignobilis omittere, quod   ad declarandam laetitiam, nihil Dandulus et Barones, quod ad   gratitudinem erga Deum Divosque testificandam pertineret. In castris iam   victoriae certi, festa omnia agere, convivia parare, publice   privatimque laetari; omnia victoris gratulatione et gaudio celebrantur,   itemque victi luctu ac dolore mixta agebant. Ita laeti utrumque Pascha   et Palmarium vocatum et solennius CHRISTI Domini resurrectione faustum   et salutare, VII. Kalen. Maii, maximum Pascha vulgo dictum, agunt. De   Francis Venetisque hominibus suum cuique iudicium relinquam liberum, dum   aequos iniquos iudices hoc unum moneam, Gallos et Venetos ex omnibus   quotquot in Exercitu et Classe ad Constantinopolim fuerunt, vix ad   viginti millia numero fuisse, qui arma ferrent, ut quo diligentius res   gestas cum animo meo reputo, eo constantius hanc palmam, non hominum,   sed Divini numinis potius fuisse praedicem. Haec enim veritas extat,   captos (ut caesos omittam) quater centena amplius millia, in Urbe   Orientis eo saeculo longe munitissima, rebusque omnibus ornatissima,   quorum fidem perlocuples testis Villharduinus, Gallicis Commentariis   facit. Bonifacius Monferratensis penes quem militaris Imperii potestas   erat, Barones item, Dandulusque edixerant, ut quod quisque Urbis   direptione praedatus fuisset, sine fraude in amplissima tria Urbis   Delubra comportaret: Francis et Venetis custodibus, ei rei delectis, ut   imperatum erat, traderet. Delubra, constitutis custodibus, decernuntur.   Edictum Bonifacius capitis poena, Episcopi Sacrorum interdictione   sanciverant. Sed nulla lex, satis unquam avaritiam contagionibus   virtutes omnes labefactantem et violantem domuit. Cum caetera vitia,   suum quasi lutum, in quo volutentur, habeant; haec una, infinitis   criminibus implicatur. Animus per se continens sit et abstinens, necesse   est. Corpus enim legis, tanquam manu, teneri potest: animus avarus,  non  potest. In castris, [128] qui ad eam  diem  continentes, nullis criminibus noxisve impliciti fuerant, Deo  chari et  accepti, supremi numinis bonitatem senserunt; iidem mox  exitiali et  monstrosa avaritiae labe corrupti, ne suis malefitiis  diutius  exultarent, ultore magno Deo poenarum satis superque dederunt;  multis  magnisque detrimentis divinitus eorum culpa in Exercitum postea   immissis, quae bonos malosque pariter afflictarent. Ut vero verius   dicatur, bonos saepe malorum culpa vexari. Praeda manubiisque Veneto et   Gallo per XII Viros a Venetis et Gallis datos aequis partibus   distributis, quoniam duplex genus Centurionum, in Gallica militia, alii   pedibus, alii equo mererent; in commodorum perceptione duo Centuriones   pedites, unius equitis loco censebantur. Duo Centuriones equites, unius   Catafracti equitis loco: eo pacto, res captiva, quae modo in medium   collata fuit (nam pars maxima furto cessit) ut constitutum fuerat,   singulari aequitate dividitur. Inde Gallus argenti pondo quinquaginta   millibus Veneto solutis, sibi tamen reliqua centum millia argenti   habuit. Nusquam meliori fide inter ullos actum. Siquid contra edictum ab   aliquo commissum fuit, id praedonum avaritia factum est. Peculatores,   furesve deprehensi aut convicti, reste suspensi poenas dederunt. Comes   quidem Sancti Pauli Ugo, equitem furem de superiori loco suspendi,  scuto  e collo pendente iussit: reliqui equites aut milites summi infimi  qui  furtem fecissent, quod ad Baronum aures non venissent, inpune   praeteriti. Quae tota res a Villharduino commemorata, ut maiorem lucem   accipiat, quod omnibus fere Venetorum annalibus, sed Andreae Danduli   Ducis, qui post Henricum circiter annum CHRISTI MCCCXLIII. Principatum   adeptus est, praesertim historiis enucleatius prodita est, quae Venetos   haec ad posteritatis memoriam curiosius notasse commonstrant, a nobis   fusius huic historiae mandabitur: quandoquidem Vir Clarissimus Aloysius   Michael M. Antonii doctissimi Senatoris filius, ex paterna bibliotheca   vetustissimum eiusdem Danduli Principis historiarum Codicem  manuscriptum  et luculentissimis Michaelis patris annotationibus  illustratum,  superioribus annis nobiscum communicavit. Igitur tres  socii praedarum ac  manubiarum sicuti fidem eadem Danduli historia atque  annales taciunt,  Imperator futurus, Venetus, Francus, ipsam Urbem  Constantinopolim,  caeterasque res Imperii, in octo uncias diviserunt,  duae futuro  Imperatori pactae, tres Veneto, tres deinceps Franco. Ita  affe in octo  uncias diviso. Imperator futurus duas uncias, Francus  tres, sic Venetus  alteras tres uncias aufert. [129]  Hic tamen  exponemus tantummodo rerum mobilium et moventium partitionem  et quae  Dandulo obvenerint; de rebus soli, suo loco, sicuti a  Villharduino  contexitur, amplius dicturi. Praedarum igitur et  manubiarum nomine  quoniam intelliguntur (id quod vulgo notum est)  mobilia et moventia; in  moventium portione Veneti (quae prima fuit  partitio) censentur equorum,  iumentorum, mancipiorum multitudo longe  maxima. Praeterea de mobilibus,  auri pondo ad decem millia; argenti ad  quinquaginta; vestis stragulae ac  sericae et supellectilis magnus  numerus; serici infecti pondo  infinitas; pellium item quantivis precii  ingens copia; poculorum ex  auro, argento, aere, gemma et toreumatum,  quae tot Orientis Imperatores,  ex immensa illa opum amplitudine  reliquerant, vis maxima. Vasa  praeterea et crateres ex auro et gemmis,  ad ornamentum multorum  abacorum. Nam praeter innumerabilia, quae  veteris Sacrarii incendio  MCCXXXVIII. Iacobi Theupuli Ducis tempore  conflagrarunt, hodie quoque  quamplurima atque in his nonnulla Murrhina  CN. Pompei de Regibus  Mithridate et Tigrane victoria et triumpho  nobilitata, inter sacros  thesauros spectantur. Scyphi praeterea  calices, phyalaeque iustae  magnitudinis ex Callaide gemma, a colore  Turchinam hodie vocant, Iaspide  et purpureo Amethistino lapide,  illustrium artificum scalpturis  nobiles: fundo arabicis, ut videre  licet, caracteribus caelati. Insuper  complurium Augustarum ornatus et  gestamina et ea aurea, quae pectus  amiciunt, ad pompam gemmis,  innumerabilibusque unionibus exornata.  Coronae solido ex auro permultae  margaritis distinctae, quae nummario  precio vix extimari possunt.  Super haec bullae et annuli quorum in palis  gemmae et maximi precii  lapides inclusi; visuntur enim praegrandes  smaragdi et eximii ponderis  carbunculi pinnato fulgore radiantes, qui in  maxima Ara Marciana  solennibus sacris vel umbrante tecto sublati,  liquidioribus flammis  scintillant, atque acriter exardescunt. Saphiri  praeterea mirae  magnitudinis, topazii, crysolithi et hyacinthi, quarum  rerum  dactylothecam Augustorum refertam, victores compilarunt. Hodie  meliori  conditione, Aedis Marcianae Procuratoribus cura demandata, Divi  Marci  Gazophilacio (thesaurum vulgo appellant) dedicatae. Satuarum  quoque  simulacrorum et tabularum ingens numerus. Equi aenei quatuor  affabre  facti; rarum opus et perantiquum, quos ex Circo detraxerant;   Hyppodromum Graeci dicunt, qui iuxta antiquam Byzantii descriptionem, in   tertia Urbis regione fuit. Ubi alii permulti eximii operis, marmorei, [130] aerei equi incurvis cervicibus   luxuriantes, ad Romanae magnitudinis exemplum, superbis fornicibus   insidebant. Ob artificis praestantiam ab omnibus expetiti et per maria   ac terras, ut pedum fractura indicat, ultro citroque insanis Regum   sumptibus toties deportati. Nam Constantinus magnus artificio ac   nobilitate pellectus, de Traiani vetere arcu ab se Romae everso et   diruto, equos sustulisse dicitur, suoque arcui imposuisse, quem de   Maxentio Tyranno ad Milvium pontem profligato, mollem dicunt, Corinthio   opere iuxta Palatini collis dorsum, inter curiam veterem et   amphytheatrum, quod Colossaeum vocant, erectum conspicimus; iisdemmet   quadrigis cum sole insidente scalptis, aliisque trophaeis et rerum   gestarum incisis monumentis insignem. In Traiani porro arcum ex   Domitiani arcu avulsos et ad operis ornamentum illatos ferunt, ab eodem   Domitiano ante de Neronis arcu demolitos, quum eos Nero ex Augusti arcu   detractos post Augusti mortem sibi vendicaverit. Sed mox Byzantium   Constantinus profectus, circiter annum CHRISTI CCCX. quadrigas egregie   factas ex arcu sustulit et cum reliqua supellectile Imperatoria in   Thraciam deportavit; eodem tempore quo et porphyreticam ingentem   columnam cycloterem, statuarum signorumque ac simulachrorum omne genus,   vel ex aere aut marmore omnibus Europae atque Asiae Urbibus nudatis, e   vetere Roma in Orientem ad Urbis de suo nomine ornamentum, devexit.   Easdem ab Augusto annis fere CCCXXXVI. ante Constantini discessum, cum   Orientis domitor, Antonio et Cleopatra Alexandriae victis, ex Aegypto   Asiaque in suam potestatem redacta, triumpharet, nempe annis XXXVII.   ante CHRISTUM natum ex Alexandria Aegyptiorum Regum sede, Romam (sicuti   ex Heliopoli obeliscos) advectas memorant. Civibusque et signis   militaribus a Parthis recuperatis, arcui demum impositas, quem ipsi   Augusto Orbis totius toties triumphatori pacisque restitutori aeternae,   Senatus decrevit. Quidam artificem Lysippum commemorant, equosque ad   solis quadrigam in Rhodiorum gratiam, vel unius nobilissimo Plinii   testimonio fabrefactos. Numi veteres certe aurei, vel argentei diversi   generis, Augusti primum; mox Neronis aenei; Domitiani postmodum; dehinc   Traiani has ipsas quadrigas, currumque et aurigam, trium ferme   saeculorum spacio, ab Romanis Principibus aemulatione operis, invicem   raptas atque arcubus impositas, posteriore aeris parte luculenter   repraesentant. Id quod etiam vir Clarissimus Sebastianus Ericius Senator   Venetus, elegantissimo numorum veterum commentario testatur. Sed [131] a Venetis cum praeda reliqua in Urbem   victricem translati, meliore quam usquam loco, hodie omnium quae in   Europa sint nobilissimum opus, sed amoto aurigario spectantur Venetiis   in summo Divi Marci propilaeo ad Occidentem Solem, praeclarum imperii,   quod Respub. postmodum adepta est in continente, praesagium et eodem quo   Romae ac Constantinopoli, alacri statu prominentes, omnibus   admirabiles, aureae Aedi Marcianae non mediocre ornamentum afferunt.   Adhaec notae res. Ampulla seu vasculum ex chrystallo, Domini omnium   nostrum soteris CHRISTI sanguinis, qui Berythi ex eius imagine ab   Iudaeis confossa, singulari miraculo manavit, Athanasii libello et II.   Niceni Concilii testimonio valde nobilis. Is sanguis, cum non minori   miraculo, Marciani veteris Sacrarii, quod diximus, incendium MCCXXXVIII   divinitus evaserit, hodie Venetiis in Marciana Aede, loco religione   sanctissimo, Sanctuarium dicunt, quod nobilissimo opere introrsus   praeditum, sanctiore templi parte, aeternis ignibus ante fores   constitutis,Divi Marci Procuratorum diligentia et religione servatur.   Eum locum nimia iam vetustate collabentem, templi Marciani Procuratores,   Leonardus Mocenigo, qui Ioannis Ducis filius fuit, idemque Aloysii qui   nunc divinitus Reip. praeest Avus, Collegaeque Paschalicus,  Lauretanus,  Superantius, Leonus, Priolus, Legius, Pisanus, Capellus,  Grimanusque  Andreae Griti principatu, luculenter exornato vestibulo,  restituerunt;  atque aditum in quo gemmae Reip. asservantur,  concinnaverunt. Porro  autem ipse sanguis sacrosanctus nunquam ex  adytis, nisi Dominicae  Ascensionem praecedit, de secunda vel tertia  vigilia, ingenti concursu  ex tota civitate in Aedem facto, maxima  veneratione depromitur. Tum  quoties profertur, quamplurimis accensis  funalibus (ita enim mos  traditus) Marcianae Aedis Canonici et  Procuratorum unus, venerabundi  circumsistunt et cum caeteris Sacrarii  reliquis, ex sacra concione  procumbenti palam populo, solenni  caeremonia ostendunt. Eum sanguinem  mihi genu innitenti, ex ipso  chrystallo intra Sacrarii aditum inspicere  per ocium licuit et  contemplari, ac quod summae felicitatis fuit,  sacrosancti vasculi pedem  chrystallinum exosculari. Tribuit enim hoc  mihi singularis beneficii  loco, Maecenas olim meus Franciscus  Contarenus, Zachariae Equitis F.  Ipsius Aedis Marcianae Procurator,  Sacrarii Praefes et Senator  perillustris, fore illud aliquando  arbitratus, ut dum ex Villharduini  Equitis Franci Commentariis historiam  belli Constantinopolitani  contexeremus, quorum ille [132]  Commentariorum pervetustum Codicem Gallica  conscriptum vetere lingua,  veneranda facie et literis prope cadentibus  exatatum, aliquot ante  annos ex Belgio ad Carolum V. Reipub. Legatus, in  patriam retulerat,  huiusce sacrosancti sanguinis Berythensis miraculi,  caeterarumque  reliquiarum, quas Dandulus Constantinopoli cum reliqua  praeda ante  trecentos quinquaginta annos in Urbem miserat, mentionem, ad  Veneti  nominis decus, sed ad ipsius potissimum Marcianae Aedis gloriam,   faceremus. Inter sacras igitur res, quae ex Constantinopolitana praeda   Dandulo obvenere, praeter ampullam sanguinis Berythensis, trunculus   visitur ligni Crucis Domini, quem Divo Constantino in proelium eunti,   praeferri solenne erat; ab Graecis Augustis, qui post Constantinum   imperarunt, summo semper honore, ac religione habitus, eiusdem sacrarii   conflagratione inviolatus receptus. Clavus unus ex iis, quibus CHRISTUS   Dominus Cruci affixus, quem idem Constantinus in bello ad conum  galeae,  nobilissimarum cristarum loco religiose gestabat. Spina item de  eiusdem  summi Regis Corona decerpta. Nam reliqua corona, Imperatoriae  partis  fuit et Constantinopoli a Latinis Imperatoribus summo cultu  habita; quam  annos ferme sexaginta post, Balduinus eius nominis II.  Latinorum autem  Imperatorum postremus, Ludovico Francorum Regi, qui  postea in Divorum  numerum relatus est, in Galliam dono misit. Eo forte  tempore, quo idem  Balduinus sexagesimo fere anno, quam a Latinis  imperari coeptum fuerat,  amissa Constantinopoli et a Michaele  Palaeologo per proditionem recepta  (Chier Michalim appellabant) opibus  atque potentia exhaustus, utpote  omnium templorum donariis ablatis,  cunctos Europae Reges adiit; nec  quisquam praeter Ludovicum Francorum  Regem, suppetias tulit, quum  Blanchae matris precibus magnam signati  auri vim, et navales  terrestresque copias, liberali studio contulisset.  Id immortale  beneficium, ut gratissimo animo coleret Balduinus,  repigneratam coronam  Ludovico Regi, tanquam unum omnium amplissimum  munus, liberalissime  donavit. Eam hodie Lutetiae Parisiorum in sacello  Regio, quod Sancta  Capella dicitur, une et lanceam et spongiam  Dominicae passionis  instrumenta, statis diebus, accensis cereis, adeunt  et omnes reverenter  exosculantur. Sed ut ad Venetos revertamur, cessit  praeterea fragmentum  columnae, cui deligatus CHRISTUS Dominus et  flagris caesus; in eiusdem  Marcianae Aedis Sacrarium illatum. Nam maius  fragmentum, quod ad Aram  maximam XVI. Kalend. Maii, die Isidoro sacra,  solenni caeremonia  sistitur. [133] Qod  perimetrum habet trium  circiter pedum, nostro aevo a Franciscanis  Monachis Sepulcro  Hierosolymitano sacris, Laurentio Priolo Duci et  Senatui dono missum. Ex  porphyretico lapide, utraque fragmenta  constant. Vincentius Fidelis  affinis noster et a secretis Reipub. de  Bonifacio Stephano Epidaurio,  Montis SyonisGuardiano, nunc Stagni  Episcopo, atque iisdem Franciscanis  Monachis, fragmentum maius ex  Palaestina Venetias attulit; anno salutis  MDLVIII. quum Sacrosanctum  CHRISTI Sepulchrum veneraturus Hierosolymam  accesisset. Sub id tempus  quo in Cypro Insula exacto magni cancellarii  munere, in patriam  revertebatur. Insuper in partem cessit, brachium Divi  Gregorii  Martyris, una et portio capitis Divi Praecursoris Ioannis  Baptistae,  quod olim Theodosius maior in suburbis Constantinopolis,  templo ad  hebdomum excitato, e Coslao Vico trans Bosphorum, Pantichio  Chalcedonis  proximo, quo Valente imperante, ex Cilicia Constantinopolim  Divi  eiusdem caput delatum fuerat, ad Urbem transtulit. Quae reliquiae  summa  sanctimonia colendae, Venetias importatae et in Marciana Aede ad   omnium venerationem et victoriae monumentum, Danduli iussu statutae   sunt. Sed Praecursoris praesertim, non minori Aedis ornamento, quam   ipsius civitatis laetitia, erga Divum ob multitudinem miraculorum amico   animo, iampridem affectae. Quandoquidem eius Divi dextra, ea dico, quae   CHRISTUM Deo genitum, atque ipsum Deum ad Iordanem amnem Baptismi   lavacro respersit, aliquot ante annos in Divi Hermachorae et Fortunati   Aede Canaregii regione, aureo tabernaculo, summa civitatis religione   asservaretur; quae una omnium reliquiarum quae in urbe sunt, in publica   caerimoniarum pompa, sub umbella hodie circumfertur. Imago praeterea   Divae Mariae pervetusta in tabula, quam superius Alexio Duce Murtzuflo,   ex insidiis nostros invadenti, in proelio una cum curru, quem illi   Carrocium vulgo appellabant, ademptam fuisse memoravimus, cum in partem   cessisset, Veneti in Urbem asportarunt; tanto monumento, tantam Urbem   ornaturi. Eam Augusti, quoties Exercitum Constantinopoli educebant,   salutare signum Graecorum, sub umbella praeferebant. Quin et hodie quod   pluribus miraculis illustrata, in Divi Marci accensis cereis, ac thure,   statis diebus Deiparae Virginis, eximia veneratione colitur,   supplicationibusque circum Marcianam aream, solenni caerimonia   circumfertur. Divi Lucae opus ferunt. Obvenere etiam inter res sacras,   Divarum Agathae et Luciae corpora, quae ex Sicilia ducentos ante annos   Basilio [134] Porphyrogenito et Constantino   fratre imperantibus, Siciliam tum Salentinosque obtinentibus,   Constantinopolim advecta fuerant, Divae Luciae corpus Venetias missum;   Agathae vero Siculis, quibusdam piis viris rogantibus, Danduli munere   libenter donatum. Sed cum Divae Luciae corpus multos annos repositum   fuisset, apud Abbatem Divi Georgii, in Insula e regione Ducarii Divo   Georgio dicata, quae Ducalis aedes olim erat et velut in ditione Veneti   Principis, cum dicendi Abbatis ius illi esset, omnibus ornamentis a   Principe honestabatur; inde in Urbem proprio Delubro cum sacratarum   Virginum domo, de eius nomine erecto, deportatum fuit; eius tantum Divae   brachio, quod hodie visitur, Divi Georgii Sacrario ob exosculantis   Archimandritae miraculum relicto. Quo tempore Divorum Symeonis, qui   CHRISTUM Dominum senior in ulnas accepit, et Ioannis cognomento   Eleemosinarii Patriarchae Alexandrini corpora, per Venetos Cives   aemulatione religionis, summa pietate in Urbem advecta. Illud ex Sacello   Deiparae quod Sophiano templo accubat, Andreae Balduini et Angeli   Drusenti, Virorum pietate insignium opera et sumptu; hoc Raynaldi   Danielii quorum alterum, in Divi Symeonis cognomento magni Cruceia   regione, Aede eius cognomine; alterum in Divi Ioannis Baptistae ad   Brachoram Castellana regione rite honoramus. Cui etiam sua Aedes in   Rivoalto dicata et consecrata fuit, cum vetere turre valde eminenti,   quae Aedi accubat. Ea Aedes Veneti Ducis iurisdictioni, prout proximum   Divi Iacobi templum a priscis Venetae Urbis conditoribus erectum,   subiecta. Quo templo nihil antiquius habemus, ut pote quod in ipso   nascentis Urbis primordio, ex voto aedificatum fuerit, et ingenti   Rivoaltino incendio patrum memoria, Christianae salutis anno MDXIIII.   circum ambustis lateribus, ope numinis intactum. Utrisque Dux ex antiqua   praerogativa Flaminem dat. Sed Eleemosynarii templo, eodem Rivoaltino   incendio absumpto; alterum insigniore postmodum apparatu, Andreae Griti   inclyti Ducis Principatu, cum reliquis Rivoaltinis porticibus, atque   aedificiis restitutum. Floruit Eleemosynarius, ne hoc quoque   praetermittamus, Alexandriae postremus Patriarcha, eo fere tempore, quo   Heraclio imperante Urbs Alexandrina tam nobilis quam fide in CHRISTUM   memorabilis, circa annum CHRISTI DCXIX. a Sarracenis foedo hominum   genere recepta est, ac Aegyptii Sulthani imperare coeperunt; biennio   ante quam impurus ille et sceleratus Mahometes delirii sui leges daret:   anno scilicet Christianae salutis exacto DCXXI. a quo tempore, [135] Arabes Mahometanae superstitionis annorum   initia computant. Sed Ioannes, doctrinae fama apud omnes gentes   celeberrimus, quum ex humanis excessisset, ob maximas in pauperes   largitiones, Eleemosynarii nomen, quod in hanc diem durat, fortitus est.   Caeterum Civitas III. Nonas Februarii ad Brachoram frequens quotannis   et templum et Divi loculum supplex invisit. Quo datur intelligi,  quantum  iam inde a priscis illis Urbis temporibus, apud Venetos,  Christianae  pietatis et religionis studium publice et privatim supra  caeteros  Europae populos emineret. Tantundem rerum omnium ad  Imperatorem et  Gallos delatum. Porro ut praedarum magnitudo, in  universum breviter  referatur, satis constat, sine iis, quae furto  periere, quaeque item  Venetis seorsum ex pacto aeris alieni persoluta  sunt, in publicum quater  centena millia argenti pondo relata. Item equi  omnis generis, numero ad  decem millia. His rebus constitutis, tuba  militare concilium advocatur.  Eo concilio nihil plus actum quam ut ad  alium diem res deferretur, in  quo XII Viri legerentur, qui Imperatorem  dicant. Vix enim fieri poterat,  ut in tanti honoris, cuiusmodi est  Imperatorius, contentione, non  complures ambitio compingeret; omnes  tamen, in duorum alterum facile  consentiebant. Constabat enim inter  omnes, duos ex omnibus potissimum,  Balduinum Comitem et Bonifacium  Marchionem Imperio dignos videri. Cumque  alterutrum Imperatorem prodi  necesse esset, Barones metuere, ne unius  repulsa, alteri calamitatem  crearet, quae ut non Imperium universum  afficeret, fieri non posset.  Commemorabant enim huiusmodi ambitione,  superiori saeculo Regnum  Hierosolymarium prope comminutum fuisse,  Gotthofredo Bullione Rege  declarato. Eius competitorem Raymundum Sancti  Aegidii et Tholosae  Comitem repulsae ignominia cum motum, posthac non  destitisse, quin  maximam partem Exercitus, precibus, vel preciis sensim  detraheret,  Regemque optimum omni praesidio nudatum, Iconiensibus  Turcis, vicinoque  Aegypti et Syriae Sulthano, tandem vexandum  relinqueret. Idcirco  praesenti Imperio, ab omnibus impensius  consulendum, atque  excogitandum, quomodo utrosque inter se amicos  retinerent. Placuit uno  duorum ad Imperium electo, alteri Pontum et  Bithyniam, ex altera  Propontidis parte, minorem Asiam versus, simul  Cretam nobilissimam  Insulam, iure clientelae, sive feudi attribui. Ita,  Imperator patronus,  alter vero cliens, idest vasallus. Mox constituta  die, XII Viri  leguntur, apud quos numeratis suffragiis declarandi  Imperatoris summa  erat potestas. Im memoriis et annalibus Venetis, [136]  quos admodum locupletes habemus,  observatum est, Dandulum accitis  Venetorum primoribus, quos in consilium  adhibebat, VI Viros legisse,  Vitalem Dandulum Equitem, eundem classis  Hamiralem, Othonem Quirinum,  Bertucium Contarenum, Nicolaum Nauaiosum,  Panthaleonem Barbum, sed in  sexti nomine, annales ipsi, quoniam vero  Ioannem Michaelem habeant, nos  hac de re nihil certi palam proferemus.  Francorum suffragiis creatos  legimus, quatuor episcopos, Nubilonem  Suessionum, Garnerium Tricassium,  Petrum Bethlehemitam atque item  Acconensem Antistitem;duos praeterea  Equites Italos, Nicolaum Picciolum  et Iacobum Maluicinum. Hi  praescripta die, per apparitores ad concilium  vocati sunt. Habitus est  autem is Senatus, in Augusteone Palatio,  proxime Sophianum templum (id  quod honori Danduli datum est in eo  habitantis) in interiore Palatii  Sacello, ut Villharduinus Mareschallus  tradit, tametsi Choniata Graecus  author in Divorum Apostolorum,  convenisse scribat. Sed Choniatae  summae alioqui fidei et ingenii  scriptori, qui res Constantinopolitanas  annorum LXXXVIII. ab Ioanne  Comneno Alexii filio, usque ad Henrici  Imperium luculenter conscripsit,  hoc loco facile ignoscendum.  Quandoquidem Urbe a Venetis et Gallis  capta, exul cum reliquis Graecis  factus, Chonas secessit, nec Imperialis  Comitii, nec Comitiorum gnarus,  utpote rerum, quae procul a se fierent,  annalibus suis labi facillime  potuerit. Ad Augusteonem igitur tantae  multitudinis, quantam Palatium  capere poterat, concursus tota Urbe  fiunt, qui alterutri, vel utrique  potius favebant. Coactis in concilium  electoribus, iurisiurandum datur  ex pactionibus pridem firmatis, illos  odio et gratia vacuos, eum  potissimum Imperatorem electuros, quem  Imperio dignissimum et rebus  gerendis magis idoneum iudicassent. Ac  reputanti mihi, quae causa  Balduinum, Bonifacio in Imperio praetulit,  haec potior visa est, quod  Bonifacius Marchio Monferratensis, quanquam  spectata virtute et  consilio nulli Baronum secundus esset, non tamen ita  magnas  cataphractorum equitum copias suo ductu ex Monferratensibus  Insubriae  et Subalpinis populis sub signis habebat; si Francos veteres  Theobaldi  Campaniae Comitis milites, familiares, clientes, obaeratos et  amicos  detraxisses; minus etiam novas inde Comitatu Monferratensi  colligere  poterat, quae Balduino superabant, in Flandria praesertim et  Hannonia,  cui parti Belgii multo maximae, quae totius Galliae fortissima  et  bellicosissima [137] habetur, summa   populorum benevolentia, Regiae clientelae idest feudi regalis iure   imperabat. Sic enim ferebatur, ut qui in Belgio bellicum cecinisset,   equestres, pedestresque copias, velut e terra nasci solere. Eam rem   Orientis Imperio usui, atque adeo saluti fore. Idcirco, VI Viros Venetos   in Balduini electionem procliviores fuisse. Sed huic causae pondus   addidit, Pantaleon Barbus, VI Vir Ventetus, qui cum authoritate, tum   oratione collegas persuasit, magis ex usu Imperii esse Balduinum   Imperatorem declaratum, quam Bonifacium. In qua consultatione diu,   multumque concertata, collegae tandem Veneti, qui Henrico Dandulo   Venetiarum Principi favebant, a Barbo, Senatoria illa gravitate   singulari, iuxta et causae iustitia, tum viri authoritate obiurgati,   facile illustrabunt, si quae in ipsis notantur, huc bona fide conversa   ediderimus. Tradunt igitur annales Veneti, Suessionum et Tricassium   Antistites, magis ex Christianae Reipub. utilitate quam aliquo Balduini   aut Bonifacii Marchionis commodo, Imperatoris designationem metientes,   in animo habuisse, Dandulum spectatae virtutis Principem, sua sententia   ad Imperium provehere, quando ad eum designandum VI Viri Veneti senis   suffragiis plurimum valerent; sed Pantaleon Barbus, ut erat summae   sapientiae Patricius, unus ex XII Viris adversatus, cui mira in dicendo   libertas, summa in consulendo integritas, atque asseveratio, recti, ac   veri cultus eximius et erga patriam, atque adeo Christianam Religionem,   studium supra quam cuiquam sit credibile, imo (inquit) alium omnino,   quam Dandulum nostrum Viri Veneti, vosque Franci censeo Imperatorem   declarandum. Nam quamvis Imperium Orientis aptius Venetis, quam   Transalpinis cederet, qui maris domini (absit verbo invidia) classe et   maritimis auxiliis pollentes, Constantinopolitanum Imperium atque Urbem,   longe melius quam aut Monferratensis, aut Flandriae Comes, maris  rudes,  ab finitimorum incursionibus conservarent et commodius classe ex   Adriatico per Ionium et Aegeum immissa, laborantibus suppetias  ferrent;  quam si vel maxime cataphractorum equitum copiae ab ultimis  terrarum  finibus ex Belgio, aut Transpadanis mediterraneis Italiae  regionibus,  mitterentur: cuius classis et maritimarum Venetarum  copiarum quanta vis  fuerit, Urbs infra nonum mensem bis Venetorum  praecipue classe expugnata  facile ostendit. Nunquam, ait, mihi credite,  equitatu quantumvis magno,  Imperium hoc adversus finitimos Graecos  absque numerosa classe,  praesidiisque maritimis conservari poterit,  quin Graeci [138] brevi rebellantes,  nostros facile Imperio  depellant. Quoniam tamen tantarum opum et  Imperii amplitudine ac fortuna  Veneti evecti, ideoque supra omnes  Europae Principes ad ingentem  invidiam expositi, ut sunt mortalium  animi cupiditate, ambitioneque  praecipites, maximo apud omnes odio  deflagrarent, ut protinus Franci  Barones, Balduinus item et  Monferratensis repulsae dolore atque  offensione, cum suis clientibus et  familiaribus ab signis novi  Imperatoris et amicitia discederent, et  sic Hierosolymorum expeditio  amitteretur: ideo ut tam funestum Reipub.  Christianae discrimen  evitetur, Balduinum, aut Monferratensem utrum  vellent, Diis bene  iuvantibus, Imperatorem dicerent. Neque eius  sententiae novitatem non  insulsi homines admirarentur, quoniam Dandulo  Imperatore dicto, amitti  Hierosolyma, Exercitum debilitari et quod  indignus, Christianam  Religionem, Graecis a Romani Pontificis  authoritate dissentientibus,  altius revelli necesse esset. Duos  tantummodo esse, ut probe scirent,  qui virtute et gloria caeteros  anteirent, quae seges est invidiae, ipsos  tamen omnibus charos esse:  idcirco Dandulo omisso, altero ad Imperium  necessario promovendum. Re  diu multumque a XII Viris considerata et  concocta, in unum tandem  Balduinum Flandriae et Hannoniae Comitem  consentiunt. Extemplo Nubilo  Suessionum Episcopus XII Vir, adaperto  Senatu, ex eo ipso Sacello, in  apertiorem aedium partem ad Barones,  Dandulumque Venetiarum Principem,  collegarum mandato, in atrium  introducitur, ita avidis oculis  propensisque animis advenientem  inspectante populo, ut qui alterutri  faverent nihil prius quam  Imperatorem prodentis vocem expectarent. Nec  mora, Nubilo silentio per  praeconem facto, haec verba habuit.  Imperatorem eum quem nos recte et  ordine legeremus, Vos proceres, tuque  Dux Dandule, habere, honorare,  colere, Deo teste, promisistis,  eundemque omni ope et opera, ab omnibus  sanctum inviolatumque  praestare. De communi omnium sententia, quod  Orientis Imperio  reliquoque Christiano Orbi, felix faustumque sit, Deo  auspice,  Balduinum Comitem Flandriae et Hannoniae, Imperatorem dico. Ea  voce  excepta, atrium repente faustis militum acclamationibus personare,   tanto intus strepitu, ut aedes iamiam casurae viderentur. Omnes enim   laeti et alacres (nihil enim longius illis erat, quam dum delecti nomen   audirent) Nubilonis Episcopi vocem secuti, Balduinum, Balduinum   Imperatorem, protinus geminatis vocibus acclamare. Exercitus ad   declarandam laetitiam, tubis, tympanis, omnique armorum crepitu [139] applaudere; omnes denique ex ancipiti spe   ad hilaritatem conversi, Deo sibique et Exercitui gratulari, quibus   Princeps antiquissima, et ob id una omnium augustissima gente, Caroli   Magni sanguine insigni (indidem enim domus Hannonia oriunda) regia   praeterea Philippi Augusti cognatione clarissimus, sapientia et   aequitate, Imperator divinitus contigisset. Hic Bonifacius Marchio   repulsae dolore abiecto, ut erat constanti et aequo animo, cum nullam   perturbationis, nullam tristitiae significationem daret, inprimis hilari   vultu, sibi Francisque optatissimum novum Augustum, palam gratulatus,   ex Augusteonis Sacello, alte sublatum protinus in Divae Sophiae ante   humeris subiens, cum Proceribus reliquis officiose gestare, omnesque   honores, quos tempus et locus poscebant, aequissimis animis habere. Eo   die, qui ipsi omnium laetissimus fuit, Balduinus Sophiano in templo   atque aurata in sella constitutus ad Aram maximam, ab universo Exercitu,   Graecisque qui in Urbe erant, incredibili favore, magnis   gratulationibus et Rex et Imperator appellatur; quum in perpetua populi   militumque acclamatione, nihil praeter ipsius Balduini nomen audiretur.   Mox, dies coronationis Dominicus dicitur, ad XVII. Kalend. Iunii, quo   temporis spacio, Proceres, aureas, argenteas, et holosercias trabeas,   precio quanto maximo potest, apparare: adeo, ut superiorum Regum luxum   non aequarent, sed superarent. Interea Bonifacii Monferratensis   Marchionis, et Margaretae Regis Hungariae sororis, quae Isaacii   Imperatoris Vidua erat, nuptiae summa omnium laetitia, celebrantur.   Illoque ipso tempore Odetus Campanus Chiamlites, magni nominis Eques,   quem cum nobilibus Campanis, quintam aciem, prima Constantinopolitana   oppugnatione duxisse memoravimus, maximo Baronum dolore, e vita decedit.   Eum Guilielmus frater diu et graviter luxit, et magno amicorum  comitatu  funus cohonestante, in Apostolorum templo, quod vel magni  Constantini,  et Divae Helenae eius matris sepulchro, aliorumque  Augustorum  nobilitatum erat, condidit. Dies coronationis venit.  Balduino Imperatori  Veterum Graecorum Augustorum more, in Divae  Sophiae, Imperialis  Calyptra imponitur. Gallis ac Flandris Proceribus  in Constantinopolitano  Imperio vetere ritu, ea die Despotarum,  Autocratorum, Sevastocratorum,  et Prothosevastorum munus implentibus;  eo augustius, quod simul ac  coronationis dicta dies fuit, ut in tanta  hilaritate, regio sumptu supra  quam fieri posset, exornati  conspicerentur, prout libido geniique  tulerunt, auro textile, vel  argento, quorum in Urbe ingens [140] erat  copia, et serico omnis coloris  eleganter variegato, itemque Phrygiis  operibus et acu graecanico opere  pictis sagulis, et latis vestibus se  integros quindecim dies ad pompam  summo comparaverant. Quidam,  Imperatorem Graecorum diademate coronari  solitum, scribunt, sed  plerique Calyptra, quibus assentior, quod eorum  testimonio, Graecorum  Augustorum imagines Constantinopoli delatae et  nobis a Marino seniore  de Caballis Equite et amplissimo Senatore  traditae, suffragantur.  Inauguratus est in Divae Sophiae et Calyptram  accepit incredibili  omnium ordinum laetitia, applaudente Senatu, canente  Clero, Dandulo  Duce et Baronibus maxime hilaris, aequis iniquis fausta  omnia  acclamantibus. Tanta vero omnium frontibus testata gaudia,  tantaque  Augusti iucunditas, et tam clara in omnes oculorum gratia, tam  comis  singulorum salutatio, tam blanda denique omnium appellatio, dubium   faciebant, Balduinus Constantinopolitas et Graecos, an Latinos magis   exhilararet. Pompae autem apparatus sic magnificus, ut Graeci qui in   Urbe erant senes, sumptuosiorem non meminerint. Tanta vis auriatque   argenti comportata, tantusque vestis stragulae, sericae et holosericae   ornatus, tanta equorum impensissimi precii, phalerarumque copia,   magnificentiam iuxta, et opulentiam Graeciae ostentabant, ut veterum   triumphorum pompam facile exaequarent: populariter vero tubis, lituis,   cornibus, cantu et fidibus et tibiis exceptus est. Quinetiam, qua ab   Blachernio Palatio ad Augusteonem, atque inde ad Divae Sophiae Aedem, et   ad Bucaleontem pompae transitus erat, festis frondibus topiario opere   ingentes arcus sublatos; in vias undique et regionum compita, florum   odorumque nimbos effundi videres. Ita, ille generoso insidens equo,   auratis ephippiis instrato, sub umbella, Francis Italisque Proceribus ad   eam gestandam, honori simul et labori succedentibus, a Sophiano templo   ad Bucaleontis Palatium perrexit. Tum primum Constantinopolitae   votivusque Exercitus, Balduinum in picta auro trabea, margaritis,   gemmisque intextis adornata, hinc dextra Crucem, inde sinistra   Evangeliorum volumen, prisco Graecorum Augustorum ritu gestantem,   aequissimis oculis spectarunt. Is profecto florenti aetate, forma regia,   totiusque oris dignitate, quanta vix homini optanda (tertium enim et   trigesimum aetatis annum agebat) omnium oculis veteres Romanos Augustos,   unde illi origo fuit, iucunde et suaviter referebat. Acclamationes   Augustis exhiberi solitae, quales Constantinopoli ab magni Constantini   temporibus ad eam diem non fuerant, undique exaudiebantur, Balduino   Caesari Augusto, [141] Magno,Pio, Felici,   Vita et Victoria. Erat enim moribus et facie Caesaribus similis. Summa   in eo clementia, incredibilis in omnes aequitas, rei militaris   disciplina sagax, nec a literis alienus, et quod maximum est, orthodoxae   fidei apprime colens. Iam unum caelo demissum praedicare, qui Orientis   Imperium imminutum, in antiquum honorem restitueret. Omnes denique ad   unum, fortunam Urbis laudare, quae optimum et fortissimum Principem   atque invictae virtutis tutorem optimum maximum orbo Imperio dedisset.   Complures festi dies celebrantur, totaque Urbe omnibus foris et   theatris, ludi magnificentissimi eduntur. Et, ne quid splendoris ac   magnificentiae deesset, constat etiam urbanos Circus, Hyppodromosque   coloratis sericis velis contectos fuisse, in quibus Circenses ludi   singulari equo, bigis, quadrigisve Graeco more, itemque ad equestris   pugnae simulacrum (Galli et Germani Torneum vocant) Franci Equites in   aureis armis et militaribus ornamentis conspicui, complures dies   iucundissime decurrerunt. Spectaculum certe speciosius, quam scribi   potest. Sic inauguratus Imperator Balduinus a Venetiarum Duce Dandulo, a   Baronibus et Equitibus, a tote Senatu, populoque Constantinopolitano,   in Bucaleontis Palatium, ab Nicephoro Phoca Imperatore opulentissimo   exaedificatum, solenni pompa deducitur. Bucaleon Palatium est ad mare,   qua Urbs ad Meridiem vergens Austrino mari ad Propontidem alluitur. Eo   autem loco Constantinopoli Bucaleontem constitutum ferunt, quo antiqua   regionum descriptio ponit in tertia regione Hyppodromi portum novum, qui   postea portus Iuliani dictus est; mox et Sophiae, ab Sophia Augusta,   Iustini Curopalatae Iustiani nepotis uxore, appellatus. Turcae locum   Caterga Limena quasi portum quendam triremium hodie dicunt. Is Iustinus,   Iustiniani successor, atque operum aemulator, Regiam ibi extruxit,   portumque purgavit, qui nunc exaggeratus est, et caeno et lapidibus   magna ex parte obrutus, ab Turcarum Imperatoribus, intra muros   Constantinopolitanae Urbis postmodum receptus, parvo velut lacu relicto,   quo nunc Turcicae mulieres ad abstergendos pannos descendunt.   Bucaleontis aulam Nicephori Phocae quem diximus fuisse memorant: eo   nomine dictam, quod ibi magnus lapidius leo excisus esset, qui bovi   marmoreo insideret, et insigni argumento, sinistro pede bouis cornu   tenens, et collum distorquens, Bucaleontis nomen loco dederit. Id   Bucaleontis Palatium, Blacherniaque item aula, ut supra memoravimus,   scriptis pridem pactionibus inter Francos et Venetos, cum futuro Augusto   in partem [142] cessisset, Balduinus   Imperator ad secessum omni regio apparatu, supra quam dici potest,   magnificentissime exornaverat. Balduinus Orientis Imperator coronatus,   tametsi regendo Imperio, ab priscis Augustorum legibus multorum   saeculorum spacio, sacrosancta maiestate toto Orbe venerandis, sibi   minime recedendum existimaret, ut tamen ius ipsum, quod aut nullum, aut   durum in Graecia eo saeculo receptum erat, aequius melius pro tempore   institueret, redderetque leges Hierosolymarii Regni militares, pariter   et civiles (eas quasi Regum scita, vel Concilii, caetusque Gallorum   responsa, vetere gentis vocabulo Assisias vocant) Constantinopolim   transferri iussit, centum retro annis a Gallis Principibus et   Hierosolymorum Patriarcha in Syria editas, postquam Hierosolymas in   Christianorum potestatem vindicassent, Gotthofredumque Bullionem, ac   secundum eum Balduinum fratrem, Reges appellasent. Quibus legibus eo   tempore Almericus Luscinianus Cypri Rex, una et Galli Proceres   Hierosolymarii Regni reliquiae, Anthiochenus Princeps, Edessanus, et   Tripolitanus Comites utebantur. Ita Balduinus, de beneficiis, sive   feudis, Imperii muneribus et honoribus, simul et servitiis sive   operibus, imponendis et indicandis, Imperatorique ex beneficiaria lege   per clientes, et vasallos praestandis (quod antiquioribus Gallicis,   atque iis propriis, verbis conscriptae leges, binis Assisiarum   institutorumque maioris, et minoris Curiae libris, apud Gallos,   praesertim in terra Graecia, multum authoritatis essent habiturae) Cypro   Constantinopolim delatas Assisias, tanquam municipales statim   promulgari iussit: ut iisdem, ceu fonte quodam, summatim et enucleate   ius, tanquam per compendium Baronibus, Equitibus, Francisque militibus   redderetur. Hae, dum Gallorum res sexaginta annorum spacio integrae   Constantinopoli fuerunt, a Latinis Francisque hominibus pro legitimo   iure habitae, receptaeque sunt. Praeterea Imperiales etiam magistratus   et magisteria, sive Palatii officia, ut Graeci vetere Graecorum   Augustorum more constituta vocant, ex dignitate nominis Latini   innovavit, et descripsit. Honorarios vero ministros, ordinariis addidit,   sed qui in altiore dignationis gradu essent, quod caeteros vicarios   haberent. Ex priscis autem Graecis aulae magistratibus, inprimis   Dandulum Venetiarum Principem, qui primus secundum Imperatorem titulus   est, et a Constantinopolitanis Imperatoribus cum Peleponnesi feudo,   Morea dicitur, Imperatorum [143] liberis   tradi solebat, creavit: Et purpureos calceos Augustorum insigne,   caeteris vetitos, honoris causa, utendum fruendum concessit. Venetos   praeterea Patricios, a Consilio Danduli, quamplurimis militiae muneribus   atque honoribus ornavit: Praecipue vero Ioannem Basilium, insignem   Trierarchum, ob egregiam virtutem, equestri dignitate ornatum, aurea   Imperatoria corona caeruleo in campo, quam militari in scuto gestaret,   liberaliter donavit, ut quale eius esset erga Venetos animus,   communicatis Imperii insignibus, testaretur. Id postmodum Basiliae   familiae abolito vetere insigni hactenus mansit. Cum vero magistratus,   ut a iureperitis concinne, et sapienter describitur, appellari   consueverit, cui iurisdictio data sit, iussorumque suorum explicandorum   potestas et Constantinopolitano in Imperio, iam inde ab Divi  Constantini  magni temporibus, Rossicus Dominus, idest qui feudum  haberet,  dignitatem dapiferi; Peloponnessiacus Despotae seu Principis;  Atticae et  Athenarum,magni Ducis; Baeotiae et Thebarum, magni  Primicerii; Siciliae  vero Regis titulum obtinerent, tametsi postea  Thebarum et Baeotiae  Megam Kyrium pro magno Primicerio, itemque Atticae  et Athenarum Ducem  pro magno Duce, posteribus saeculis appellare  consueverint. Ea etiam  feuda Imperator Balduinus, iisdem honoribus et  muneribus veterum  Augustorum more, latinis hominibus, et Francis suis  clientibus  concessit. Ministerium autem, munus ipsum, iurisdictionis  immune, quae  officia appellant, cum non minoris necessitatis, quam  decoris causa  Imperatoribus esset institutum, magnum Ducem classis  Imperatoriae,  eundemque Exercitus Praefectum creavit, cui Magnum  Drungarium, atque  huic Hamiralem et Prothocomitem, qui largitionibus  Imperatoriis  praeesset; reliquos item classis Procuratores suffecit.  Praeterea magnum  Domesticum constituit, qui ante Imperatorem ensem  gestabat, is  Archiaeconomus, et Gallis hodie maior Seneschallus  dicitur. Creavit et  Galliae more magnum Comestabilem, qui caput est  rogatorum Francorum: sed  Comestabilis, ut hoc interim memoriae mandem,  multum a Praefecto  Praetorio differt, id quod ratio muneris et officii  declarat; quanquam  nos non latet, nonnullos et eos alicuius nominis  authores, aliud  litteris prodidisse. Scutigerum quoque qui Parmam  Imperatori praegestet,  instituit. Acoluthum semper gressus Imperatoris  sequentem. Magnum  Stratopedarcham, qui commeatus et reliqua necessaria  in castris curat.  Domesticum murorum, qui Castrorum et moenium curam  habet. Vestiarii  Praefectum, quasi quaestorem Imperii, qui vectigalia,  datique et accepti  [144] rationes curat.  Vestiarium, qui  omnes Imperiales vestes, ac instrumentum Imperatorium  curat.  Prothocomensem, qui maris caeteris curatoribus praeest.  Praeterea  Prothostratorem, quem nos Mareschallum vocamus, Gotthofredum   Villharduinum, qui huius belli Commentarios scripsit, ob eximiam fidem,   industriam et prudentiam creavit. Cum praeterea iusti honestique  apprime  colens, ac supra Gallorum hominum ingenia, gravis, severus et   circunspectus haberetur. Huius erant munia apud Constantinopolis   Imperatores, absente magno domestico, Imperatorium ensem ante ipsum   Caesarem gestare, et Augusto aula egredienti, et Urbe equitaturo,   nobilioris officii causa equum sistere, in quem conscenderet. Militiae   vero novissimum agmen suis turmalibus stipare et claudere. Cavere item   miles ordinibus ne egrederetur, non obedientes denique more militari   plectere. Mareschallum porro a Marcha, idest equo, quasi equorum   Praefectum Beatus Rhenanus appellat; Budaeus, quasi maiorem Iudicem in   caballo sedentem, veteris Tribuni militum haberi similem scripsit. Quod   autem eum delictorum militarium animadversorem dixi, sciendum est cum,   ius Praepositi dicendi habere, qui ipsius iurisdictionem in milites   delinquentes exerceat. Quare, quidam recte Mareschallos Imperiales,   veteribus Irenarchis similes tradunt, qui de militaribus delictis   cognoscebant, Aurelio, Marciano, Iustiniano novae Romae Imperatoribus.   Iuris interpretes, proprie Latrunculatores dici contendunt. Magnum   denique Chartularium ab eo pariter institutum ferunt, qui Augusto foras   equitaturo, equum habenis sisteret; caeterosque omnes magistratus et   magisteria innovavit, honorariisque dotavit, quae Graeci veteres   Imperatores in aulico instrumento habebant. Enimvero Francos Proceres,   quod ex Veneto tabulario apparet, Cononem Bethunium Belgam, clientem   suum, eloquentissimum virum, Guilielmi Advocati Bethuniensis fratrem,   Prothovestiarium; Manasserium Insulanum maiorem Coquum; Macharium autem   Sanmanechaum Pincernam, et Milonem Brabantium, primum Pocillatorem, sed   honorarios ministros delegit. Caeterum Balduino Imperatore Coronato,   iuxta seriem pactorum, in quae Galli et Veneti, ante Urbem captam   consenserant, Thomas Maurocenus a Venetis sacerdotibus, privo suffragio,   Constantinopolitanus Patriarcha vetere Orientis more in Divae Sophiae   aede, ubi dudum Graeci Metropolitae, qui in Constantinopolitani Imperii   ditione censentur, solennibus auspiciis Patriarcham designare   consueverant; absens nec ambiens, sola probitatis et eruditionis   opinione, [145] declaratur, totique   Orientis Ecclesiae praeficitur. Erat enim Patriarcha   Constantinopolitanus hoc saeculo, opum amplitudine, et nominis   maiestate, inter Orientales primarias Alexandrinam, Hierosolymitanam et   Antiochenam Ecclesias, ob Imperii sedem per initia florentissimi et   Urbis gloriam, summae auctoritatis et dignationis: adeo, ut etsi illae   praerogativa quadam Apostolicae doctrinae eximiae essent, et Christianam   pietatem edoctae, antequam Constantinopolitanae Ecclesiae, quae  neminem  Apostolum audivit, nomen extaret (aetate enim haud dubie   Constantinopolim vincunt Hierosolyma, Antiochia et Alexandria)   Constantinopolitano tamen Patriarchae, non modo Asiae fere omnes,   Thraciae, Macedoniae, Mysiae inferioris et superioris, utriusque   Sarmatiae, Asiaticae, scilicet et Europeae, Roxolanorumque et Moscorum   Ecclesiae parerent. Sed ex his Archiepiscopales fere XL. Metropolitanae   vero LXXX. amplius eius authoritatem respicerent: primatumque hoc pacto   inter Graecorum Asiae, Ruthenorum et Thracum in Europa Ecclesias   diutissime tenuerit: atque aliquando etiam cum Sacrosancto Romano   Pontifice Max. de principatu vanissime disceptarit, hoc nomine, quod   Orientis Imperii maiestas, et novae Romae appellatio, Regni cuiusdam   inter alias Patriarchales sedes et Orientales Ecclesias speciem   adumbraret. Quibus rebus constat, velut e scintillis per Graecorum   insaniam, incendium illud tantarum dissensionum exortum fuisse, quod   Christianissimam illam tot saeculorum cura, studio, opera retentam   communionem Ecclesiarum Orientis et Occidentis, postmodum distraxit et   penitus absumpsit: non sine ipsius demum Orientalis Ecclesiae, atque   Imperii clade, terraeque Graeciae et Graeci nominis internecione, Divino   numine peccata puniente, Mahumetana superstitione, ac Turcarum armis   invalentibus: quando anno post CHRISTVM natum MCDLIII. IV. Kalen. Iunii   Constantinopolitana Urbe capta et direpta, ipsoque Palaeologo suprema   Graecorum Imperatore trucidato, totque hominum millibus, omnis aetatis   et sexus, eo bello interfectis et captis, Graecorum nomen funditus   eversum fuerit et ipsorum Religio pollutis templis profanata. Caeterum   Maurocenus Venetiis patricia familia natus, cum supra generis antiquum   decus, amplissimam ex sacris studiis laudem spectaret, plane adolescens   abdicata Maurocenae gentis praeclara nobilitate et spreto demum omni   patrimonio, quum rerum humanarum satietas illum cepisset, amore   religionis, in Portuensis Coenobii, quod virorum sanctitate illustrium   seminarium fuit, sacratis septis se [146]   inclusisse, dicitur. Ibi vitae duriciem perferens, nec a suscepta   professione vel paululum discedens, tantam eo saeculo ab universa Italia   et Venetia regione pietatis laudem promeruit, ut caeteris praeteritis   et repulsam ferentibus, Patriarchatum omnibus Venetorum suffragiis   adipisceretur. Ea de re Venetias, Dandulus ad Raynerium filium et   Ravennam subinde ad Maurocenum, per certos homines conscriptis litteris,   illos rerum omnium certiores facit. Petebat Dandulus, ut postquam   Veneti Cleri suffragiis, Patriarcha Constantinopolitanus, aspirante   caelesti numine, esset creatus, Graecam Ecclesiam capite indigentem,   diutius frustrari nollet: tantamque Romanae Ecclesiae, cui sese   Orientalis dudum subiecisset, vel augendae vel illustrandae occasionem   praetermittere: sed acceptis de manu summi Pontificis Innocentii,   tanquam supremi omnium Ecclesiarum authoris, solennibus ornamentis,   eiusque Sacrosanctis pedibus exosculatis, rebus omnibus ad navigandum   paratis, Constantinopolim primo quoque tempore maturaret, ut quod Deo   Opt. Max. Venetisque deberet, opportuna ope afflictis Graecae Ecclesiae   rebus allata, religiose persolveret. Vixdum Balduinus inauguratus erat,   vixdum gratulationes deferbuerant, cum quadam die Bonifacio leviter de   rebus sibi pactis, scilicet et minore Asia et Insula Creta sibi more   assignanda, agenti; libenter vero (inquit) Imperator, mox, vel nunc   potius, quod id ipsum ius fasque postularent et hominis amicitia nihil   antiquis haberet, concedemus. At Bonifacius, Augusti aequitate fretus,   rogat, ut res promissas (eae erant Ponti Bithyniaeque urbes)   Thessalonicae Regno in Macedonia commutare velit. Id Bonifacius   postulabat, quod Hungariae Regno fratris, quod eius sororem Margaretam   nuptam haberet, usui esset. Quam rem, ut mox dicemus, non ita post   multas preces atque indignitates impetravit, eaque de causa Bonifacius   cliens, Imperatori patrono sacramentum dixit. Atque haec concordia,   maxima voluptate Exercitum affecit, quod Bonifacio cum multarum Virtutum   nominibus, tum praecipue liberalitatis et munificentiae, omnia Deum   fortunare vellet. Ad Ducam Murtzuflum tyrannum, quem superius Urbe a   Venetis et Gallis capta, aufugisse memoravimus, quanquam quinis castris   perveniri poterat, tamen contemnebatur, quod copiolas, gregario milite   et imbelli conflatas secum eduxisset. Quem enim integrum et stantem,   Gallus antea fregisset, qui nunc profugum et ab omni bellico apparatu   nudum, tanquam capite minutum, extimesceret? Duxerat etiam Socrum   Eufrosinam, ad Socerum Alexium fratricidam Imperatorem, [147] qui cum Graecis exulibus e fuga Mosynopolim   sese receperat, atque urbe agrique magna parte potiebatur. Eo, una et   Eudocia Ducae uxor, eorum filia, Murtzuflum sequebatur; quo tempore   magnus quoque Graecorum Procerum numerus, odio Latini Imperatoris,   Constantinopoli trans Propontidem, pars in Asiam, pars in longinquam   Thraciam, cum suis amicis et clientibus nova regna, novas sedes   quaestum, concesserant. Ubi vero locorum Imperii, quisque sive casu,   sive alique opportunitate illectus consederat, Despotias sibi   constituebat. Murtzuflus inter haec, Tzurulum Thraciae oppidum, quod   Paulo ante in fidem Imperatoris Balduini se tradiderat, invasit et   penitus diripuit. Hos proinde omnes Imperator, hisce de rebus certior   factus, primo quoque tempore, de Baronum, Dandulique consilio, bello   persequi statuit, ne maiores motus tota Thracia et Macedonia fierent.   Itaque Imperator, Ludovico Blesensium et Carnutum Comite, qui iam adulta   aestate nondum e quartana febre convaluerat; Duce etiam Dandulo et   Conone Bethunio, in Blachernarum et Bucaleontis Palatiis, cum firmo   praesidio relictis, quod Graecorum mentes, nondum firmatis Imperii   viribus, ascitisque Proceribus Graecis recenti iniuria accepta resedisse   suspiceret, eoque minus in fide stabiles fore sperabat; ipse cum   omnibus copiis Gotthofredo Villharduino Campaniae Mareschallo, Milone   Brabantio et Manasse Insulano Ducibus, ad hostem proficiscitur. Henricum   fratrem cum parte equitum (centum enim valentissimos equites   attribuerat) praemittit. Iussum, ut quoquo versus adeat, Civitatum   animos erga exterum Imperatorem exploret. Ex itinere, Legationes   Civitatum deditionem facere. Adrianopolis in fidem recepta; multis rebus   animum erga Henricum fratris Legatum testatur. Ea Thraciae Civitas  est,  ad Hebrum amnem, ab Oreste Agamemnonis filio condita, et Orestias   primum dicta; postea ab Adriano Augusto instaurata, Adrianopolis nomen   fortita est. Ibi Augustum opperitur. Ducas autem Murtzuflus certior   factus Imperatorem ad Urbem adventare, continuo Adrianopoli Urbe   excessit et in fugam se dedit, triumque dierum itinere iuxta Urbem   Thraciae Mosynopolim venit, atque ibi castra locat et tentoria pro   tempore statuit. Ad Alexium fratricidam mittit, qui nunciet, se illi   contra adventantes Gallos opitulatum venisse: imperat, quae viderentur,   se omnino pariturum. Alexius Murtzuflo vehementer infensus, quo tamen   odium dissimularet et consilium tegeret, pauca respondit. Nuncium sibi,   ut aequum erat, optatissimum fuisse, quod Ducam Murtzuflum, Eudochiae   filiae [148] virum destinasset et quem in   Generi loco haberet, eum opera sua, atque ope usurum. Vicissim ille,   rebus Murtzufli ut suis, sine exceptione frueretur. Murtzuflum, qui ad   Urbem tetenderat, Alexius quoniam multis nominibus acerbe oderat, sed   potissimum ob stuprum Eudociae filiae illatum; dolo cum suis composito,   paucis post diebus in aulam vocat, una caenaturos per vocatorem   significans. Epulum Alexius, Eufrosina coniux, una et Eudocia filia,   Murtzuflus, atque aliquot Proceres lautissimum inire. Ventum est in   aulam. Inde Murtzuflum in conclave accitum, et Soceri domo nihil tale   expectantem,ante epulas, violato iure non modo hospitii, sed ipsius   Regiae mensae, suo satellitio Generum obcaecandum tradit. Haec magni Dei   iustitia est, nihil diu impii votum secundare; nec fero admodum   ultionem adventare. Qui, si quando in nostris sceleribus connivet, id   totum non delictorum gratiae, sed morum emendationi largitur: alias   graviore supplicio pro rata ulturus. Continuo, tristi fama de Murtzuflo   in castris ad suis audita, Exercitus diversus totus fere dilabitur,  nisi  qui se fratricidae Alexio authorant. His rebus intellectis  Balduinus  Imperator, Constantinopoli magnis itineribus Adrianopolim  pervenit, ubi  Henricum fratrem cum copiis excipit. Quaqua vero iter  erat, Civitates  undique effundi et dedi: multusque sermo de clientum  iure et nobilitate  habitus, quanta honestate vitam colere debeant; ut  indigni plane Regum  appellatione habeantur, qui neque ipsius Dei metu  deterriti, nec hominum  verecundia adducti, fratricidae Alexii via,  iustitiae opinionem assequi  putent, et impostores longe turpissimi,  sese tam foede invicem  lacerent; atque hoc facinus quamprimum  vindicandum Imperator iurat. Is  praesidio quadraginta Equitum, itemque  C. Centurionum, qui in equis  stipendia faciebant, Graecis  deprecantibus, Adrianopoli relicto, cui  Eustachium Sambruicum Flandrum  Equitem praefecit, qui repentinas ex  Haemo Ioannissae Regis Mysorum et  Triballorum excursiones reprimeret,  Baronum consilio, recta Exercitum  Mosynopolim ducit. In itinere audit  fratricidam Alexium adventantis  Balduini metu, oppido fugisse. Ea  civitas, sine cunctatione Legatos de  deditione ad Imperatorem mittit: in  fidem recipitur. In oppido  Imperator aliquot dies moratur, Bonifacium  Thessaliae Regem  expectatururs; quod is secum Margaretam Augustam uxorem  ducens,  necessario consequi non potuisset, impedimentorum multitudine   retardatus. Sed tamen quamvis impeditus ad Strymonem fluvium, quem   Turcae Stromona hodie appellant, pervenit, quo in loco, pro tempore   tabernacula [149] composuit. Postero die ad   Balduinum salutatum adit. Cum eo multis de ratione belli agit, sed   pluribus in eam partem, ut se Regno Thessalonicae donatum, velit ad   fruendum quamprimum dimittere. Docebat Imperatorem bonis nunciis et   optimorum authorum literis se certiorem factum, egregiam Thessaliae   Procerum, ac populi Thessalonicensis erga se voluntatem esse. Illos, ac   Balduini beneficio Imperii clientem, idest vasallum, unum sibi dominari   cupere. Praeterea neminem obnixius rogare, ut Thessalonicem fidei  ipsius  tenere, possidereve liceret. Si nunc ab Imperatore in Thessaliae  Regni  possessionem mitteretur, se mature a Thessalonica, frumenta  commeatusque  Exercitui abunde administraturum: seque posthac ipsi ex  praescripto,  praesto semper ad parendum fore. Ne per Deum, Exercitus  lascivia et  maleficio regionem Thessalonicensem sibi in usum  reservatam, vexari et  diripi diutius infestis populationibus velit:  Exercitus vel solum  transitum quacunque iter facit, colonis magnam  calamitatem importare.  Neu denique perditos Thessalonicenses, funditus  perdere. Ionnissam enim  Mysorum Regem propinquum hostem, Macedoniae et  Thraciae ad Occidentem  Solem maximam partem occupasse, et quotidie  novos tumultus in Thessalia  per Mysos et Triballos, praedatorios  aedere. Ac, si mature obsistatur,  tota Thessalia, aut maxima agri  parte, vi potiturum. Sed cunctae  Thessalonicensis Civitatis tum maximam  motum esse, atque coniurationem  ad res de Ioannissa recuperandas, ut  ipsum vel dormientem, repente  exporrigeret. Ei, si quis se Ducem et  signiferum praebeat, omnia ipsi ad  voluntatem promanatura. Nescire se  cuius tandem consilio omnia  conturbarentur. Sibi nota Regis Mysorum  consilia et vires esse: dum  facilem rerum recuperationem haberet, suo  in Thessalonicense Regnum  ingressu victoriam prope exploratam ne  praepediret. Se coniicere non  posse, Imperatorem tanti Exercitus iurato  promissum, nec traditum  deductione, nihil boni de se cogitare. Id, si  Imperator faceret se e  vestigio sibi seorsum consulturum. Ad ea  Balduinus respondit, se nihil  eius defectione commoveri, nec de  itineris sententia, ne latum quidem  digitum abscessurum. En, quo  tantorum Principum, duorum Imperii sine  controversia oculorum, mens  praeceps erupit. Inexpiabilis certe eorum  culpa, qui sic ingenio  subactos, sic sapientes, tantos viros, aut inter  se commiserunt, aut  discordiam funesto quodam Imperii fato excitatam,  non placarunt. Nam  Imperium, remque Christianam in periculum haud dubie  vocarant, nisi  magnus Deus nostrorum misertus, utriusque rebus in  tempore [150] prospexisset. Ita uterque  iniquior an  infensior, dubium (adeo res est pestilens pervicacia) non  sine omnium,  vel contumeliosa reprehentione, diversi secedunt. Imperator  cum  Exercitu per Macedonas Thessalonicem institutum iter habere.  Bonifacius  Marchio converso itinere regredi, una et magna pars optimorum  Equitum.  Nec ita post, Iacobus Auennes, Gulielmus Chiamlites et Hugo   Coloniensis, Bertoldus Catzenellenbogensis Comes ex Hassia, qui olim   veteres Catti fuisse memorantur, sub Herciniis saltibus quondam in   Oceanum expansi, postmodum remotiora paululum, et in Rhenum vergentia   incolentes, cum ad Melibocum montem consederint, Ptolomaeo cognitum;   Cattimelibocos hodie dicunt, vernacula voce idem, sed corrupte   significante; necnon complures Theutones Germanici Imperii clientes, qui   Bonifacio adhaerebant. His copiis fretus Bonifacius, Didymoticum   castellum opulens et bene munitum petit. Id Thraciae oppidum est, qua ad   Occidentem Thraciam aditur, Adrianopoli proximum, praerupto in  Rhodopes  colle situm, quod Hebrus per verticosos meatus paucis  cognitos, ad  radices collis circundat et munit: oppidum omnium Thraciae  munitissimum  et amoenissimum. Id Graecus Castellanus custos, vix  praeconis voce  audita, statim dedidit. Deditum, propter oci  opportunitatem imposito  praesidio, Marchio firmat. Oppidani omnes, item  populares, deprecatrice  Augusta Marchionis uxore, in fidem sine noxa  recepti. Alia parte  Balduinus, qui recta Thessalonicem proficiscebatur,  Christopolim  Castellum, quamvis natura, et opere praeter caetera  Macedoniae oppida  munitum, invadit. Castellani tamen per praeconem ad  deditionem vocati,  celeriter tradiderunt. Inde Blachas, Castellum  firmum et opulentum, sine  ariete receptum est. Idem Serrae facere  (Amphipolis ea olim fuit  clarissima Civitas) urbs viris opibusque  praepotens in Balduini fidem  iurat. Deditionis leges dictae, ut quo  iure, quove privilegio Graeci  olim Imperatores Serranos ipsos  habuissent, eodem ut iam in posterum  viverent: ut pristinus magistratus  maneret; isque in populi potestate  esset: id quoque Imperator aequo  animo annuit. Ad serras tendit, ibique  tres dies fuit. Interea cum  Balduinus Thessalonicem iter pergeret, et  quoquo versus adibat, omnes  ad eius fidem supplices confugerent,  Bonifacius cum suis, et Graecorum  copiis Adrianopolim versus adequitat:  ibi prolatis tormentis, castra  habuit et tendit. Eustachius Sambruicus  quem Imperator Urbis praesidio  reliquerat, Equitesque omnes, in muro e  turribus propugnaturi [151] ordine  consistunt. Sambruicus duos repente  Constantinopolim ablegat, qui  continuato die ac noctu itinere, Dandulo  Venetiarum Principi, Ludovico  Blesensium et Carnutum Comiti  caeterisque Baronibus regendae Urbi  adscriptis, nunciant, Imperatorem  et Bonifacium vehementer discordare et  iam ad manus ventum esse. Iam  Bonifacium qui spem omnem occupandorum  oppidorum in celeritate  posuerat, Didymotici Castelli omnium Thraciae  firmissimi et  copiosissimi, disiectis Graecis qui in deditione  Imperatoris tenebant,  insolenter potiri. Eundem et Adrianopolim  praesidio Imperiali propediem  deturbato, dominari. Ex nuncio offensi  exacerbatique Barones magnum  dolorem capiunt. Horum enim duorum  dissidio, res omnes summo labore  partas, uno omnium lugubri atque  durissimo exitu, brevi male perituras.  Confestim igitur in Palatium  Blachernarum Dandulus Dux, Comes  Blesensis, Barones et Equites  conveniunt. Ibi dolor, quem de talium  tantorumque Virorum pugna  sustinebant, refricatur et renovatur. Eoque  peius, assentatoribus  precari, qui lingua, quasi flabello, discordias  inter hos ventilarent;  quod tot palmas, universamque Imperii potentiam  labefactari videbant.  Itaque Villharduinus Campaniae Mareschallus, a  Duce Dandulo et Blesensi  Comite singulariter rogatur, ut maximis  itineribus Adrianopolim ad  Marchionem contenderet: omninoque  meditaretur perditae obstinationis  Principes inter se in gratiam  restituere. Sin minus inter se pacificari  possent, iniuriae saltem  aculeos evelleret, aut hebetiores, ne posthac  gravius pungerent,  redderet. Villharduinum vero uti idoneum interpretem  reconciliandis  talibus viris legerunt, quod eum ambo in consilium semper  adhibuissent.  Novissime vero Bonifacius in intimis coleret, et in  consiliis  capiendis authorem, et in rebus gerendis adiutorem haberet.  Itaque  penes hunc unum, praeterea neminem, reconciliationis potestatem  esse  constabat. Villharduinus, Ducis et Blesensis Comitis precibus locum   reliquit, Legationemque perlibenter suscipit et ad tollendas huiusmodi   controversias proficiscitur. Ut autem Legationi maior inesset   authoritas, sibi comitem Manassem Insulanum Belgam adiungit, qui   praesenti consilio et manu promptus Eques prae caeteris habebatur;   quique in Exercitu ob generis claritatem et spectatam virtutem, summos   honores adeptus erat. Iustis itineribus Adrianopolim perveniunt, quam a   Bonifacio Marchione obsessam conspiciunt. Ut primum de eorum adventu ex   multorum nunciis Bonifacius cognovit, castris obviam egreditur.   Comitantur Iacobus Auennes, [152]   Guilielmus Chiamlites, Hugo Coloniensis, Otho Rocha Transpadanus,   homines prudentes, proelioque strenui et honore reliquis Assessoribus   superiores, qui Bonifacio haerebant. Legatos in Castris magno honore,   magnaque laetitia excepit. Caeterum Villharduinus quod eum amicitia non   modo familiarem Marchio, sed pene etiam parem sibi fecisset, graviter   obiurgare, sicuti neminem unquam amicus; veteri proverbio, Imperio quod   constitueris, obediundum esse. Opponebat ipsi, Civitates Imperii,   Oppida, Castella armis tentata, et quod indignius est, vi capta,   Adrianopolim denique ipsam circumsessam, antequam certiores Barones,   Equites, Dandulumque Venetiarum Ducem, qui Constantinopoli praeessent,   fecisset; qui suadendo ad sanitatem, atque aequitatem illos facile   adducere potuissent, et si quam Marchio ab Imperatore iniuriam   accepisset, eam iusta satisfactione diluere. Bonifacius, etsi primo   durior quam deceret inventus est, excusare tamen iracundiae suae   impetum; seque indignis modis ab Imperatore habitum, commodisque   palmarum, quas se praecipue peperisse, ipsos Legatos testebatur,   fraudatum, ad ea, quae ira amat, impulsum fuisse. Villharduinus quidem   excusationem sustinens, ab eo tamen tanto tempore contendit, ut   persuaderetur et disceptatione magis, quam vi, rem tantam componi   cuperet. Itaque quod Dei primum ope, deinde Baronum deprecationibus,   quos Marchio in consilium adhibebat, Villharduino faventium, perfectum   esse credendum est; Bonifacius respondit, se Dandulum Venetiarum   Principem, Ludovicum Blesensium Comitem, Cononem Bethunium, una et ipsum   Gotthofredum Villharduinum, homines sapientes et aperti consilii, et   pactionum iuratarum conscios, arbitros libenter sumere. Interea   Adrianopolis et Sambruici oppugnatione intermissa, pactae induciae inter   Balduinum et Bonifacium. Porro Constantinopolim redeuntes,   Villharduinum et Manassem Insulanum gratissimo animo in castris   susceptos constat, quod in pacificatione tantorum Virorum, Barones, ac   Dandulus toto animo et mente, dies ac noctes incumberent. Quae omnia ut   Graecis hostibus dolentia, qui discordiam belli amore longius serpere   cupiebant, ita Venetis et Francis maxime iucunda et grata per universam   Thraciam fama dissipantur. Obsidione igitur Adrianopoli soluta, Marchio   suas copias Didymoticum, ubi Augusta eius uxor resederat, per Thraciae   fines sine maleficio reducit. Oratores eadem celeritate qua   discesserant, legationem Constantinopoli Proceribus renunciant. Qua de   re magna voluptas [153] Dandulum Venetiarum   Principem, Blesensium Comitem, caeterosque Barones et Equites cepit.   Continuo Legatos Thessalonicam decernerunt cum litteris ad Balduinum   Imperatorem, quibus significant, Marchionem Thessalonicae Regno   contentum, Didymotici esse cum Augusta uxore, de iure, iniuria, summo   ipsorum arbitrio staturum, eoque nomine fidem dedisse: fidei autem   signum certissimum, inducias cum Adrianopolitis sancte conservatas;   orare Imperatorem, ut eodem iure uteretur. Nullo enim se pacto dissidia   inter ipsos, atque adeo bellum ferre posse. Postremo hoc postulare,   exemplo Bonifacii, in seipsos eosdem consentire ne recusaret. Ita   Legatos cum mandatis dimittunt. Interea Balduino ad Thessalonicam   agenti, apud quam armatos firmissimo in praesidio collocarat, cui   Raynerium de Monte, Equitem Hannonium ad Castrilocum, cui plurimum   fidebat, Virum fortem et militiae honoribus clarum, praefecit, nunciatum   est, Marchionem Didymoticum cepisse, regionibusque circumiectis,  facile  potitum; Urbem praeterea Adrianopolim circumsedisse. Ea res quum   Imperatoris animum vehementer exculcerasset, ut ex vultu admodum   turbido, ac tristi, maeror animi facile cerneretur; nihil in vita unquam   aeque offensus Balduinus fuisse videbatur, quam illo nuncio de   Didymotico capto et Adrianopoli obsessa. Ita, sine ulla cunctatione in   Bonifacium profectionem maturat (nam eius dicta cum factis componens,   nihil eum pro bono et sano cliente unquam facturum iudicabat) ut   Adrianopolim obsidione liberaret, simul et Marchioni omnibus modis   incommodaret. Sed magna Dei providentia faustius omnium opinione evenit,   qui cum omnia genuerit, nisi eadem amaret et conservaret, hoc  incendium  sola Christianae Reipub. ruina extinctum fuisset. Ille igitur  divino  instinctu aequiorem mentem induit, nec se transversum agi  sinit. Ita  placide a Thessalonica discedit, nec id sine incommodo.  Exercitus enim  castrensi illuvie et alieni caeli inclementia, ita  valetudine tentatus  erat, ut vulgatis morbis, quotidie funeribus castra  complerentur.  Complures infirmitate in castellis lethaliter  residebant. Multi  incommoda valetudine languentes, Imperatorem sequi  non poterant; multi  quoque qui rem ad sumptum habebant, lectica delati.  Adhaec illustrium  Virorum funeribus Imperator, totusque Exercitus,  eorum dolore, qui suos  lugebant, quotidie dolorem maximum sustinebant.  Defunctus vita ad Serras  Ioannes Noviodunensis, vir togatus, consilio  et facundia facile  princeps, idemque Flandriae et Imperii Cancellarius,  rerum divinarum,  atque humanarum [154]  scientia, Civiliumque  usu magnus et quae homines obstupefaceret,  eloquentia ante alios omnes  praestantior; sed Baronum nomine Romana ad  Innocentium III. Pontificem  Maximum Legatione longe clarissimus. Eum in  Exercitu honoratissimi  quique luxerunt, quod divinis cohortationibus  maerorem, ac taedia  malorum belli, facile levasset. Ecce alterum  infortunium de morte Petri  Ambiani Equitis ditissimi, optimi,  fortissimi. Eius fatum toti Exercitui  valde doluit, sed tantum virum  praecipue Hugo Comes Sancti Pauli suum  amitinum luxit. Qui, ad  Hierosolymam liberandam cum votivis militibus  pari pietate in Francia  exardens, secum superioribus annis notam  Cruciatorum acceperat. Mox et  Gerhardus Machortius, Eques maximi pretii,  Balduini Imperatoris cliens;  Aegidius Lanoius, quadragintaque Equites  rarae virtutis, in ea  peragratione morbo perierunt. Eaque clades adverso  proelio maior  habita, dimidia Equitum absumpta Exercitum vehementer  attenuavit.  Balduinus in itinere Legatos cum litteris a Constantinopoli  offendit.  Horum adventu Imperiales ad certam pacificationis spem  devolvi. In his  erat Iacobus Fransures cliens Comitis Blesensium, vir  eloquens et in  dicendo suavis, eoque plus caeteris sapere credebatur.  Is, a suo  domino, a Duce Dandulo litteras Balduino tradit, nihilque ad  gratiam  locutus, caetera mandata liberrime annunciat; docetque Dandulum   Venetiarum Principem et Blesensem Comitem, omnesque qui Constantinopoli   essent, de eius et Bonifacii pugna dolorem animo vix consolabilem   accepisse. Dei fidem obtestatur. Hoc enim cum tanta acerbitate   dissidium, nihil nisi Reip. Christianae excidium parturire, nihilque   gravius principes viros committere, ipsa aurium adulatoribus   patefactione, quae ipsos saepe ipsorumque Imperium evertit. Hoc illi   praeterea dicere, Marchionem Blesensis domini sui, itemque Danduli Ducis   et Bethunii arbitrio sese dedere; ipsos quoque se sponsores voluntatis   Bonifacii profiteri. Idcirco, omnes ipsum Imperatorem dominum suum   precari, ut pernobili facinore controversiam omnem suae sententiae   permittere vellet; ut, qui omnibus imperat, sibi ipsi prior imperaret,   facilitatemque et clementiam diuturnam Imperii custodem, cum potestare   coniungeret. Praeterea, sibi subditos, exemplo doceret, amicitias   immorrales inter se, inimicitias vero mortales habere oportere. Addit   postremo, suum dominum Blesensem, Dandulum Ducem Venetum, Barones,   Equites hanc contentionem diutius pati non posse, quod haec conditio   Imperio data sit, ut ius suum cuique reddat. Balduinus, se deliberaturum   respondit. Confestim [155] consiliarios   fidissimos de tanta re consulit. Dictae sententiae ab his, qui utrumque   animis inter se exulceratis esse volebant, quique gaudebant eorum   simultate, quasi alter impedimento esset alteri, Venetum Ducem,   Blesensium Comitem, praesidiarios Equites Constantinopolis, nimium sibi   sumere, atque adeo Imperatori et Caesari nefario ausu contumeliam   facere, qui Balduino, et Augusto et Domino,a cliente Bonifacio leges   turpiter dici paterentur. Criminantur, custodes etiam ipsos   Constantinopoli ab Imperatore affixos, se, nisi Balduinum dicto   audientem habeant, vim facturos, et ad imperata coacturos. Quaenam,   concludunt ista, si non coniuratio est et rebellio? Maiestatem tibi   retinendam censemus, et in eos, quod leges, iuraque postulant,   vindicandum. At saniores suadere, boni et aequi consulendum, quae   Dandulus Venetiarum Dux summa sapientiae laude clarissimus, Ludovicus   Blesensium, et Carnutum Comes, Barones, Equites, bono publico   Imperatorem monuissent. Eos tantum abest ut ab se alienare velit, ut eos   sibi omnibus numeris coniungere debeat. Illa consulta Balduinus  Legatis  respondit, se pro Augusta summi Caesaris dignitate, pro gradu  in quo se  universi Galli et Veneti collocassent, neminem sibi iudicem  arbitrumve  dari passurum, quem iuris, iudiciorumque fontem omnes habere  oporteat.  Verum, ut Constantinopolim, quo iampridem Thessalonica  profectus  intenderet, pervenisset, se nemini quicquam incommodaturum,  omnesque  lenius opinione auditurum. Atque in his Bonifacium Marchionem  suum  clientem, si sua fide, supplex ad se accedere velit. Imperatori de  via  Constantinopolim ingressuro, Barones, Veneti, caeterique   Constantinopolitae triumphali pompa obviam procedere, ac parem (quod in   his fuit) eius maiestati honorem habere. Quatriduo post, cum impetus   omnis conceptae iracundiae deserbuisset, Imperator re ipsa sensit,   Bonifacium Marchionem, pro eo ac noverat, dignandum fuisse, saltem   tantum virum, tamque utilem, a se non abalienandum. Qua de re, ipsum Dux   Dandulus, Blesensius Comes, et Conon Bethunius adeunt; itaque  Dandulum,  postquam Imperatorem humaniter complexus esset, secum locutum  ferunt.  Ego te Imperator Auguste reducem gratissima mente conspicio,  quem oculis  non possum. Ea enim spe sum, et qui mecum est illustris hic  Blesensium,  et Carnutum Comes, Bethuniusque Conon, tua aequanimitate,  discordias  omnes extingui posse. Unum hoc ideo te exorari, ut sinas,  oro. Cum enim  leges, quae ab odio et gratia vacuae sunt, quod auspicato  omnium  suffragiis, qui illis [156] ipsis  tenentur  ferri soleant, neminem suae causae iudicem esse velint, tute  Imperator  (etsi legibus solutus es) legibus tamen vivere aequo animo  feras. Nam,  quales in Imperio Principes adversum leges sunt, tales  quoque reliquos  solere esse cives. Si legifragum semel esse placet,  caeteros legifragos  plane effeceris. Quare, si tibi nostri sensus de  Repub. Christiana noti  sunt, si Comitis Blesensis, si Cononis Bethunii  animus, si omnium  Baronum egregia in te voluntas satis perspecta est,  illos consiliarios  audi. Illos, tuae causae arbitros esse iube. Ne, dum  iniquae iracundiae  impensius quam pietati indulges, Baronibus foede in  partes deductis, tua  unius pertinacia, universum Imperium cum perenni  Augusti nominis tui  infamia, supremae cladis discrimina incurrat.  Imperator Danduli  Venetiarum Ducis oratione permotus, Baronum precibus  non ita gravate  manus dedit. Is enim quanquam aliquantum stomachosus  erat, tamen ubi se  collegisset, in rationis tanquam gyrum descendebat,  seque melioribus  moderandum tradebat. Itaque ius suum lubens eorum  sententiae permittere.  Extemplo decreta Legatione militares et togati  viri electi, qui honoris  causa Bonifacium Constantinopolim accerserent.  Gervasius Castellanus,  Raynerius Traiectensis ad Traiectum Mosae,  Gotthofredus Villharduinus.  Dandulus ad exornandam Legationem, de suis  Venetis patriciis duos  adiunxit. Ita, cuncti Legationem obeunt,  iustisque itineribus emensa  Thracia et Hebro amne superato, Didymoticum  ad Marchionem, et Augustam  eius uxorem, magno equitum Comitatu  accedunt. Villharduinus pro omnibus  verba facit, oratque Bonifacium,  fide Imperatoris, cum suis  Constantinopolim, ut veniret. Se pacem,  inter ipsos, quae Veneto,  Blesensi et Bethunio videbitur, conciliatam  iri sperare. Nec enim  Imperatorem arbitrio Danduli et Baronum  refragaturum; se, et collegas  fide publica Bonifacium euisque comites  in Urbem conducturos. Marchio  intimos, et fidelissimos in concilium  vocat et quanquam pars adeundum  censeret, pars Didymotici manendum,  tamen hoc consultum valuit: ut,  Marchio centum cataphractis Equitibus,  tanquam firmo Procerum praesidio,  non iusto Exercitu comitatus, sese in  viam Constantinopolim daret.  Itaque nulla profectioni mora facta  Byzantium ingressus, aequissimis  omnium animis accipitur. Quinimo  Ludovicus Blesensium, Carnutumque  Comes, Dux Venetus, ac multi Equites  extra Urbem honoris causa Bonifacio  obviam ierant, quod Exercitui esset  longe charissimus. Concilio de  pacificatione coacto, decernitur, ut  his conditionibus iurata  perscriberentur. [157]  Thessalonicem  videlicet Bonifacius cum tota Thessalia, iure clientis  possideret.  Interea, in Didymotici possessionem Villharduinus Legatus  sequester  mitteretur; dum certo nuncio, aut litteris cera solenni, aut  annulo  ipsius Bonifacii obsignatis, Bonifacium in possessione  Thessalonices  esse, accepisset. Quo certior factus, iam Didymoticum,  Iperatori  restitueret. His legibus pacificatio inter Imperatorem et  Marchionem  confecta et perscripta est. Qua de re, laetitiam  voluptatemque summam  totus Exercitus apertissime tulit, quod horum  discordia Imperium omnino  dilapsurum videbatur. Itaque ignibus totis  Castris per multas  continentes noctes excitatis, ludum et laetitiam  ostendebant. Mox  Bonifacius salutato Balduino, bona cum eius venia Urbe  discedit, cumque  omnibus suis copiis in Macedoniam versus abiit. Atque  Augusta Didymotico  accersita, Thessalonicam versus abiit. Atque ita in  itinere omnes eius  Regni Civitates, tum quae versus Thraciam  constitutae erant, tum quae ad  Thempe Thessalica pertinent, Bonifacium  utilem Dominum secundum  Imperatorem et Imperium agnoscere. Qui  Thessalonicae Balduini nomine in  praesidiis erant, adventantem  Bonifacium patentibus portis accipiunt,  tanta alacritate amicae  Civitatis, ut neque splendidius excipi, neque  donari liberalius pompae  comites iudicarent. Ibi, paulo ante Raynerius  de Monte Hannonius,  Imperialis praesidii Praefectus, diem obierat. Cuius  morte omnibus  dolor acerbus incessit; quando magnam Hannonii clientis,  itemque  fortissimi Equitis fato, calamitatem Balduinus Imperator  accepisset.  Continuo popularium non laetitia modo, sed favor etiam,  omnibus rebus  sese ostendere, quas amor novo Principium dilectorum in  Urbes ingressu  fieri suadet. Omnes itaque clientes subclientesque Regni,  in fidem novi  Domini Bonifacii, convenire; uno Leone Sguro Graeco  excepto; qui metu  poenae deterritus, quod vi Corinthum et Nauplium duo  maritima  Peleponnesi oppida, situs opportunitate et civium numero, ac  munimentis  omnibus firmissima teneret, rebellare constituit. Regemque  Thessaliae  Bonifacium compositis circa Thermopylas insidiis, primo  quoque tempore  lacessere. Tantum abest, ut se fidei Bonifacii  committeret. Ei adiutor  aderat Michael Comnenus (Ioannis Seuestocratoris  spurius fuit) qui  Aetholiam et confinia Nicopolis, et quae ad Epidamnum  vergunt,  invaserat, Bonifacii paulo ante Constantinopoli itineris  comes. Is, cum  in honore fidelissimorum apud Bonifacium haberetur, in  quoddam  Peleponnesi bene munitum oppidum, insalutato Marchione, tanquam  in  portum, [158] confugit. Homo militaris  ac  confidens, ut quacunque potentior esset, filiam Graeci cuiusdam longe   ditissimi, qui eam urbem in ditione Imperatoris regebat, uxorem duxit.   Inde ex Peleponneso in Macedoniam et Thessaliam, Marchionis Regnum   populabundus incurrere. Interea loci Constantinopolis, caeteraeque   Thraciae regiones finitimae, pace fruebantur. Nemo in Thracia grassari,   aut in agris lascivire; sine maleficio omnia ab Thessalonica   Constantinopolim itinera, omnibus tuta, ut nusquam bella fuisse tanta   tranquillitas pacis, et otii, Latinorum beneficio, ostendebat. Porro   Thessalonica Urbs opulentissima, Macedoniae Metropolis, Regno Thessaliae   nomen dedit, Thermae Macedoniae antiquis fuit, ad Thermaeum Aegei   sinum, iuxta Axium fluvium, quem hodie Varadivum vocant, divi Pauli   hospitio celebris, supra caeteras Macedoniae urbes, eximia civilitate   olim floruit, et procul a Constantinopoli duodecim dierum itinere.   Civitas perampla, rerumque omnium ad belli usum abundans: Theodori   Gazae, viri auorum nostrorum aetate Graece, et Latine doctissimi, patria   fuit. Qui Amurathe Turcarum Imperatore Graeciam vastante, in Italiam   venit, et Latinis literis mira felicitate perceptis, acumine   fertilitateque ingenii nemini secundus, Graecos et Latinos omnes sui   saeculi scriptores (quod historiae Aristotelis de Animalibus, et   Theophrasti de Plantis Latinae factae declarant) linguae peritia   eruditoque iudicio superavit. Caeterum cum Autumnus praecipitaret in   Septembris exitum, Balduinus autem Constantinopoli summa humanitatis et   clementiae laude imperaret, civitas tamen pace usa in eius fide   permanebat. Sub idem tempus, Constantinopoli, Eustachius Canthellus,   Antimericus Villaregius, Equites fortissimi, vita defuncti sunt. Horum   morte, cum ipsorum amici ac familiares, tum res Christiana insigne   detrimentum accepit.
| 
 |     |   Liber   I Liber   II   Liber   III   Liber IV Liber V Liber VI
 De Bello Constantinopolitano  Textus:
 De  bello constantinopolitano et  imperatoribus
 Comnenis per Gallos et Venetos   restitutis historia
 Pauli  Ramnusii  Editio Altera...,
 Venetiis: apud Marc. Ant. Brogiolum,   1634
 Versio  digitalis:
 Brian Smith Hong Kong |  | 
 |